|
1. [vers. 1.] Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: de
Domino nostro Jesu Christo, hoc est homine Dominico , accipiendum
est. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: sicut homo
terrenus qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Dei praecepta
praeteriret. Et in via peccatorum non stetit: quia venit quidem in
via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia eum
non tenuit illecebra saecularis. Et in cathedra pestilentiae non
sedit: noluit regnum terrenum cum superbia; quae ideo cathedra
pestilentiae recte intelligitur, quia non fere quisquam est qui careat
amore dominandi et humanam non appetat gloriam; pestilentia est enim
morbus late pervagatus, et omnes aut pene omnes involvens. Quanquam
accommodatius accipiatur cathedra pestilentiae, perniciosa doctrina,
cujus sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17). Deinde
considerandus est ordo verborum, abiit, stetit, sedit: abiit enim
ille, cum recessit a Deo; stetit, cum delectatus est peccato;
sedit, cum in sua superbia confirmatus, redire non potuit, nis per
eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via
peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.
2. [vers. 2.] Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in
lege ejus meditabitur die ac nocte. Justo non est lex posita, ut
dicit Apostolus (I Tim. I, 9); sed aliud est esse in lege,
aliud sub lege: qui est in lege, secundum legem agit; qui est sub
lege, secundum legem agitur. Ille ergo liber est, iste servus.
Deinde aliud est lex quae scribitur, et imponitur servienti; aliud
lex quae mente conspicitur, ab eo qui non indiget litteris.
Meditabitur die ac nocte: aut sine intermissione intelligendum est;
aut die in laetitia, nocte in tribulationibus; dicitur enim: Abraham
diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56); et de
tribulatione dicitur: Insuper et usque ad noctem emendaverunt me renes
mei (Psal. XV, 7).
3. [vers. 3.] Et erit tanquam lignum quod plantatum est secundum
decursus aquarum: id est, aut secundum ipsam Sapientiam, quae
dignata est hominem suscipere ad salutem nostram; ut ipse homo sit
lignum plantatum secundum decursus aquarum: potest enim et hoc
intellectu accipi, quod in alio psalmo dicitur: Fluvius Dei repletus
est aqua (Psal. LXIV, 10). Aut secundum Spiritum sanctum,
secundum quem dicitur: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto
(Matth. III, 11); et illud: Qui sitit, veniat, et bibat
(Joan. VII, 37); et illud: Si scires donum Dei, et quis
est qui a te aquam petit; petisses ab eo, et daret tibi aquam vivam,
unde qui biberit non sitiet in aeternum; sed efficietur in eo fons
aquae salientis in vitam aeternam (Id., IV, 10, 13,
14). Aut secundum decursus aquarum, secundum populorum peccata,
quia et aquae populi interpretantur in Apocalypsi (Apoc. XVII,
15); et decursus non absurde intelligitur lapsus, quod pertinet ad
delictum. Lignum ergo illud, id est Dominus noster, de aquis
decurrentibus, id est populis peccatoribus, trahens eos in via in
radices disciplinae suae, fructum dabit, hoc est, constituet
Ecclesias; in tempore suo, id est, postquam clarificatus est
resurrectione et ascensione in coelum. Tunc enim Spiritu sancto misso
Apostolis, et eis in fiducia sui confirmatis et directis in populos,
fructificavit Ecclesias . Et folium ejus non decidet: id est,
verbum ejus non erit irritum; quia omnis caro foenum, et claritas
hominis ut flos foeni: foenum aruit, et flos decidit, verbum autem
Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Et omnia
quoecumque fecerit prosperabuntur: id est, quaecumque illud lignum
attulerit; quae omnia videlicet accipienda sunt fructus et folia, id
est facta et dicta.
4. [vers. 4.] Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis quem
projicit ventus a facie terrae. Terra hic accipienda est ipsa
stabilitas in Deo, secundum quam dicitur: Dominus pars haereditatis
meae, etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 5,
6); secundum hanc dicitur: Sustine Dominum, et observa vias
ejus, et exaltabit te, ut possideas terram (Psal. XXXVI,
34); secundum hanc dicitur: Beati mites, quia ipsi haeredi tate
possidebunt terram (Matth. V, 4). Similitudo autem hinc ducta
est; quia ut haec terra visibilis exteriorem hominem nutrit et
continet, ita illa terra invisibilis interiorem hominem. A cujus
terrae facie projicit ventus impium, id est superbia, quia inflat.
Quam cavens ille qui inebriabatur ab ubertate domus Dei, et torrente
voluptatis ejus potabatur, dicit: Non veniat mihi pes superbiae
(Psal. XXXV, 9, 12). Ab hac terra projecit superbia eum
qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo
(Isai. XIV, 13, 14). Ab hujus terrae facie projecit etiam
eum qui, cum consensisset et gustasset de prohibito ligno, ut esset
sicut Deus, abscondit se a facie Dei (Gen. III, 6, 8).
Hanc terram ad interiorem hominem pertinere, et inde superbia hominem
projici, maxime intelligi potest in eo quod scriptum est: Quid
superbit terra et cinis? quoniam in vita sua projecit intima sua
(Eccli. X, 9, 10); unde enim projectus est, non absurde se
dicitur projecisse.
5. [vers. 5.] Ideo non resurgunt impii in judicio: ideo
scilicet, quia tanquam pulvis projiciuntur a facie terrae. Et bene
hoc eis dixit auferri quod superbi ambiunt, id est ut judicent, ut hoc
ipsum planius dictum intelligatur sequenti sententia: Neque peccatores
in consilio justorum. Solet enim hoc modo repeti planius quod superius
dicitur, ut peccatores intelligantur impii; et quod supra dictum est
in judicio, hic dictum sit in consilio justorum. Aut certe si aliud
sunt impii, aliud peccatores; ut quanquam omnis impius peccator sit,
non tamen omnis peccator sit impius. Impii non resurgunt in judicio:
id est, resurgent quidem, sed non ut judicentur, quia jam poenis
certissimis destinati sunt; peccatores autem non resurgunt in consilio
justorum, id est ut judicent, sed forte ut judicentur, ut de his
dictum sit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit: si cujus
opus manserit, mercedem accipiet: si cujus autem opus exustum fuerit,
detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per
ignem (I Cor. III, 13-15).
6 [vers. 6.] Quoniam novit Dominus viam justorum . Quemadmodum
dicitur, Novit salutem medicina, morbos autem non novit; et tamen
etiam morbi arte medicinae agnoscuntur; sic dici potest, nosse
Dominum viam justorum, viam vero impiorum non nosse; non quia aliquid
Dominus nescit, et tamen dicit peccatoribus: Non novi vos (Matth.
VII, 23). Iter autem impiorum peribit, pro eo positum est, ac
si diceretur: Iter autem impiorum non novit Dominus. Sed planius
dictum est, ut hoc sit nesciri a Domino, quod est perire, et hoc sit
sciri Domino, quod est manere: ut ad scientiam Dei esse pertineat,
ad ignorantiam vero non esse; quia Dominus dicit: Ego sum qui sum;
et: Qui est, misit me (Exod. III, 14).
|
|