|
1. [vers. 1.] Loqui ad vos de praesenti psalmo suscepimus:
adjuvet vocem nostram quies vestra ; etenim aliquanto est obtunsior:
dabit ei vires intentio audientium, et adjutorium jubentis ut loquar.
Titulum habet psalmus iste: In finem pro torcularibus, quinta
sabbati, Psalmus ipsi Asaph. In unum titulum multa sunt congesta
mysteria; ita tamen ut limen Psalmi indicet interiora. Cum de
torcularibus locuturi sumus, nemo vestrum aliquid exspectet nos
dicturos esse de lacu, de prelo, de fiscinis; quia nec ipse psalmus
hoc habet, et ideo magis indicat mysterium. Nam et si aliquid tale
Psalmi textus contineret, non deesset qui putaret ad litteram esse
accipienda torcularia, nec aliquid illic amplius requirendum, nec
mystice aliquid positum, et sacrate significatum; sed diceret:
Simpliciter Psalmus de torcularibus loquitur, et tu mihi nescio quid
aliud suspicaris. Nihil hic tale audistis, cum legeretur. Ergo
accipite torcularia mysterium Ecclesiae, quod nunc agitur. In
torcularibus animadvertimus quaedam tria: pressuram, et de pressura
quaedam duo; unum recondendum, alterum projiciendum. Fit ergo in
torculari conculcatio, tribulatio, pondus: et in his oleum eliquatur
occulte in gemellarium; amurca publice per plateas currit. Intendite
ad magnum hoc spectaculum. Non enim desinit Deus edere nobis quod cum
magno gaudio spectemus: aut circi insania huic spectaculo comparanda
est? Illa ad amurcam pertinet, hoc ad oleum. Quando ergo auditis
contumaciter garrire blasphemos, et dicere, abundare pressuras
temporibus christianis; scitis enim quia hoc amant dicere: et vetus
quidem, sed a temporibus christianis coepit proverbium, Non pluit
Deus, duc ad Christianos. Quanquam priores ista dixerunt. Isti
autem modo dicunt et quia pluit Deus, Duc ad Christianos: non pluit
Deus, non seminamus; pluit Deus, non trituramus . Et inde volunt
superbire, unde deberent amplius supplicare; eligentes blasphemare
quam orare. Cum ergo ista commemorant, cum ista jactant, cum ista
dicunt, et contumaciter dicunt, non cum timore, sed cum elatione;
non vos perturbent. Puta enim quia pressurae abundant, tu oleum
esto. Nigra tenebris ignorantiae amurca insultet, et illa tanquam per
plateas projecta publice insultet: tu apud te in corde tuo, ubi qui
videt in occulto reddet tibi (Matth. VI, 6), liquare in
gemellarium. Oliva in arbore quibusdam quidem tempestatibus agitatur,
non tamen pressuris torcularis atteritur; ideo utrumque simul pendet ex
arbore, et quod projiciendum est, et quod recondendum est: at ubi ad
torcular et pressuras ventum fuerit, utrumque discernitur, dirimitur;
et aliud appetitur, aliud respuitur. Vultis nosse vim torcularium
istorum? Ut unum aliquid dicam, unde et ipsi murmurant qui ea
faciunt: Quantae, inquiunt, rapinae temporibus nostris, quantae
pressurae innocentium, quantae exspoliationes rerum alienarum! Ita
sane in amurcam attendis, quia rapiuntur res alienae; in oleum non
attendis, quia pauperibus donantur et propriae. Non habebat
antiquitas tales raptores rerum alienarum; sed non habebat antiquitas
tales donatores rerum suarum. Aliquanto esto curiosior in torculari;
noli hoc solum videre quod publice fluit: est aliquid quod quaerendo
invenias. Discute, audi, cognosce quam multi faciunt quod ex ore
Domini cum audisset unus dives, tristis abscessit. Ex Evangelio
multi audiunt, Vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus,
et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Id. XIX,
21): non attendis quam multi id faciunt? Pauci, inquiunt, sunt.
Ipsi tamen pauci oleum sunt; et qui bene utuntur his rebus quas
possident, ad oleum pertinent: adjunge omnia, et videbis
patrisfamilias tui plenas apothecas. Vides raptorem qualem nunquam
vidisti; vide contemptorem rerum suarum qualem nunquam vidisti. Lauda
torcularia, impletur prophetia de Apocalypsi: Justus justior fiat,
et sordidus sordescat adhuc (Apoc XXII, 11). Ecce torcularia
in hac sententia: Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc.
