|
Quid significat quod arca in longitudine habuit trecentos cubitos, et
in latitudine quinquaginta, et in altitudine triginta (Ibid.,
15)?
RESP.
Sancta Ecclesia, ut faciat mandata Dei, adjuvatur Spiritu Dei,
dicente Psalmographo: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti
cor meum (Psal. CXVIII, 32). Nisi dilatatum cor
habuisset, viam Domini minime cucurrisset. Et unde dilatatur cor,
nisi per charitatem spiritualem? Hinc et beatus Paulus apostolus
simili Psalmographo voce consentit: Os nostrum patet ad vos, o
Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11).
Unde, quaeso, dilatatum? Gratia, inquit, Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Ergo accepto Spiritu sancto operatur Ecclesia cum dilatatione
praecepta Dei, quae sine gratia Spiritus sancti nequaquam poterit
operari. Hunc enim Spiritum septiformem Scriptura sancta commemorat
et commendat (Isai. XI, 2, 3). Septies ergo septem fiunt
quadraginta novem, et addito uno ut compleatur numerus, fiunt
quinquaginta. Unde et Dominus ascendens in coelum, quinquagesimo die
misit Spiritum sanctum (Act. I, 9, et II, 1-4), ut corda
credentium dilataret. Triginta vero cubiti significant decem praecepta
Legis. Decies autem triginta, fiunt trecenta. Sed haec praecepta
non possunt impleri nisi charitate faciente, id est Spiritu sancto,
qui significatur in latitudine quinquaginta cubitorum. Idcirco arca
utrumque numerum habet. Nam et ipsa opera bona propter supernum finem
facit Ecclesia, quod significant triginta cubiti altitudinis. Re
enim vera spiritus est altitudo nostra, ipse scilicet tricenarius
doctrinam Evangelicam consecravit. Ipse est et supernus finis, atque
omni bono opere indubitanter Ecclesiam replet.
|
|