|
Quare cum ingrederetur Noe in arcam, dicitur ad eum, Ingredere, tu
et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum (Ibid.,
1)? Seorsum ergo ponuntur viri et seorsum feminae. Et cum
egrederetur de arca, dicitur ad eum, Egredere, tu et uxor tua,
filii tui, et uxores filiorum tuorum (Id. VIII, 16). In
ingressione nempe separati, in egressione conjuncti dicuntur.
RESP.
Eorum quippe ingressio istam vitam significat, ubi caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quaecumque
volumus illa faciamus (Galat. V, 17). Egressio autem illam
vitam significat, ubi caro jam nullam habebit concupiscentiam adversus
spiritum, nihilque erit ex nobis quod repugnet in nobis.
|
|