QUAESTIO XLVI.

Quomodo intelligendum est quod dicit Adam, Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24)?

RESP.

Beatus apostolus Paulus hoc capitulum sibi ponens exposuit, dicens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32). Sed quomodo Christus reliquerit Patrem, cum una substantia sit cum Patre? Aut ubi esse poterit Pater sine Filio, cum de ipso Filio qui est sapientia, dicatur quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Ergo si ibi est Filius ubi et Pater, non potest esse Pater sine Filio, nec Filius sine Patre: quia scilicet sicut inseparabiles sunt in natura, ita et inseparabiles in personis. Sic enim ipse Filius de Patre dicit in Evangelio: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 29). Quomodo ergo dereliquit Patrem ut adhaereret uxori suae, id est, Ecclesiae suae, nisi illo modo quo Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7)? Ipsa ergo formae servilis acceptio est exinanitio, et ipsa exinanitio quanquam non sit divinitatis abolitio aut naturae amissio, tamen propter formam servi in qua dignoscitur apparuisse, jure dicit Apostolus Patrem reliquisse. Reliquit et matrem, scilicet Synagogam, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem; et adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae sanctae, ut per pacem Novi Testamenti essent duo in carne una.