2. Quare et quinta sabbati? quid est hoc? Recurramus ad prima
opera Dei, ne forte ibi aliquid inveniamus quo et sacramentum
intelligamus. Sabbatum enim septimus dies est quo requievit Deus ab
omnibus operibus suis (Gen. II, 2), magnum intimans mysterium
quietis nostrae futurae ab omnibus operibus nostris. Prima sabbati
dicitur primus dies, quem dominicum etiam nominamus: secunda sabbati,
secundus dies; tertia sabbati, tertius dies; quarta sabbati,
quartus; quinta ergo sabbati, quintus a dominico die: post quem sexta
sabbati, sextus dies; et ipsum sabbatum, septimus dies. Videte
itaque quibus loquatur hic psalmus: videtur enim mihi quoniam
baptizatis loquitur. Quinto enim die Deus ex aquis creavit animalia;
quinto die, id est, quinta sabbati dixit Deus: Producant aquae
reptilia animarum vivarum (Gen. I, 20). Videte ergo vos, in
quibus jam produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Vos enim ad
torcularia pertinetis; et in vobis quos produxerunt aquae, aliud
eliquatur, aliud projicitur. Sunt enim multi non digne viventes
Baptismo quod perceperunt: quam multi enim baptizati hodie circum
implere, quam istam basilicam maluerunt! quam multi baptizati, aut
casas in vicis faciunt, aut non fieri conqueruntur! Psalmus autem
iste pro torcularibus et quinta sabbati, in pressura discretionis, et
in sacramento Baptismi, cantatur ipsi Asaph. Asaph homo quidam fuit
hoc nomine appellatus, sicut Idithun, sicut Core, sicut alia nomina
quae invenimus in titulis Psalmorum: interpretatio tamen nominis
mysterium intimat occultae veritatis. Asaph quippe latine dicitur
Congregatio. Ergo pro torcularibus, quinta sabbati, cantatur ipsi
Asaph; id est, pro pressura discernente, baptizatis ex aqua
renatis, cantatur Psalmus dominicae congregationi. Titulum in limine
legimus, et in his prelis quid sibi velit, intelleximus: jam si
placet etiam ipsam domum operis, id est, ipsius torcularis interiora
videamus. Intremus, inspiciamus, gaudeamus, timeamus, appetamus,
fugiamus. Omnia enim haec inventuri estis in hac interiore domo, id
est, in textu ipsius psalmi, cum legere, et adjuvante Domino, quod
donaverit loqui coeperimus.
3. [vers. 2.] Ecce vos, o Asaph, congregatio Domini,
Exsultate Deo adjutori nostro. Vos qui congregati estis hodie, vos
hodie Asaph Domini, si quidem vobis canitur Psalmus, ipsi Asaph,
Exsultate Deo adjutori nostro. Exsultant alii circo, vos Deo:
exsultant alii deceptori suo; exsultate vos adjutori vestro: exsultant
alii Deo suo ventri suo; exsultate vos Deo vestro adjutori vestro.
Jubilate Deo Jacob: quia et vos pertinetis ad Jacob; imo vos estis
Jacob, minor populus cui servit major (Id. XXV, 23).
Jubilate Deo Jacob. Quidquid verbis explicare non poteritis, non
ideo tamen ab exsultatione cessetis: quod poteritis explicare,
clamate; quod non potestis, jubilate. Etenim ex abundantia
gaudiorum, cui verba sufficere non possunt, in jubilationem solet
erumpere: Jubilate Deo Jacob.
4. [vers. 3.] Accipite psalmum, et date tympanum. Et
accipite, et date. Quid accipite? quid date? Accipite psalmum, et
date tympanum. Dicit quodam loco apostolus Paulus, reprehendens et
dolens, quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti
(Philipp. IV, 15). Quid est, in ratione dati et accepti,
nisi quod alio loco aperte exposuit: Si nos vobis spiritualia
seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia metamus (I Cor.
IX, 11)? Et verum est quod tympanum quod de corio fit, ad
carnem pertinet. Psalmus ergo spiritualis est, tympanum carnale.
