|
20. [vers. 1-3.] Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae
venturus creditur, tanta ei licebit facere, et in omnes homines, et
in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res
humanas negligere; interposito diapsalmate, subjicit tanquam vocem
gementium; et quaerentium cur judicium differatur: Utquid, Domine,
inquit, recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tanquam repente
intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subjicit
dicens; Despicis in opportunitatibus, in tribulationibus; id est,
opportune despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos
desiderio adventus tui: his enim jucundior est fons ille vitae, qui
multum sitierint; itaque insinuat consilium dilationis, dicens: dum
superbit impius, incenditur pauper. Mirum est et verum, quanto
studio bonae spel parvuli accendantur ad recte vivendum, comparatione
peccantium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse
permittantur: non quia ipsi haeretici hoc volunt; sed quia hoc de
peccatis eorum divina operatur Providentia, quae lucem et facit et
ordinat, tenebras autem tantum ordinat (Gen. I, 3, 4), ut sit
earum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione
jucundior est inventio veritatis: ea quippe comparatione probati
manifesti fiunt inter homines qui Deo noti sunt.
21. Comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant: id
est, malae cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare fiunt
vincula? Quoniam laudatur peccator, inquit, in desideriis animae
suae. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim
ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam
laudator auditur. Et qui iniqua gerit, benedicitur: hinc
comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant.
22. [vers. 4.] Irritavit Dominum peccator. Nemo gratuletur
homini qui prosperatur in via sua, cujus peccatis deest ultor, et
adest laudator: major haec ira Domini est. Irritavit enim Dominum
peccator, ut ista patiatur, id est, ut correptionis flagella non
patiatur. Irritavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae
suae non exquiret. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi
obliviscitur et non attendit peccata, et per fraudes et scelera ad
divitias honoresque pervenitur: quod maxime in illo Antichristo
eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam
Deus putetur. Sed quanta ista ira sit Dei, docent sequentia.
23. [vers. 5.] Non est Deus in conspectu ejus, contaminantur
viae ejus in omni tempore. Qui novit vel quid gaudeat, vel quid
laetetur in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis ; cum
magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem, qua lux
ista retrahitur. Quantam ergo poenam patitur qui secundis rebus
peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu ejus,
et contaminentur viae ejus in omni tempore, id est, cogitationes et
consilia ejus immunda sint! Auferuntur judicia tua a facie ejus.
Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati,
credit quod non judicet Deus, et sic auferuntur judicia Dei a facie
ejus, cum haec ipsa sit magna damnatio. Et omnium inimicorum suorum
dominabitur. Ita enim traditur, quod reges omnes superaturus sit, et
solus regnum obtenturus; quando etiam secundum Apostolum, qui de illo
praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne quod
colitur et quod dicitur Deus (II Thess. II, 4).
24. [vers. 6.] Et quoniam traditus in concupiscentiam cordis
sui et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum
et inane culmen dominationemque venturus est, propterea sequitur,
Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem
sine malo; id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in
generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam
excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim
perditus et expers bonarum artium atque a justitiae lumine alienus,
malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud
posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere,
cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen latissime
pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse: Non movebor de
generatione in generationem sine malo. Est et alius intellectus. Si
de generatione mortali ad aeternitatis generationem se venire non posse
vanus et erroris plenus animus arbitratur, nisi artibus malis; quod
quidem etiam de Simone diffamatum est (Act. VIII, 9-23),
cum sceleratis artibus coelum se putasset adepturum, et de humana
generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum: quid
ergo mirum, si etiam ille homo peccati, qui totam nequitiam et
impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est,
et tanta signa facturus, ut decipiat, si fieri potest, etiam
electos, dicturus est in corde suo: Non movebor de generatione in
generationem sine malo?
25. [vers. 7.] Cujus maledictione os ejus plenum est, et
amaritudine et dolo. Magnum enim maledictum est, tam nefandis artibus
coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita
comparare. Sed hac ejus maledictione os plenum est: non enim habebit
effectum ista cupiditas, sed intra os ejus tantum valebit ad eum
perdendum, qui haec sibi ausus est polliceri cum amaritudine et dolo,
id est, ira et insidiis quibus in suas partes conversurus est
multitudinem. Sub lingua ejus labor et dolor. Nihil est laboriosius
iniquitate et impietate: quem laborem sequitur dolor; quia non solum
sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad
illud refertur quod dixit in corde suo, Non movebor de generatione in
generationem sine malo: et propterea, sub lingua ejus; non, in
lingua; quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia
locuturus, ut bonus et justus et Dei filius videatur.
