QUAESTIO XXXVII.

Multa utique videmus animalia ex corruptione corporum, maxime mortuorum nasci: numquid tunc creata sunt, quando ipsa corpora?

RESP.

Absit ut tunc creata dicantur, quando ipsa corpora: sed corporibus insita sunt quodam modo, quae sunt suo tempore exortura. Sicut enim semen cujuslibet arboris habet quamdam vim, ut cum obrutum fuerit in terra oriatur, et virgultum producatur, deinde ramis nihilominus constipata dilatetur, et frondibus; deinde floribus decorata fructificet: ita est et in corpore, ut ita dicam, quoddam seminarium, unde suo tempore, curante providentia Dei, aliqua genera animalium oriantur.