Ergo plebs Dei, congregatio Dei, accipite psalmum, et date
tympanum: accipite spiritualia, et date carnalia. Hoc est quod vos
et ad illam mensam beati Martyris exhortati sumus, ut accipientes
spiritualia, daretis carnalia. Haec enim quae exstruuntur ad tempus,
ad recipienda corpora vel vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed
tempore praetereunti. Numquid post judicium Dei istas fabricas in
coelum levabimus? Sine his tamen hoc tempore agere quae ad possidendum
coelum pertinent non poterimus. Si ergo avidi estis in spiritualibus
accipiendis, devoti estote in carnalibus erogandis. Accipite
psalmum, et date tympanum: accipite vocem nostram, reddite manus
vestras.
5. Psalterium jucundum cum cithara. Memini nos aliquando
differentiam psalterii et citharae intimasse Charitati vestrae:
studiosi qui meminerunt, recognoscant; qui vel non audierunt, vel non
meminerunt, discant. Istorum duorum organorum musicorum, et
psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum
illud concavum, unde canorae chordae redduntur, in superiore parte
habet; deorsum feriuntur chordae, ut desuper sonent: in cithara vero
haec eadem concavitas ligni partem inferiorem tenet; tanquam illud sit
de coelo, hoc de terra. Coelestis enim est praedicatio verbi Dei;
sed si exspectamus coelestia, non simus pigri ad operanda terrena;
quia psalterium jucundum, sed cum cithara. Hoc alio modo dictum est
quod supra, Accipite psalmum, et date tympanum: hic pro psalmo
psalterium, pro tympano cithara posita est. Hoc tamen admoniti
sumus, ut praedicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus.
6. [vers. 4.] Tuba canite. Hoc est, clarius et fidentius
praedicate; ne terreamini: sicut ait propheta quodam loco, Exclama,
et exalta sicut tuba vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Tuba
canite in initio mensis tubae. Praeceptum erat ut in initio mensis
tuba caneretur; et hoc usque nunc Judaei corporaliter faciunt,
spiritualiter non intelligunt. Initium enim mensis, nova luna est;
nova luna, nova vita est. Quid est nova luna? Si qua igitur in
Christo nova creatura (II Cor. V, 17). Quid est, Tuba
canite in initio mensis tubae ? Cum tota fiducia novam vitam
praedicate; strepitum vitae veteris nolite metuere.
7. [vers. 5.] Quia praeceptum ipsi Israel est, et judicium
Deo Jacob. Ubi praeceptum, ibi judicium. Qui enim in lege
peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Et ipse
praecepti dator Dominus Christus, Verbum caro factum, In
judicium, inquit, veri in hunc mundum, ut qui non vident videant, et
qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Quid est, ut qui non
vident videant, qui vident caeci fiant, nisi humiles exaltentur,
superbi dejiciantur? non enim qui vident caeci fiant, sed qui sibi
videre videntur, de caecitate convincantur. Hoc agit mysterium
torcularis, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
8. [vers. 6.] Testimonium in Joseph posuit illud. Eia,
fratres, quid est? Joseph interpretatur Augmentatio. Meministis,
nostis Joseph in Aegyptum venditum: Christus ad Gentes transiens.
Ibi Joseph post tribulationes exaltatus (Gen. XXXVII, 28;
et XLI, 37, etc.), et hic Christus post passionem martyrum
glorificatus. Ergo ad Joseph magis Gentes pertinent: et ideo
augmentatio; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet
virum (Isai. LIV, 1). Testimonium in Joseph posuit illud,
dum exiret de terra Aegypti. Videte et hic significari quintam
sabbati: Quando exiit de terra Aegypti Joseph, id est, populus
multiplicatus per Joseph, per mare Rubrum trajectus est (Exod.
XIV, 22-31). Et tunc ergo produxerunt aquae reptilia
animarum vivarum. Nihil aliud tunc in figura portendebat transitus
populi per mare, nisi transitum fidelium per Baptismum; testis est
Apostolus: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres
nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes
in Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1,
2). Nihil ergo aliud significabat transitus per mare, nisi
Sacramentum baptizatorum; nihil aliud insequentes Aegyptii, nisi
abundantiam praeteritorum delictorum. Videtis evidentissima
sacramenta: premunt Aegyptii, urgent; instant ergo peccata, sed
usque ad aquam. Quid ergo times, qui nondum venisti, venire ad
baptismum Christi, transire per mare Rubrum? Quid est rubrum?
