QUAESTIO XXXII.

Cum Deus minetur hominimortem die quo cibum vetitum tetigerit, cur eo die mortuus non fuit? Sic enim Scriptura dicit, In qua cumque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II, 17)?

RESP.

Quatuor esse mortes Scriptura sancta evidenter ostendit. Prima mors est animae, quae suum deserit Creatorem: cum enim deserit, peccat. Sine, inquit Dominus in Evangelio, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ecce habes mortuos secundum animam, scilicet sepelientes mortuos; et quos sepeliunt, secundum carnem mortuos. Haec itaque sententia duas mortes manifestissime docet, unam animarum, alteram corporum. Tertia autem solius est animae, quam, dum ex hoc corpore exierit, patitur; secundum illud quod in Evangelio de divite legimus, Pater Abraham, inquit dives, mitte Lazarum, ut digito suo refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quarta est mors, cum anima receperit corpus, ut in ignem mittatur aeternum; secundum illud quod Dominus in Evangelio de futuro judicio ait, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Die itaque quo peccavit Adam, in anima mortuus est. Sicut enim corpus vivit ex anima, ita anima ut beatius vivat, vivit ex Deo. Ergo deserta anima Adae a Deo, jure dicitur mortua prima morte, ex qua tres postea secutae sunt mortes. Ut enim hae subsequerentur, primo praecessit desertio Dei, secundum quod eo die quo peccavit Adam mortuus est.