QUAESTIO II.

De personarum distinctione, vel de geniti Filii persona satisfactum mihi esse arbitror: nunc quaero quid credas de Spiritu sancto; utrum et ipse ingenitus sit, an genitus.

RESP.

Spiritum sanctum neque ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur: si autem genitum, tunc duos filios credere culpabimur. Sed quod certa fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus; sed ab utroque procedens, id est, et a Patre et a Filio. Et ut haec testimoniis approbem, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem venerit, inquit, Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus, post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum santum (Id. XX, 22): item, Ego mittam promissum Patris mei in vos (Luc. XXIV, 49). Unus ergo Spiritus est Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: Si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).