QUAESTIO III.

De singulis personis, quod alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; vel quod Filius sit genitus, et Spiritus sanctus procedens, secundum Scripturas sanctas advertimus: nunc vero illud scire cupio, si Deus sit Filius aut Spiritus sanctus, vel utrum una sit substantia vel essentia, quam Graeci OMOYSIAN vocant.

RESP.

Intento animo adverte: quae te movent libentius demonstrabo. Beatus Paulus apostolus, quod Filius sit Deus, ad Romanos scribens de Israelitis: Quorum patres, inquit, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Et iterum in Evangelio secundum Joannem: Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ordo est verborum: Ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum solum verum Deum. Et rursus alia Scriptura dicit: Ut simus in vero ejus Filio Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et ut aequalitatem suam ostendat, ait ipse Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum sunt, scilicet natura, non persona. Et iterum: Propterea, inquit, quaerebant Judaei Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18). Et rursum beatus apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6). Non enim poterat esse rapina, ubi aequalis erat natura; quae non erat usurpata, sed nata. Non rapuit, quia habuit: et multa innumerabilia, quae ad momentum non occurrunt. Spiritum vero sanctum verum Deum Actus Apostolorum apertissime edocent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? et infra, Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3, 4). Et in Evangelio secundum Joannem: Dominus, inquit, Spiritus est (Joan. IV, 24). Paulus apostolus ad Corinthios scribens: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Pater, inquam, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; non tres dii, sed unus Deus est. Nam si Pater major, Filius minor, Spiritus sanctus plus quam minor, quod haeretica pravitas asserit, jam non erit unus Deus, sed tres dii; quod nefas est credere. Et valde redarguit illos Scriptura divina: Audi, Israel, inquit, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Ac per hoc sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis, si Pater sit sapientia vel Spiritus sanctus; respondemus, Pater sapientia, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia: non tres sapientiae, nec tres spiritus, sed una sapientia est et unus spiritus; sicut est una substantia, aut una essentia: quia hoc est illi esse quod sapientem esse vel spiritum esse.