|
Quomodo intelligendum est quod sanguis Abel legitur de terra ad Deum
clamasse (Ibid., 10)?
RESP.
Sanguis Abel significat sanguinem Christi, quo universa Ecclesia
accepto dicit, Amen. Nam qualem clamorem faciat universa Ecclesia
dum potatur sanguine Christi et dicit, Amen, tu ipse si potes,
considera. Judaei ergo qui intelliguntur in persona Cain, quoniam
non credentes in Christo, non potantur sanguine Christi, maledicti
sunt super terram. Super illam scilicet terram, quae aperuit os suum
per confessionem, et bibit sanguinem fratris sui, id est Christi
sui. Quem quia Judaei non bibunt, ideo maledicti sunt.
|
|