|
Adduxit Dominus cuncta ad Adam animalia et volatilia, vidensque ea,
nomina imposuit (Gen. II, 19). Et de muliere paulo post
dicitur: Videns ergo mulier quod bonum esset lignum ad vescendum,
etc. Ecce manifestissime Scriptura ostendit amborum oculos apertos
fuisse. Nec enim fas est dicere primos homines caecos factos. Et cur
post paululum post ligni vetiti tactum, eadem Scriptura dicit:
Aperti sunt oculi amborum (Id. III, 6, 7)? Nisi enim
oculos haberent apertos, nec ille animalibus nomina imponeret, nec
illa videret ligni pulchritudinem.
RESP.
Hoc quippe verum est, quia apertos oculos habebant; et tamen nisi ad
aliquid clausi essent, nullatenus Scriptura diceret: Aperti sunt
oculi amborum. Aperti sunt, scilicet, non ob aliud nisi ad invicem
concupiscendum, ut esset lex in membris repugnans legi mentis (Rom.
VII, 23): ut etiam in ipsis membris esset non voluntarius
motus, justa scilicet Dei vindicta, ut homo qui noluit esse subjectus
Deo, non haberet subditum corpus. Ergo in eo aperti sunt oculi
amborum, ut moverentur concupiscentialiter membra.
|
|