|
Si omnia in numero, et mensura, et pondere Deus disposuit, sicut
sancta Scriptura testatur (Sap. XI, 21): ipsum numerum, et
mensuram, et pondus ubi disposuit?
RESP.
Numerus et mensura et pondus ipse Deus est. Ipse est numerus sine
numero, a quo est omnis numerus. Ipse est mensura sine mensura, a
quo est omnis mensura. Ipse est pondus sine pondere, a quo est omne
pondus. Omnia ergo in numero, et mensura, et pondere disposuit,
tanquam si diceret, Omnia in se disposuit. Non enim creaturam eam
extra se, aut alicubi vidit, ut, sicut homines, memoria retineat
quae faceret. Omnis igitur causa creaturae, voluntas est Creatoris.
Hoc ibi est voluntas, quod natura. Sic tamen aeterna est illi
natura, sic est aeterna voluntas. Non enim accidit Deo nova aliqua
cogitatio ad formandas creaturas. Proinde omnia in se Trinitas.
Deus disposuit, quia in se cuncta habuit quae fecit. Intelligitur et
aliter: omnia in numero, et mensura, et pondere disposuit; id est,
omnia quae fecit, numerum, et mensuram, et pondus habent.
|
|