26. [vers. 8.] Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus
divitibus, nisi eis quos hujus saeculi muneribus cumulabit? Et ideo
in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam felicitatem
ipsorum ad decipiendos homines ostentabit. Qui prava voluntate dum
tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in laqueos ejus
incident. In occultis ut interficiat innocentem. In occultis puto
dictum esse, ubi non facile intelligitur quid appetendum, quidve
fugiendum sit: innocentem autem interficere, est ex innocente facere
innocentem.
27. [vers. 9.] Oculi ejus in pauperem respiciunt. Justos enim
maxime persecuturus est de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu,
quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Insidiatur in
occulto, velut leo in cubili suo. Leonem in cubili dicit eum in quo
et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta
fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad
sacrificandum cogerentur: altera persecutio fraudulenta est, quae nunc
per cujuscemodi haereticos et falsos fratres agitur: tertia superest
per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et
violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in
miraculis: ad vim relatum est, quod dictum est, leo; ad dolos, quod
dictum est, in cubili suo. Et rursum ipsa repetita sunt converso
ordine. Insidiatur, inquit, ut rapiat pauperem; hoc ad dolum
pertinet: quod autem sequitur, Rapere pauperem dum attrahit eum,
violentiae deputatur; attrahit enim significat, quibus potest
cruciatibus affligendo ad se adducit.
28. [vers. 10.] Item duo quae sequuntur, ipsa sunt. In
muscipula sua humiliabit eum, dolus est. Inclinabitur, et cadet,
dum dominabitur pauperum, vis est: muscipula enim bene significat
insidias; dominatio vero terrorem apertissime insinuat. Et bene ait,
Humiliabit eum in muscipula sua: cum enim signa illa facere coeperit,
quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc
erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur; quos ille cui
per justitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare
videbitur. Sed inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, id
est, dum quaelibet supplicia irrogabit resistentibus sibi servis Dei.
29. [vers. 11, 12.] Unde autem inclinabitur, et cadet?
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne
videat usque in finem. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum
animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi
putat; cum excaecetur, et servetur ad ultimam opportunamque
vindictam, de qua nunc jam loquitur, Exsurge, Domine Deus,
exaltetur manus tua; id est, manifesta sit potentia tua. Superius
autem dixerat, Exsurge, Domine, non praevaleat homo, judicentur
gentes in conspectu tuo; id est in occulto, ubi solus Deus videt.
Hoc factum est, cum impii ad magnam quae videtur hominibus felicitatem
pervenerunt; super quos constituitur legislator, qualem habere
meruerunt, de quo dicitur: Constitue, Domine, legislatorem super
eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Nunc autem post illam
occultam poenam atque vindictam dicitur, Exsurge, Domine Deus,
exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed jam in manifestissima
gloria. Ne obliviscaris pauperum in finem; id est, sicut impii
putant, qui dicunt: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat
usque in finem. Usque in finem autem negant Deum videre, qui dicunt
eum res humanas et terrenas non curare; quoniam terra quasi finis est
rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime
laborant, sed laborum suorum ordinem videre non possunt, qui maxime
pertinet ad occulta Filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus,
tanquam navis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem
excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat: dicit
ergo, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris
pauperum in finem.
30. [vers. 13, 14.] Jam itaque manifestum judicium
intelligentes, et exsultantes dicunt, Propter quid irritavit impius
Deum? id est, quid profuit tanta mala facere? Dixit enim in corde
suo: Non requiret. Deinde sequitur: Vides quoniam tu laborem et
iram consideras, ut tradas eos in manus tuas. Sensus iste
pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit, obscuratur. Sic
enim dixit in corde suo impius: Non requiret Deus, quasi Deus
laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas; id est,
quasi laborare et irasci timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa
illi sit poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur, quomodo
plerumque homines faciunt, dissimulantes vindictam, ne laborent, aut
irascantur .
31. Tibi derelictus est pauper. Ideo enim pauper est, id est,
omnia hujus mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes
ejus. Pupillo tu eris adjutor; id est, ei cui moritur pater hic
mundus, per quem carnaliter genitus est, et jam potest dicere:
Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14).
