QUAESTIO V.

Video te, dum de uno Filio Dei inquireres, duos introducere voluisse, ut dicas Filium Dei, et filium hominis.

RESP.

Non sunt duo filii, sed unus. Quia ille qui erat Dei Filius, factus est filius hominis in unitate personae. Quia sicut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei, unam deitatis, alteram humanitatis, non duas personas. Igitur, si dixerimus duas esse personas, introducemus duos filios; et jam non erit Trinitas, sed quaternitas. Profecto enim per id quod Deus est, aequalis semper Patri, ubique praesens est, et in coelo totus, et in terra totus, et nullo contentus loco. Per id quod homo, et passus, et mortuus, et resurrexit, et ascendit in coelum, sedetque ad dexteram Patris: et sic veniet ad judicandum vivos et mortuos, quemadmodum visus est ire in coelum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.