QUAESTIO LXIV. |
Quot genera sunt Apostolatus, vel quale nomen sit Apostolus, volo cognoscere.RESP.Apostolus interpretatur Missus. Apostolorum sunt genera quatuor: a Deo, non per hominem; a Deo, sed per hominem; per hominem tantum; et ex se. A Deo etenim missus est Moyses. A Deo et per hominem, sicut Jesus Nave. Per hominem tantum, sicut nostris temporibus multi favore vulgi in sacerdotium subrogati sunt. Ex se autem, sicut sunt ipsi pseudoprophetae. |