|
Cum Deus dixerit, Germinet terra herbam virentem, et afferentem
semen et ligna fructifera (Id. I, 11); ligna infructuosa, vel
spinas vel tribulos quando fecit?
RESP.
Simul omnia Deus fecit, dicente Scriptura, Qui vivit in aeternum,
creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). Nullatenus igitur
dicenda sunt infructuosa ligna, quae aliquo modo hominibus afferunt
adjumenta: quia et revera, si non invenimus in eis aliquid ad edendum
invenimus certe ad medicamentum, invenimus ad adjutorium. Nam quantae
utilitates inveniantur in eis, tu ipse considera. Proinde quia a
fruendo dicitur fructus, et ab omni ligno possumus habere aliquod
adjutorium, jure nullum lignum dicimus infructuosum. Spinae autem et
tribuli quamvis post peccatum homini nascantur ad laborem dicente
Scriptura, Terra spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III,
18); tamen non est dicendum tunc ea oriri ex terra; quia jam erant
utique ad pastus pecorum vel volatilium facta, non ad augendam hominis
poenam producta.
|
|