QUAESTIO XL.

Numquidnam sic adduxit Deus ad Adam cuncta animantia terrae, et universa volatilia coeli (Gen. II, 19), quomodo adducunt aucupantes vel venantes ad retia? An forsitan vox de nube facta est jussionis, quam intelligerent tanquam rationales animae, et ea audita illi omnes obedirent ?

RESP.

Non hoc acceperunt animantia vel volatilia coeli, ut sint rationis capacia, per quam obedire possint Creatori suo: in suo tamen genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus. Movet itaque se ipsum sine tempore et loco, movet creatum spiritum sine loco temporaliter, movet creaturam corpoream temporaliter et localiter. Praecedit igitur substantia quae temporaliter tantum movetur, illam quae temporaliter et localiter movetur. Praecedit itaque substantia quae nec temporaliter nec localiter movetur, illam quae tantum temporaliter movetur. Ipse spiritus conditus movet se ipsum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum. Spiritus vero creator movet se ipsum sine tempore et loco. Igitur spiritus rationalis, qui est in hominibus, sive irrationalis, qui est in brutis, etiam ejus jussis movetur. Sed rationalis habet intelligentiam, per quam judicare possit utrum jussis consentiat, aut non consentiat. Animalia vero reptilia ac volatilia non acceperunt hoc judicium; pro suo tamen genere atque natura jussu aliquo acta propelluntur. Unde angelica natura jussa Dei perficiens, movet jussis omne genus animantium, docens id quod nescit. Si etenim homines possunt nonnulla animalium genera mansueta facere, ita ut quasdam voluntates hominum facere videantur, quanto magis hoc Angeli possunt?