QUAESTIO XLIV.

Et si non intelligunt serpentes, quomodo audiunt verba Marsorum, ut ad incantationem eorum exeant de spoluncis suis?

RESP.

Licet intellectum non habeant, tamen sensu corporis nullatenus carent. Habent enim et visum, et auditum, et odoratum, et gustum, et tactum. Et ideo quamvis audiant verba Marsorum, nequaquam tamen intelligunt. Non enim obediunt intelligendo, sed ut de antris ad verba Marsorum exeant, permittente Deo coguntur a diabolo. Unde datur testimonium de illo primo facto, quod primum hominem diabolus per serpentem decepit in paradiso.