|
Idem est, amate Deum; et, Nolite diligere mundum.
Quis est enim fructus tuus? Charitas. Si fratrem diligis, terra
dedit fructum suum. Quae terra? Utique illa de qua dictum est,
Benedixisti, Domine, terram tuam (Psal. LXXXIV, 2).
Nam nisi terram tuam benedixisset Deus, produxisset tibi et aliis non
fructum, sed spinas et tribulos. Hic est fructus terrae tuae, quando
non benedixit Deus: sed cum benedixit, profers fructum, charitatem.
Cum ergo non diligis, sterilis es; habes forsan folia, sed fructibus
vacua: quia arboris tuae fructus, charitas. Ecce positus es ut
fructum afferas: quis te posuit? Putas tu te ipsum, an is qui
dixit, Posui vos ut fructum afferatis (Joan. XV, 16)? Si a
te ipso positus esses; aut non fructum ferres, aut si ferres,
agrestem, nullius saporis, a nemine colligendum, nec in horreo
patrisfamilias reponendum. Vide ergo ut cum te posuerit paterfamilias
ut fructum afferas, et a te repoposcerit, ipsi reddas. Reddes utique
suum, non tuum: suum ad quem te posuit, charitatem; tuum, ad quem
te posuisti, malum; quia arbor quam non plantavit Pater,
eradicabitur (Matth. XV, 13). Quare eradicabitur? Quia a se
ipsa, non a patrefamilias.
Dei agricultura es; non tua, non aliorum. Neque arbor se ipsam
plantat, neque se ipsam excolit. Sane et Paulus plantat, et Apollo
rigat: sed et quod Paulus plantat nihil est, et quod Apollo rigat
nihil est; sed Deus dat incrementum (I Cor. III, 7);
postquam suo nomine plantavit Paulus, aut cum ipso. Sed qui agricola
est, idem et vitis: agricola, ut plantet, ut inserat. Cui
inserat? Utique alienae arbori? Minime; sibi ipsi ut viti verae,
ut sis et ipse palmes. Jam si palmes fueris, quis tibi fructum
dabit, nisi vitis illa cujus es palmes? A velle palmitem a vite,
quid fiet? Marcescet, steriliscet, morietur: amplius dico,
comburetur. Fratres, vos estis palmites: quamdiu viti adhaeseritis,
fructum dabitis. Excidatis semel: quid de vobis fiet, et quid vobis
ultra exspectandum manebit, quam in ignem projici? Charitas vitis,
charitas palmes. Vitales succos infundit vitis palmiti; et ideo jure
de palmite fructus reposcit. Quales? Charitatis. Charitas dedit,
charitas reposcit, redde charitatem; charitatem viti cujus es palmes,
charitatem proximo cum quo es palmes. Ama Deum, ama proximum.
Frustra dico, Ama Deum, ama proximum; nam si Deum diligis,
proximum diligis; nec enim potes diligere Deum, quin diligas
proximum. Et sic diligendo Deum, non tantum proximum diligis, sed
te ipsum. Sed si non diligis Deum, neque proximum diligis, neque te
ipsum. Nam quomodo potes amare sine amore? Et cujus est amor, nisi
boni? Et quid est bonum, nisi Deus, qui et ipse mandat ut diligamus
invicem? Quid Deus mandat? Ut diligatis. Quid mundus? Ut non
diligatis: neque enim diligit, qui, quae mundus mandat ut diligat,
diligit. Manete in dilectione mea (Joan. XV, 9): non dixit,
in dilectione mundi. Nescit mundus amare; artifex est odii. Si
mundus vos odit, scitote quia priorem me odio habuit (Ibid. 18).
Sed quid audio, fratres? Nolite diligere mundum (I Joan. II,
15). Agnosco vocem, vox est dilecti et diligentis. Estne ergo
discipulus supra magistrum? Magister dicit, Haec mando vobis, ut
diligatis (Joan. XV, 12). Discipulus dicit, Nolite
diligere. Utraque tamen vox veritatis, utraque vox ad amorem
incitantis. Et quando Magister mandat ut diligamus, mandat etiam ut
non diligamus: diligamus invicem, palmes palmitem; non diligamus
sancti profana, christiani saeculum. Et quando discipulus ait,
Nolite diligere, imperat ut amemus; nam si odio mundum habuerimus,
Deum diligimus. Ille affirmat, Diligite; ille negat, Nolite
diligere: nec tamen aliter nec plus imperat ille, quam iste.
Diligis? Odio habes mundum. Odisti mundum? Deum diligis. In
utroque charitas, in amando, ut odio habeas; in non amando, ut
diligas. Qui odit animam suam, amat. Qui amat, odit. Impletur
quod dixit propheta, Odium pro dilectione (Psal. CVIII,
5), non utique eo sensu quo dixit Propheta; nam impendebat
dilectionem, rependebant odium: sed odium pro dilectione, hoc est cum
mundum oderis, rependetur tibi pro hoc odio dilectio Dei; cum Deum
dilexeris, rependetur tibi pro hac dilectione odium mundi. Ergo
diligite, fratres, et non diligite. Diligite Magistri, Non
diligite Discipuli, hoc est apud utrumque, Amate. Non poterat
palmes discipulus aliud dicere, quam vitis Magister. Veritas
ubique; et in vite et in palmite. Nam vera vitis, quid aliud nisi
veraces palmites profert? Et haec in utroque veritas, semper erit
charitas: quia Deus est charitas, et Deus est veritas, et qui in
Deo est, in veritate manet; et in veritate manet, quia charitas Dei
in illo est.
|
|