QUAESTIO XLVII.

Cur Cain ex terrae fructibus munera reprobantur, et Abel de adipibus gregis sui munera suscipiuntur (Gen. IV, 3-5)?

RESP.

Cain typum gerebat Judaeorum, qui illa corporalia sacramenta secundum Vetus Testamentum exercebant. Horum enim sacrificia superveniente Testamenti Novi fide, contempta et evacuata sunt; et Christianorum sacrificia, quae ex innocentia Christi innocentis agni constant, laudantur, quae significabant ipsius Abel ex ovibus munera. Munera igitur Cain non accipiuntur. Unde etiam dicitur in Psalmo: Oblationes et holocausta noluisti, etc. (Psal. XXXIX, 7).