|
Quot sunt genera visionum?
RESP.
Tria. Prima visio est corporalis; secunda, spiritualis; tertia,
intellectualis. Corporalis ergo visio est quae fit per corpus.
Spiritualis, cum imagines eorum quae videmus, in memoria condimus.
Intellectualis nempe, cum ea quae corporaliter videmus et imaginaliter
in memoria retinemus, intellectu discernimus; quod illud sit corpus,
illud similitudo corporis. Hunc autem intellectum bestiae et pecora
atque volatilia nullatenus habent. Vident ipsa per corpus; et eorum
quae vident imaginaliter species formatur, unde et pecora praesepia
recognoscunt, et aves ad nidos suos redeunt: sed nec se ipsa
intelligunt quae sint, nec illa quae oculis cernunt. Postremo
corporalis visio sine spirituali esse non potest. Statim ergo ut
avertimus oculos ab eis quae videmus, imagines eorum quae vidimus, in
memoria retinemus. Spiritualis vero visio sine corporali esse potest;
unde et absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae vidimus,
imaginaliter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget nec
spirituali. Per intellectum nec corpus videmus, nec imaginem
corporis. Per hanc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus,
ipsa mens hominis, quae nullum corpus habet, nullam similitudinem
corporis. Ob id et raptus fuerat apostolus Paulus in tertium coelum
(II Cor. XII, 2), id est ad intellectualem visionem, ut
Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est
ipsa veritas cerneret. Tres ergo coeli, tria sunt visionum de quibus
loquimur, genera. Ad hoc profecto pervenerat Paulus, ut Deum sic
in ista vita videret, sicut sancti post hanc vitam videbunt.
|
|