QUAESTIO XXXI.

Tulit ergo Dominus Deus hominem, ait Scriptura, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum (Gen. II, 15). Quid, rogo, operaretur et custodiret; paradisum, an aliud?

RESP.

Ista sententia duplicem intelligentiam parit. Sive enim operaretur homo paradisum, id est in paradiso aliquid operaretur, non necessitate victus, sed ad delectationem operabatur: adhuc enim non peccaverat, nec ei terra spinas et tribulos germinaverat, ut in sudore faciei suae ederet panem suum. Hoc nempe meruit post peccatum. Ante peccatum igitur non indigentia, non necessitate, sed sola, ut diximus, voluptate operabatur paradisum per agriculturam, et custodiebat per disciplinam. Non contra bestias neque contra animalia aliqua paradisum custodiebat, sed sibi, scilicet ne amitteret peccando, quem custodire poterat obediendo. Sive ipsum hominem posuit Deus in paradiso ut operaretur et custodiret: operaretur scilicet ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset. Quodlibet horum dicatur, sive homo paradisum operaretur per agriculturam, et custodiret per disciplinam; sive ipsum hominem Deus operaretur ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset: quodvis horum intelligas, rationi uterque intellectus congruit.