Sanguine Domini consecratum. Quid times venire? Conscientia forte
aliquorum immanium delictorum stimulat, et excruciat in te animum, et
dicit tibi tam magnum esse illud quod commisisti, ut desperes tibi
dimitti: time ne remaneat aliquid peccatorum, si vixit aliquis
Aegyptiorum. Cum autem transieris rubrum mare, cum eductus fueris a
delictis tuis in manu potenti et brachio forti (Psal. CXXXV,
12), percepturus es mysteria quae non noveras; quia et ipse
Joseph, cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat,
audivit. Audies linguam quam non noveras: quam modo audiunt et
recognoscunt, testantes et scientes qui norunt. Audies ubi debeas
habere cor: quod modo cum dicerem, multi intellexerunt, et
acclamaverunt; reliqui muti steterunt, quia nondum linguam quam non
noverant, audierunt. Accelerent ergo, transeant, discant: Linguam
quam non noverat, audivit.
9. [vers. 7.] Avertit ab oneribus dorsum ejus. Quis avertit ab
oneribus dorsum ejus, nisi ille qui clamavit: Venite ad me omnes qui
laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28)? Alio modo hoc
idem significatur. quod faciebat insecutio Aegyptiorum, hoc faciunt
sarcinae peccatorum. Avertit ab oneribus dorsum ejus. Et quasi
diceres, Quibus oneribus? Manus ejus in cophino servierunt. Per
cophinum significantur opera servilia. Mundare, stercorare , terram
portare, cophino fit; servilia sunt opera; quia omnis qui facit
peccatum servus est peccati; et si vos Filius liberaverit, tunc vere
liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). Merito et abjecta
mundi quasi cophini deputantur: sed et cophinos Deus buccellis
implevit; duodecim cophinos buccellarum implevit (Matth. XIV,
20); quia abjecta hujusmundi elegit, ut confunderet fortia (I
Cor. I, 27). Sed et quando in cophino serviebat Joseph,
terram ibi portabat, quia lateres faciebat: Manus ejus in cophino
servierunt.
10. [vers. 8.] In tribulatione invocasti me, et erui te.
Recognoscat se unaquaeque conscientia christiana, si devote transierit
mare rubrum, si cum fide credendi et observandi linguam quam non
noverat, audivit; recognoscat se in tribulatione exauditam. Ipsa
enim magna tribulatio erat, premi sarcinis peccatorum; quantum gaudet
relevata conscientia! Ecce baptizatus es; conscientia quae heri
premebatur, hodie gratulatur. Exauditus es in tribulatione; memento
tribulationis tuae. Antequam accederes ad aquam, quid sollicitudinis
gerebas? quid jejuniorum exhibebas? quid tribulationum in corde
gestabas, orationum internanarum, piarum, devotarum? Occisi sunt
hostes tui, omnia peccata tua deleta sunt: In tribulatione invocasti
me, et erui te.
