QUAESTIO XLII.

Cum requies non sit nisi post laborem, cur Deus requiescere dicitur? An et ipse opere fatigatus est, ut requiescere dicatur?

RESP.

Non in aliqua creatura tanquam ejus bono indigens requievit Deus, sed in se ipso. Denique non in aliquo dierum, sed post sexti diei opera requiescere legitur. Unde liquido apparet, nullam creaturam Deum per indigentiam, sed sola bonitate fecisse. Quod si in aliqua creatura requiesceret, aliquam creaturam indigens fecisset. Ergo quia nullam creaturam per indigentiam fecit, proinde in nulla creatura requievit. Nam quod dicit Scriptura, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. II, 2); hoc intelligi posse arbitror, quod non in ipso die, tanquam ejus bono indigens, quo sit beatior, requieverit; sed ipsum diem septimum, id est, angelicam naturam adduxisse ad requiem suam: ut viderent scilicet in Deo sicut omnem formandam creaturam , ita et illum viderent quod nullam creaturam per indigentiam, sed sola bonitate fecisset. Hoc enim arbitror posse intelligi requiem Dei. Intelligitur et aliter requies Dei, id est, cum nos post bona opera requiescere facit; secundum illum modum quo dixit Deus ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Id. XXII, 12); quod intelligitur, cognoscere feci: ita et hic intelligitur requiescere Deus, cum sanctis suis requiem praestat. Item aliter requiescere dicitur Deus a condendis novis creaturis; quia post editionem sex dierum operum, nullam deinceps condidit creaturam. Nam quod ait, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17); non novam creaturam condendo intelligitur, sed quam condidit administrando.