QUAESTIO XLV.

Numquid quia opus erat Adae ut ei conjux fieret, aliter non poterat fieri, nisi ut dormienti costa detraheretur, ex qua conjux aedificaretur (Id. II, 20-22)?

RESP.

Poterat Deus etiam aliter facere, sed ideo congruentius judicavit ut sic faceret, unde aliquid significaretur. Sicut enim dormienti Adae costa detrahitur ut conjux efficiatur, ita et Christo morienti de latere sanguis effunditur, ut Ecclesia construatur. Communicando nempe corpori et sanguini Christi, efficitur Ecclesia Christi conjux.