QUAESTIO VII.

Voluntate genuit Pater Filium, an necessitate?

RESP.

Nec voluntate, nec necessitate: quia necessitas in Deo non est: praeire autem voluntas sapientiam non potest, quod est Filius: igitur prius est rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle. Nam quidam nostrum, cum eum interrogasset haereticus, utrum volens, an nolens genuerit Pater Filium; laudabiliter respondisse fertur: Dic, inquit, et tu, haeretice, Deus Pater necessitate est Deus, an voluntate? Quod si dixisset, Necessitate; sequebatur illum grandis absurditas. Si autem, Voluntate; respondebatur illi, Ergo voluntate est Deus, non natura: et ita in laqueum quem volebat ponere, ipse incidit; et videns se convictum, obmutuit.