QUAESTIO XXXIII.

Quomodo poterat timere mortem Adam, quam nullatenus sciebat?

RESP.

Sicut enim nos scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus, nec vidimus; ita ille sciebat mortem. Scimus quoque quod exiens anima a corpore faciat mortem, et dum reversa fuerit ad corpus suum, faciet resurrectionem. Ecce scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus. Sic et ille sciebat utique mortem, non adhuc per experientiam, sed per scientiam. Sciebat quippe quid esset vivere, et per privationem vitae sciebat utique mortem. Sicut sciuntur tenebrae per privationem lucis, et sicut scitur silentium per privationem vocis, et sicut scitur vacuum per privationem corporis; ita sciebat mortem per privationem vitae.