TRACTATUS DE SEPTEM VITIIS ET SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI


ADMONITIO IN TRACTATUM SUBSEQUENTEM.

Locum hic suum, quem ex instituto per nos ordine initio Appendicis postulat, non totum occupabit opus illud, quod Hieronymus Vignierius in partem Supplementi primam transtulerat, hoc titulo praenotatum:

“Tractatus de septem Vitiis et septem Donis Spiritus sancti:”

incipiens,

“Septem sunt vitia principalia.”

Id a Vignierio repertum est inter sanctorum patrum monimenta impressa Parisiis, anno 1634, cura Guillelmi Camerarii, Scoti, et congregatione Oratorii presbyteri, qui Augustino, non ab antiquis codicibus, sed tantum a multis viris doctis tribui dicit. Verum habetur hoc ipsum apud Hugonem Victorinum in libro Allegoriarum in Matthaeum secundo, cap. 3. Eidem Allegoriarum libro, cap. 19, insertum etiam est opusculum aliud de Donis Spiritus sancti, hoc exordio:

“Scriptum est, Si enim vos cum sitis mali,”

etc., quod ejusdem Camerarii auctoritate, pro Augustini Sermone dederat Vignierius in eadem Supplementi parte, non longe ante dictum tractatum de septem Vitiis. Huic porro tractatui conjunctum recte esset istud opusculum, quod et summam habet cum illo affinitatem, et confert nonnihil ad ejus integritatem. Opusculo enim sejuncto imperfectus videtur tractatus, aut titulo saltem per Vignierium praefixo, qua parte de Donis Spiritus sancti inscribitur, haudquaquam respondens. Caeterum aptior est apud Hugonem inscriptio tractatus in hunc modum:

“De septem Peccatis mortalibus, contra quae valent orationis dominicae petitiones:”

cum nihil aliud sit nisi quaedam dominicae orationis septemque ejus petitionum adversus septem vitia expositio. Hugoni porro suus ille tractatus maneat, multis, si res posceret, argumentis ipsi asserendus. Confer, si lubet, librum ipsius 2 de Sacramentis, part. 13, cap. 1, et Summae sententiarum tractatum 3, cap. 16, ubi eadem plane ratione septem vitia descripta reperies. Iisdem quoque verbis hic definitum in genere vitium, atque in libro ejus Miscellaneorum primo. Quid sit Dei nomen, expositum non secus ac in alio tractatu Hugonis super Magnificat: et de captanda Dei benevolentia initio precationis similia cum hoc libello habet tractatus ejusdem de Modo orandi. Postremo tractatus, quem scripsit de quinque Septenis, sive Septenariis, editus in citato libro 2 Allegoriarum, cap. 15, auctorem plane eumdem cum tractatu de septem Vitiis refert.