11. Exaudivi te in abscondito tempestatis: non in tempestate
maris, sed in tempestate cordis. Exaudivi te in abscondito
tempestatis; probavi te in aqua contradictionis. Revera, fratres,
revera, qui exauditus est in abscondito tempestatis, debet probari in
aqua contradictionis. Cum enim crediderit, cum baptizatus fuerit,
cum viam Dei carpere coeperit, cum in gemellarium eliquari
intenderit, et ab amurca publice currente se extraxerit; habebit
multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores,
dehortatores, minantes etiam ubi possunt, deterrentes, deprimentes:
haec tota aqua contradictionis est. Puto hodie esse hic sic; arbitror
esse hic nonnullos quos amici sui volebant rapere ad circum, et ad
nescio quas hodiernae festivitatis nugas: forte ipsi illos adduxerunt
ad ecclesiam. Sed sive ipsi illos adduxerunt, sive ab eis ad circum
abduci non potuerunt, in aqua contradictionis probati sunt. Non ergo
erubescas praedicare quod nosti, defendere et inter blasphemos quod
credidisti: si enim exaudiris in abscondito tempestatis, corde
creditur ad justitiam; si probaris in aqua contradictionis, ore
confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Quanta est enim ipsa
aqua, contradictionis? jam pene siccata est. Senserunt illam majores
nostri, quando verbo Dei, quando mysterio Christi acriter
resistebant gentes; turbabatur aqua aquas enim pro populis aliquando
intelligendas evidenter Apocalypsis scriptura demonstrat, ubi aquae
multae cum viderentur, et quaereretur quid essent, responsum est,
Populi sunt (Apoc. XVII, 15). Pertulerunt ergo illi aquam
contradictionis, quando fremuerunt gentes, et populi meditati sunt
inania; quando astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in
unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II,
1, 2). Quando fremuerunt gentes, tunc leo ille viro forti Samson
venienti ad ducendam de alienigenis uxorem, Christo scilicet
descendenti ad habendam Ecclesiam de Gentibus, fremens ibat in
obviam. Sed quid egit? Accepit, tenuit, fregit, dissipavit
leonem; factus est in manibus ejus velut haedus caprarum. Quid enim
fieret populus fremens, nisi languidus peccator? Occisa autem illa
feritate, jam non sic fremit regia potestas, non sic fremit populus
Gentium in obviam Christo: imo vero in ipso regno Gentium in venimus
leges pro Ecclesia, tanquam favum in ore leo nis (Judic. XIV,
5-8). Quid ergo jam metuam aquam contradictionis, quae prope jam
tota siccata est? Illa pene jam silet, si amurca non contradicat.
Quantumlibet mali saeviant alieni, o si eos non adjuvent mali nostri!
Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua
contradictionis. Recolitis quid de Christo dictum sit, sic natum eum
esse in multorum ruinam, et multorum resurrectionem, et in signum cui
contradicetur (Luc. II, 34). Novimus, videmus: signum
crucis erectum est, et contradictum est ei. Contradictum est gloriae
crucis; sed titulus erat super crucem, qui non corrumpebatur. Est
enim titulus in psalmo: In tituli inscriptionem, ne corrumpas
(Psal. LIX, 1). Signum erat cui contradiceretur: dixerunt
enim Judaei, Noli facere, Rex Judaeorum; sed fac quod ipse
dixerit regem se esse Judaeorum. Victa est contradictio; responsum
est, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19-22).
Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua
contradictionis.
12. [vers. 9, 10.] Hoc totum ab initio Psalmi usque ad hunc
versum, de oleo torcularis audivimus. Quod restat magis dolendum est
et cavendum: ad amurcam enim torcularis pertinet usque ad finem;
fortasse non frustra et interposito diapsalmate. Sed etiam hoc audire
utile est, ut qui se jam in oleo videt, gaudeat; qui periclitatur ne
in amurca currat , caveat. Utrumque audi: unum dilige, alterum
time. Audi, populus meus, et loquar, et testificabor tibi. Non
enim populo alieno, non enim populo non pertinenti ad torcular:
Judicate, inquit, inter me et vineam meam (Isai. V, 3). Audi
populus meus, et loquar, et testificabor tibi.
13. Israel, si me audieris, non erit in te deus recens. Deus
recens, est ad tempus factus: Deus autem noster non recens, sed ab
aeternitate in aeternitatem. Et Christus noster recens forte homo,
sed sempiternus Deus. Quid enim ante principium? Et utique in
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: et ipse Christus noster Verbum caro factum, ut habitaret in
nobis (Joan. I, 1, 14). Absit ergo ut sit in aliquo deus
recens: deus recens, aut lapis, aut phantasma est. Non est,
inquit, lapis: ego argenteum habeo et aureum. Merito ipsa pretiosa
voluit nominare, qui dixit, Idola Gentium argentum et aurum. Magna
sunt, quia aurea et argentea sunt; pretiosa sunt; lucida sunt: sed
tamen oculos habent, et non vident (Psal. CXIII, 4, 5).
