|
Felix ille qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala
liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). Intelligere ergo debemus
super egenum et pauperem: est autem intelligere super egenum et
pauperem, ut rogari a talibus non exspectemus. Nec enim illa
misericordia deputanda est, quae clamoribus extorquetur, nec ille
mercedem operis sui percipit, qui diu se patitur deprecari: quoniam
non fecit mandatum Dei, sed precibus praestitit, misericordiam suam
lacrymis vendidit. Qui intelligit autem, ultro largitur, et signato
magis silentio decelat, ne opus suum quod occultum esse desiderat,
ipsa vox pauperis prodat, sicut in Evangelio scriptum est: Cum facis
eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in
synagogis et in vicis, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis,
receperunt mercedem suam. Tu autem cum facis eleemosynam, nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua: sed sit eleemosyna tua in
absconso; et qui videt, tibi reddet (Matth. VI, 2-4). Et
per Salomonem loquitur Dominus dicens, Conclude eleemosynam tuam in
corde pauperis, et ipsa pro te orabit ab omni malo (Eccli.
XXIX, 15). Primo occultam esse voluit, quam concludi jussit
in corde. Nam cum ipse sit scrutator renis et cordis, utique sibi
tantum voluit reservari, quidquid penetralibus pectoris delegavit.
Deinde quanta ejus officia essent ostendit, cum pro nobis jam non
pauperem dicit, sed ipsam misericordiam rogaturam: pauperem enim et
dormitare posse in precibus, et occupatum malis actibus aliquando
cessare. Misericordia autem laborans semper et vigilans tantum
efficaciae obtinet, ut auctorem suum sine praemio esse non patiatur.
Quantum vero, et quam necessarium . . . temporum thesauris . . .
. . a facultatibus nostris manifestarent. . . . . .
Itaque panis coelestis quo pascitur anima nostra, si quando ad eam
perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne in
ista famelica eremo pereamus. Quomodo ergo perveniatur ad saginam
hujus panis, de quo Dominus ait, Panem hunc qui manducaverit non
esuriet et potum quem dedero qui biberit, non sitiet in aeternum
(Joan. IV, 13), saginam quamdam promittens et satietatem sine
fastidio? Quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis longe ab
ea satietate in hac fame positi, consilio opus est: quod consilium si
neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Imo vero consilium
hoc quod dicturus sum, vel potius commendaturus sum, non enim a me
dicam quod vobiscum didici; consilium ergo hoc quod dicturus sum,
quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc enim consilium sequi et
agere, est pulsare. Quid enim? Putatis, fratres, quia vere quasi
corporaliter habet Deus quamdam januam duram quam claudit contra
homines? et ideo nobis dixit pulsare, ut veniamus et tundamus ostium,
quousque pulsando perveniamus ad aures patrisfamilias in secreto quodam
constituti, et jubeat nobis aperire, dicendo, Quis est qui pulsat?
quis est qui auribus meis taedium facit? Date illi quod petit,
recedat hinc. Non ita est, verumtamen est aliquid simile. Certe
quando pulsas ad aliquem, manibus agis. Est quod agas manibus quando
pulsas ad Dominum. Prorsus manibus agis, manibus pulsas. Si ergo
non egeris, non dico, Frustra pulsas; sed dico, Non pulsas: ideo
non mereberis, ideo non accipies, quia non pulsas. Quando, inquis,
vis ut pulsem? ecce quotidie rogo. Bene facis, rogare optime facis.
Nam et hoc dictum est: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Omnia
dicta sunt; pete, quaere, pulsa. Petis orando, quaeris
disputando, pulsas erogando. Non ergo quiescat manus. Apostolus cum
de eleemosynis plebem moneret, Consilium, inquit, in hoc do: hoc
enim vobis prodest, quod non facere, sed et velle coepistis ab anno
priore (II Cor. VIII, 10). Et Daniel, prospicit
Spiritus sanctus . . . Nam si divitias nostras pauperum cordibus
commendemus, . . . quando eas postmodum aut fur appetat, aut praedo
vastet, aut tinea comedat, aut rubigo corrumpat aut quod perniciosum
injustum tempus assumet? Sed quid? Tunc opes nostrae ad Dominum
transeunt, atque occupant coelum si pauperibus tribuentes, coelestia
mandata servemus.
