QUAESTIO LII.

Quid significat quod arca de lignis quadratis constructa, intrinsecus et extrinsecus bitumine linitur (Gen. VI, 14)?

RESP.

Sicut arca de lignis quadratis aedificatur, ita et Ecclesia de sanctis construitur. Quadratum enim in quacumque parte posueris, fortiter stat: et sancti in quibuslibet tentationibus stabiles permanent; non adversitatibus, non prosperitatibus cedunt. Bitumen enim significat charitatem; per quam sancti nec illis scandalis quae fiunt ab his qui intus sunt, cedunt, nec illis quae fiunt ab his qui foris sunt: et servant unitatem spiritus in vinculo pacis, tolerantes et malos christianos qui sunt in Ecclesia, et haereticos qui sunt foris Ecclesiam.