QUAESTIO XLI.

Quae causa fecit ut Deus quem astruis movere, non moveatur in tempore; aut spiritus creatus qui movetur in tempore, non moveatur et loco?

RESP.

Deus qui instituit tempora, et est ante tempora, nihil in eo est praeteritum et futurum, nullum consilium novum, nullaque nova cogitatio: quia scilicet si nova, et accidens. Si vero aliquid accidit Deo, jam non immutabilis. Igitur immutabilis Deus est: nihil illi accidit, nulla nova cogitatio, nullum novum consilium; ideo non movetur in tempore. Igitur immutabilis Deus est. Spiritus vero conditus, sicut est Angelorum, quanquam sine tempore contemplentur Dei aeternitatem, veritatem, charitatem; tamen quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri in tempore. Corpora vero sua in loco movent, dum descendunt de coelo, et ascendunt in coelum. Spiritus itaque hominum movetur in tempore, reminiscendo praeterita, futura exspectando, aliquid novi discendo. Neque enim, cum recordor aliquam lectionem aut aliquam civitatem, sicut motus est spiritus meus cogitando, ut haec recordaretur ex tempore, ita motus est et loco. Quod si loco moveretur, aut in coelo aut in terra moveretur; quia sine coelo et terra nullus est locus. Ubi enim fuit ipse spiritus, in coelo, an in terra, ut videret ipsam lectionem vel ipsam civitatem? Ergo si in nullo loco vidit ut recordaretur, in se ipso vidit. Et quia initium habet cogitatio, et omne quod initium habet, et tempus habet; igitur secundum supra dictam rationem, spiritus creatus per tempus moveri potest, non per locum: Spiritus creator, sine tempore et loco: corpus autem, et loco et tempore.