TRACTATUM

Vitium quid, et quando culpa. Quotuplex et cujusque definitio.

Septem sunt vitia principalia, quae rationalem naturam inficiunt, et ejus integritatem quasi quodam suae admixtionis fermento corrumpunt. Vitium autem est corruptio naturalis affectus praeter ordinem, et extra mensuram. Hoc vero cum per consensum recipitur, peccatum est; sentire autem solum sine consensu, poena est et non culpa. Sane in non regeneratis vitium omnino excusationem non habet, ubi etsi consensus non sequitur, solum hoc damnationi debitum est, quod praeter rationem movetur; propter quod ait Apostolus, Jam nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1). Primum vitium est, superbia: secundum, invidia: tertium, ira: quartum, acedia: quintum, avaritia: sextum, gula: septimum, luxuria. Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia est livor felicitatis alienae. Ira est irrationabilis perturbatio mentis. Acedia est fastidium interni boni. Avaritia est immoderata habendi cupiditas. Gula est nimius edendi appetitus. Luxuria est immoderatum desiderium explendae libidinis. Haec ergo sunt vitia septem, de quibus universa rationalis animae corruptio manat: omne enim quod integritatem corrumpit, vitium est. Sed est alia integritas, etc.