|
Et si aequales sunt Pater et Filius, quomodo ipse Filius dicit,
Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Non veni
voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. VI,
38); et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste
(Matth. XXVI, 39); et, Mea doctrina non est mea, sed ejus
qui me misit (Joan. VII, 16)?
RESP.
Ista omnia et alia quae a te non sunt dicta, secundum formam servi,
quam assumpsit, dicta sunt. Igitur cum primus homo conditus esset a
Deo, et libero arbitrio muneratus, praeceptumque ei positum esset;
si custodisset quae ei Deus praeceperat, morte non corporis, neque
animae multaretur. Sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus
superbia, suasioni serpentis obediens, Dei praecepta contempsit. Et
haec causa exstitit ut mortis periculum incurreret, et ab illo uno
homine omnis humana natura vitiosa atque peccato abnoxia mortalis
existeret. Apostolus Paulus, Per unum hominem, inquit, peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors
pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quia sicut per unum hominem
omnes homines in condemnationem; ita et per unius justitiam omnes
homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 18). Et
iterum: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo,
coelestis (I Cor. XV, 47). Hic, inquam, homo coelestis
est. Coelestem itaque dico, quia non ex humano conceptus est semine,
sed de Maria virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei, sicut
evangelista Joannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est,
et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum caro factum est,
non in carnem mutatum; ut non desisteret esse quod erat, sed coeperit
esse quod non erat. Assumpsit enim carnem, non se convertit in
carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est
carnem et animam rationalem. Et sicut primus homo et carne et anima
mortuus fuerat, ita etiam oportuit ut per mediatorem Dei et hominum
hominem Jesum Christum et carne et anima vivificaretur. Ergo, ut
supra diximus, secundum assumpti hominis formam dictum est, Pater
major me est.
|
|