|
Scriptum est: Si enim vos cum sitis mali, nostis bona data; dare
filiis vestris (Ibid.), quanto magis Pater vester coelestis dabit
spiritum bonum petentibus se? Ergo spiritum dabit Pater coelestis
filiis suis petentibus se. Qui enim filii sunt, non aliud quaerunt:
qui aliud quaerunt, mercenarii sunt, servi non filii. Qui argentum
quaerunt, qui aurum quaerunt, qui transitoria quaerunt, qui terrena
quaerunt, quaerunt ministerium servitutis, non spiritum libertatis.
Quod quaeritur, datur. Si quaeris corporalia, non plus quam quaeris
accipis. Si quaeris spiritualia, quod quaeris datur, et quod non
quaeris adjicitur; spiritualia dantur, corporalia adjiciuntur.
Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis
(Matth. VI, 33). Igitur Patrem rogaraturus, etc.
|
|