QUAESTIO XXXV.

Cum audissent vocem Adam et Eva, ait Scriptura, Domini Dei deambulantis in paradiso, absconderunt se (Gen. III, 8): rogo, quae est ista deambulatio?

RESP.

Absit ut Deus, qui est Trinitas, ex hoc quod ejus dicitur deambulatio, corporeus aut localis esse credatur. Omne siquidem corpus locale est, et omne locale utique corpus est. Deus vero incorporea res est, nec temporaliter movetur, nec loco continetur, neque de loco ad locum transfertur. Ejus namque deambulatio intelligenda est per aliquam creaturam facta, quam creaturam hominem fuisse ex ipsius circumstantia Scripturae intellectum a majoribus recolo.