Recentes hi dii. Quid recentius deo ex officina? Licet illos jam
vetustos aranearum casses contexerint; qui sempiterni non sunt,
recentes sunt: hoc de Paganis. Nescio quis alius, in vanitatem
accipiens nomen Domini Dei sui, fecit sibi Christum creaturam,
Christum imparem et inaequalem generanti; Filium Dei dicens, et
Filium Dei negans. Si enim Filius unicus est, hoc quod Pater
est, et hoc est ex aeternitate: tu autem nescio quid aliud cogitasti
in corde tuo; deum recentem posuisti. Fecit sibi alius deum pugnantem
contra gentem tenebrarum, timentem ne invadatur, satagentem ne
corrumpatur; ex parte tamen corruptum, ut posset esse totus salvus;
sed non totus, quia ex parte corruptus. Manichaei ista dicunt;
faciunt sibi et isti in corde recentem deum. Non est talis Deus
noster, non est talis portio tua Jacob: sed qui fecit coelum et
terram, ipse est Deus tuus; qui non eget bonis, qui non timet a
malis.
14. Multi ergo haeretici cum Paganis alios et alios deos sibi ipsi
fecerunt, alios et alios deos sibi finxerunt; et eos etiamsi non in
templis, tamen quod est pejus in suo corde posuerunt, et falsorum
ridendorumque simulacrorum templa ipsi facti sunt. Magnum opus est,
intus haec idola frangere; et locum Deo viventi, non recenti
mundare. Omnes enim isti aliud atque aliud sentientes, alios atque
alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes,
videntur dissentire; sed omnes a terrenis cogitationibus non recedunt,
in terrenis cogitationibus consentiunt sibi: opinio diversa est,
vanitas una est. De illis in alio psalmo dicitur, Ipsi de vanitate
in unum (Psal. LXI, 10): quamvis opinionum varietate
discordent, simili tamen vanitate colligantur. Et nostis quia vanitas
retro est, posterior est: ideo ille quae retro oblitus, id est
vanitatem oblitus, in ea quae ante sunt, id est in veritatem
extentus, sequitur ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu
(Philipp. III, 13, 14). Ergo in pejus sibi isti
consentiunt, quamvis dissentire a se invicem videantur. Ideo Samson
caudas vulpium colligavit (Judic. XV, 4). Vulpes insidiosos,
maximeque haereticos significant; dolosos, fraudulentos, cavernosis
anfractibus latentes et decipientes, odore etiam tetro putentes.
Contra quem odorem dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni
loco (II Cor. II, 15). Istae vulpes significantur in
Canticis canticorum, ubi dicitur: Capite nobis vulpes pusillas,
exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis (Cant. II,
15). Capite nobis, convincite nobis; capis enim eum quem de
falsitate convincis. Contradicentibus denique vulpeculis Domino, et
dicentibus, In qua potestate ista facis? Respondete mihi et vos,
inquit, unum sermonem: Baptismus Joannis unde est de coelo, an ex
hominibus? Vulpes autem solent habere tales foveas, ut ex una parte
intrent, et ex alia parte exeant: ad utrumque foramen captor vulpium
retia posuit. Dicite mihi, de coelo est, an ex hominibus? Sentiunt
illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet; et aiunt apud se:
Si dixerimus, in quiunt, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo
non credidistis? ille enim testimonium Christo perhibuit. Si
dixerimus, De terra; lapidat nos populus, quia ut prophetam eum
habent. Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur,
responderunt, Nescimus. Et Dominus: Nec ego vobis dico in qua
potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27). Vos dicitis vos
nescire quod scitis; ego vobis non dico quod quaeritis: quia ex nulla
parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis. Obtemperemus
ergo et nos, si possumus, dicenti verbo Dei Capite nobis vulpes
pusillas, exterminantes vineas: videamus si et nos quasdam vulpeculas
capere possumus; proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire
voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi deum
recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et
interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an
incorruptibilis? Elige quod vis, et exi qua vis, sed non effugies.
Si dixeris, Corruptibilis; non a populo, sed a teipso lapidaberis:
si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit
gentem tenebrarum? quid factura erat incorruptibili gens corruptionis?
