QUAESTIO LXII.

Quid significat quod dixit Deus ad Abraham, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1)?

RESP.

Abraham personam Christi portabat. Sicut enim Abraham terram et cognationem suam dimisit, et domum patris sui, et venit in terram quam ignorabat: ita et Christus dimisit gentem suam, scilicet Judaeorum, et venit ad populum Gentium. Hic temporalis explanatio hoc habet: moraliter autem eximus de terra nostra , quando divitias et mundi hujus facultates contemnimus; et de cognatione nostra, id est, de vitiis prioribus, quae nobis a nativitate nostra cohaerentia, velut affinitate quadam et consanguinitate conjuncta sunt; et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi hujus, quae oculorum occurrit obtutibus.