Talibus enim pupillis pater fit Deus. Docet quippe Dominus pupillos
fieri discipulos suos, quibus dicit: Ne vobis dicatis patrem in
terris (Matth. XXIII, 9). Cujus rei exemplum praebuit prior
ipse dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres (Id. XII,
48) Unde volunt quidam perniciosissimi haeretici asserere, non eum
habuisse matrem: nec vident esse consequens si haec verba attendant,
ut nec discipuli ejus patres habuerint; quia sicut ipse dixit, Quae
mihi mater est, sic illos docuit, cum ait: Nolite vobis dicere
patrem in terris.
32. [vers. 15, 16.] Contere brachium peccatoris et
maligni; illius scilicet de quo supra dicebatur: Omnium inimicorum
suorum dominabitur. Brachium ergo ejus, dixit potentiam ejus: cui
contraria est Christi potentia, de qua dicitur: Exsurge, Domine
Deus, exaltetur manus tua. Requiretur delictum ejus, nec
invenietur. Propter illud, id est , judicabitur de peccato suo, et
ipse periet propter peccatum suum. Deinde quid mirum si sequitur,
Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi, peribitis gentes
de terra illius? Gentes posuit, peccatores et impios.
33. [vers. 17.] Desiderium pauperum exaudivit Dominus:
desiderium illud quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus
hujus saeculi Domini diem concupiscerent. Praeparationem cordis eorum
exaudivit auris tua: haec est cordis praeparatio, de qua in alio
psalmo canitur, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal.
LVI, 8); de qua dicit Apostolus: Si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). Jam
vero aurem Dei, non membrum corporeum, sed potentiam esse qua
exaudit, regulariter debemus accipere; atque ita quibusque nominatis
membris ejus, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias
operationum oportet intelligi, ne saepe ista repetantur: non enim
corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed
praeparationem cordis exaudit.
34. [vers. 18.] Judicare pupillo et humili: id est, non ei
qui conformatur huic saeculo, neque superbo. Aliud est enim judicare
pupillum, aliud judicare pupillo: judicat pupillum etiam qui
condemnat; judicat autem pupillo qui pro illo profert sententiam. Ut
non apponat ultra magnificare se homo super terram. Homines enim
sunt, de quibus dictum est: Pone, Domine, legislatorem super eos,
sciant gentes quoniam homines sunt. Sed etiam ille qui eodem loco
intelligitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur, Ut non
apponat ultra magnificare se homo super terram: cum venerit scilicet
Filius hominis judicare pupillo, qui se exuit veterem hominem, atque
hoc modo tanquam extulit Patrem.
35. Post occulta ergo Filii, de quibus in hoc psalmo multa dicta
sunt, erunt manifesta Filii, de quibus pauca in fine ejusdem psalmi
nunc dicta sunt: ex his autem titulus factus est, quae majorem hic
partem tenent. Potest et ipse dies adventus Domini recte numerari
inter occulta Filii, quamvis ipsa Domini praesentia manifesta futura
sit; de illo enim die dictum est quod nemo eum sciret, neque Angeli,
nec Virtutes, neque Filius hominis (Matth. XXIV, 36):
quid ergo tam occultum, quam id quod etiam ipsi judici occultum esse
dictum est, non ad cognoscendum, sed ad prodendum? De occultis autem
Filii, etiam si quisquam non Dei Filium subaudire voluerit, sed
ipsius David, cujus nomini totum Psalterium tribuitur, nam Davidici
utique Psalmi appellantur, voces illas audiat quibus Domino dicitur;
Miserere nostri, fili David (Id. XX, 30); atque ita etiam
hoc modo eumdem Dominum Christum intelligat, de cujus occultis ipse
psalmus inscriptus est. Sic enim etiam ab angelo dicitur: Dabit illi
Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32). Nec illa sententia
huic intellectui contraria est, qua idem Dominus quaerit a Judaeis,
Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum
Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram
meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Matth. XXII,
44). Dictum est enim imperitis, qui quamvis venturum Christum
sperarent, secundum hominem tamen eum exspectarent, non secundum quod
Virtus et Sapientia Dei est. Docet ergo ibi fidem verissimam et
sincerissimam, ut et Dominus sit regis David, secundum quod est
Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia
(Joan. I, 1); et filius, secundum quod factus est ei ex semine
David secundum carnem (Rom. I, 3). Non enim dicit, Non est
filius David Christus; sed, Si jam tenetis quod filius sit ejus,
discite quomodo sit Dominus ejus; nec teneatis in Christo quod filius
hominis est, ita enim filius David est; relinquatis quod Filius Dei
est, ita enim Dominus ejus est.
|
|