Quid restat nisi ut dicatur, Nescimus? Sed tamen si hoc non dolo,
sed ignorantia dicitur, non remaneat in tenebris: ex vulpe fiat ovis,
credat invisibili, incorruptibili soli Deo, non recenti; soli, ab
eo quod est solus, non ab eo quod est sol, ne nos ipsi vulpi fugienti
aliam cavernam aperuisse videamur. Quanquam nec nomen solis
formidabimus. Est enim in Scripturis nostris: Sol justitiae, et
sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Ab aestu solis hujus
umbra appetitur: sub alas autem solis hujus ab aestu fugitur; sanitas
enim in pennis ejus. Iste est sol de quo dicturi sunt impii: Ergo
erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol
non est ortus nobis (Sap. V, 6). Dicturi sunt adoratores
solis, Sol non ortus est nobis; quia cum adorent solem quem facit
oriri super bonos et malos (Matth. V, 45), non est eis ortus
sol qui solos illuminat bonos. Faciunt sibi ergo deos recentes quique
quales volunt: quid enim impedit officinam decepti cordis fabricare
phantasma quale voluerit? Sed omnes hi in posterioribus consentiunt,
id est, simili vanitate detinentur. Unde Samson noster, qui etiam
interpretatur Sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet; non omnium,
sicuti est oriens super bonos et malos, sed sol quorumdam, sol
justitiae (figuram enim habebat Christi), colligavit, ut dicere
coeperam, caudas vulpium, et ibi ignem alligavit; ignem ad
incendendum, sed messes alienigenarum. Proinde tales consentientes in
posterioribus, tanquam caudis colligati, trahunt ignem corrumpentem;
sed non incendunt nostrorum segetes.
enim
|
“Dominus qui
sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini.
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et
lignea et fictilia: et alia quidem sunt in honorem, alia vero in
contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit vas in
honorem, utile Domino, ad omne opus bonum paratum”
|
|
(II Tim.
II, 19-21); et ideo nec caudas vulpium, nec faces vulpium
pertimescet. Sed videamus de populo isto: Si me audieris, inquit,
non erit in te deus recens. Movet me, quod dixi, in te: non enim
dixit, A te, quasi simulacrum forinsecus adhibitum; sed, in te, in
corde tuo, in imagine phantasmatis tui, in deceptione erroris tui
tecum portabis deum tuum recentem, remanens vetustus. Si ergo me
audieris; me, inquit, quia ego sum qui sum (Exod. III,
14); non erit in te deus recens, nec adorabis deum alienum. Si
enim in te non sit, non adorabis deum alienum: Si tu non cogites deum
falsum, non adorabis deum fabricatum; non enim erit in te deus
recens.
15. [vers. 11.] Ego enim sum. Quid vis adorare quod non
est? Ego enim sum Dominus Deus tuus: quia ego sum qui sum. Et ego
quidem sum, inquit, qui sum super omnem creaturam: tibi tamen
temporaliter quid praestiti? Qui eduxi te de terra Aegypti. Non
illi tantum populo dicitur: omnes enim educti sumus de terra Aegypti,
omnes per mare Rubrum transivimus, inimici nostri persequentes nos in
aqua perierunt. Non simus ingrati Deo nostro; non obliviscamur Deum
manentem, et fabricemus in nobis deum recentem. Qui eduxi te de terra
Aegypti: loquitur Deus. Dilata os tuum, et adimplebo illud.
Angustias pateris in te propter deum recentem constitutum in corde
tuo; frange vanum simulacrum, dejice de conscientia tua fictum
idolum: dilata os tuum, confitendo, amando; et adimplebo illud,
quoniam apud me fons vitae. (Psal. XXXV, 10).
16. [vers. 12.] Hoc quidem dicit Dominus; sed quid
sequitur? Et non obaudivit populus meus vocem meam. Non enim
loqueretur ista, nisi populo suo: scimus enim quia quaecumque Lex
dicit, his qui in Lege sunt dicit (Rom. III, 19). Et non
obaudivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi.
Quis? cui? Israel mihi. O ingrata anima! per me anima, a me
vocata anima, a me in spem reducta, a me a peccatis abluta: Et
Israel non intendit mihi. Baptizantur enim et transeunt per mare
Rubrum; sed in via murmurant, contradicunt, conqueruntur,
seditionibus conturbantur, ingrati ei qui liberavit a persequentibus
hostibus, qui ducit per siccum, per eremum, cum cibo tamen et potu,
cum lumine nocturno et umbraculo diurno: Et Israel non intendit
mihi.
