|
Quid significat, quod Cham pater Chanaan, videns verenda patris
sui, exivit foras, et nuntiavit fratribus suis (Ibid., 22).
RESP.
In duobus filiis maximo et minimo, duo populi figurati sunt, unam
vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae atque
transactae dominicae passionis: nuditatem patris tegentes, neque
intuentes, qui in Christi necem non consentiunt, et eum honorant
velamento, tanquam scientes unde sint nati. Medius filius, id est
populus Judaeorum (ideo medius, quia nec primatum Apostolorum
tenuit, nec ultimus in gentibus credidit), vidit nuditatem patris,
quia consensit in necem Christi. Et nuntiavit fratribus suis. Per
eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum, quod erat
prophetiae secretum. Ideoque fit fratrum suorum servus. Quid est
enim aliud hodie gens ipsa, nisi scriniaria Christianorum, portans
Legem et Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos
honoremus per sacramentum, quod nuntiant illi per litteram?
|
|