Huic ergo operi, fratres, totis viribus insistendum est. Haec
Domino voluntas sine vocatione aliqua semper ubique complenda est.
Sola misericordia tantummodo est ab excessibus liberata. Dum omnia
odiosa sunt cum transcenderint modum, sola misericordia terminum non
habet. Ipsa tantum est cujus nimietas placeat, cujus oblectet
enormitas, cujus laudabilis possit esse profusio. Sola itaque
misericordia est, quae quanto ad majora processerit, tanto ampliorem
et sibi laudem et in Domino tribuit charitatem. Hanc fieri jugiter
ipse Dominus hortatur; nec in Evangelio Christus tacet, nec per
Prophetas Spiritus sanctus cessavit. Loquitur per Isaiam Dominus
et Pater Omnipotens Deus, qui quae munera misericordibus
praeparentur, ostendit: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine
tecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et domesticos
seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et
lux cito orietur. Et praeibit ante te justitia, et claritas Dei
circumdabit te. Tunc exclamabis, et Dominus exaudiet te. Cum adhuc
loqueris, dicet, Ecce adsum (Isai. LVIII, 7-9). Satis
evidenter, fratres, quod apud Tobiam jamdudum docui, Isaiae
testimonio comprobatum est, adjungendam esse orationi eleemosynam,
sociandumque jejunium. Tunc, inquit, exclamabis, et Deus exaudiet
te; tibique in oratione clamanti, dum adhuc loqueris dicet, Ecce
adsum. Si misericordiam, inquit, impenderis, cito eam cum rogare
inceperis, impetrabis: praeveniet Dominus tuas voces, et
praecurrentibus meritis tuis accipies omnia.
Quid enim est oratione praeclarius? quid vitae nostrae utilius? quid
in tota nostra religione sublimius? Oratio est quae nos Christianos
provocat; oratio est qua cum Deo loquimur, qua patrem dicimus, qua
universa desideria nostra in conspectu majestatis ejus effundimus.
Oratio est quae coelos penetrat, nubes transit, Dei aures attingit.
Haec in Ecclesia universis, gradibus necessaria est. Haec
catechumenis spiritum, fidelibus praesidium, poenitentibus solatium
praestat. Haec justos continet, sublevat peccatores; per hanc etiam
qui stant non cadunt, et qui elisi sunt eriguntur. Hac utitur aetas,
sexus, hac conditio omnis et dignitas. Haec magna servat, haec tutat
et minima. Per hanc divites tuti sunt, per hanc pauperes non
deficiunt. Haec ex illorum abundantia excubat, haec ut ab ipsis
penuria repellatur exorat. In hac gubernamur in prosperis, per hanc
fiduciam gerimus in adversis. Haec nobis in gaudiis jucunda est; haec
in luctibus suavis. Per hanc laetitiam percipimus, per hanc
tristitiam declinamus. Huic autem nostri pondus et taedium, votiva
omnia commendamus. Hanc quasi fidelem sequestramus, quasi idoneam et
tutissimam navim universorum desideriorum nostrorum mercibus oneramus,
quae ad omnipotentem Dominum, expansis manibus, fusisque precibus
prospero felicique cursu perveniat. Per hanc omnia timoris Domini
ornamenta percipimus. Per hanc quidquid fides inchoat, spiritus
mundat, charitas decorat, assidua deprecatione servamus. Per hanc
castitate tuemur, continentia virtuteque gubernamur. Per hanc pro
Christo corporis vincula sustinemus: per hanc postremo beata martyria
consummamus. Amen.
|
|