|
Jaspis, qui primus in ordine ponitur, viridis est coloris, et
significat Christum, qui est resurrectio vel refectio sanctarum
animarum; sive electos, quorum fides nunquam marcescit. Sapphirus,
qui secundus in ordine ponitur, aerei coloris, sanctos significat,
qui adhuc in terra positi coelestia mente petunt, et cuncta terrena
despiciunt, quasi non sint in terra. Isti vero possunt dicere cum
Apostolo, Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III,
20). Chalcedonius, qui tertius in ordine ponitur, adeo
fortissimae naturae est, ut sculpentium argumentis resistat,
speciemque habens pallentis lucernae, significat fortes inter adversa
aliis exemplum fortitudinis praebentes, et sine ostentatione lumen
scientiae portantes. Smaragdus adeo est viridis, ut aerem etiam
circumfusum viridem reddat. Cujus multa sunt genera. Sed
pretiosissimi in deserto Scythiae reperiuntur, quos gryphes, ex parte
leones et ex parte aquilae, custodientes hominibus auferunt, cum
quibus Arimaspi homines unum oculum habentes bella gerunt, ipsosque
eis auferunt. Sic et Christus aeternae pascua refectionis suis
daturus, in cordibus a terrenis curis remotis habitat, quem gryphes,
id est, maligni spiritus tollere nituntur fidelibus, sed electi oculum
mentis possidentes, cum gryphibus pugnant, sibique hunc pretiosum
lapidem vindicant. Sardonius ex sardio et onyce componitur, primum
colorem habens nigrum, medium candidum, supernum rubeum, ostendit
eos, qui licet despecti videantur, splendore tamen fidei irradiantur,
et charitatis igne semper rubescunt. Sardius terrae rubrae speciem
habens, significat sanctos, qui quamvis sublimes sint meritis, tamen
humanam fragilitatem considerantes, se esse filios Adae recognoscunt,
qui rubra terra dicitur. Bene autem sexto loco ponitur, sicut ille
sexto die factus est. Chrysolithus quasi aurum refulgens et quasi
scintillas ex se mittens, significat eos, qui luce supernae sapientiae
resplendent, suasque virtutes cum verbo praedicationis velut scintillas
in proximos effundunt. Beryllus viridis et pallidus designat sanctos,
contemplatione Dei virides, sed fraternae administrationis actione
quasi pallentes. Topazius omnium lapidum colorem habens significat
sanctos omnibus refertos virtutibus. Chrysoprasus aureus et viridis
designat sapientes resplendentes fide. Hyacinthus similis aquae radio
solis perfusae, designat sanctos sapientia repletos, perfusos radio
veri solis. Amethystus in suo purpureo colore coelestem, in violaceo
colore humilitatem cum bonae operationis odore, in roseo charitatem
sanctorum significat.
|
|