QUAESTIO LVI.

Quid significat quod de omni genere animalium atque volatilium, immunda bina inducuntur in arcam, et munda septena (Gen. VII, 2, 3)?

RESP.

Immunda illos homines significant, qui ad schisma sunt faciles: munda vero, homines sanctos, qui Spiritum septiformem accipientes ex fide vivunt. Hinc etiam quidam poeta ait:

Numero Deus impare gaudet. (Virg. Eclog. VIII, vers. 75)