17. [vers. 13.] Et dimisi eos secundum affectiones cordis
eorum. Ecce torcular: aperta sunt foramina, currit amurca. Et
dimisi eos, non secundum salutem praeceptorum meorum; sed, secundum
affectiones cordis eorum: donavi eos sibi. Dicit et Apostolus:
Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Id. I,
24). Dimisi eos secundum affectiones cordis eorum; ibunt in
affectionibus suis. Inde est quod horretis: si tamen eliquamini in
gemellaria abscondita Domini, si tamen apothecas ejus adamastis, inde
est quod horretis. Alii defendunt circum, alii amphitheatrum, alii
casas in vicis, alii theatra, alii illud, alii illud; alii postremo
deos recentes suos: Ibunt in affectionibus suis.
18. [vers. 14, 15.] Si plebs mea audisset me; Israel si
in viis meis ambulasset. Dicit enim fortasse iste Israel, Ecce
pecco, manifestum est; eo post affectiones cordis mei: sed quid
facio? Diabolus hoc facit, daemones hoc faciunt. Quid est
diabolus? qui sunt daemones? Certe inimici tui. Israel si in viis
meis ambulasset; in nihilum omnes inimicos eorum humiliassem. Ergo,
Si plebs mea, audisset me: quare enim mea, si non audit me? Si
plebs mea, audisset me. Quid est, plebs mea? Israel. Quid est,
audisset me? Si in viis meis ambulasset. Queritur, et gemit sub
inimicis: In nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulentes
eos misissem manum meam.
19. [vers. 16.] Nunc vero quid queruntur de inimicis? Ipsi
facti sunt pejores inimici. Quomodo enim? quid sequitur? De
inimicis querimini; vos quid estis? Inimici Domini mentiti sunt ei.
Renuntias? Renuntio: et redit ad quod renuntiat. Utique quibus
rebus renuntias, nisi factis malis, factis diabolicis, factis a Deo
damnandis; furtis, rapinis, perjuriis, homicidiis, adulteriis,
sacrilegiis, sacris abominandis, curiositatibus? His omnibus
renuntias, et rursus his inflexus superaris. Facta sunt tibi
posteriora deteriora prioribus: canis reversus ad vomitum suum, et sus
lota in volutabris coeni (II Petr. II, 20, 22). Inimici
Domini mentiti sunt ei. Et quanta patientia Domini! Quare non
prosternuntur? quare non trucidantur? quare non terra dehiscente
sorbentur? quare non coelo flagrante incenduntur? Quia magna
patientia Domini. Et erunt impuniti? Absit. Non sibi tantum de
Dei misericordia blandiantur, ut sibi ejus injustitiam polliceantur.
Ignoras quia Dei patientia ad poenitentiam te adducit? Tu autem
secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram
in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Et si modo non reddit,
tunc reddet: si enim modo reddit, ad tempus reddit; non converso
autem nec correcto, in aeternum reddet. Vide ergo quia non erunt
impuniti; attende quod sequitur: Inimici Domini mentiti sunt ei.
Dicturus es, Et quid eis fecit? Non vivunt? non auras carpunt?
non lucem hauriunt? non fontes potant? non fructus terrae edunt? Et
erit tempus eorum in aeternum.
20. Nemo sibi ergo blandiatur, quia quasi ad torcular pertinet:
bonum est illi, si ad oleum in torculari pertineat. Non sibi
polliceatur unusquisque habens facta nefaria, quae regnum Dei non
possidebunt, et dicat sibi: Quoniam habeo signum Christi et
Sacramenta Christi, non delebor in aeternum; et si purgor, per
ignem salvus ero. Nam quid est quod ait Apostolus de his qui habent
fundamentum? Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod
positum est, quod est Christus Jesus. Quid est, inquiunt, quod
sequitur?
|
“Unusquisque autem super fundamentum videat quid
superaedificat. Alius enim superaedificat aurum, argentum, lapides
pretiosos; alius ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus quale
sit, ignis probabit; dies enim Domini declarabit, quia in igne
revelabitur. Si cujus opus permanserit quod superaedificavit,
mercedem accipiet:”
|
|
hoc est, quia super fundamentum justa opera
aedificavit; aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem peccata;
lignum, fenum, stipulam: tamen propter fundamentum ipse salvus erit;
sic tamen tanquam per ignem (I Cor. III, 10-15).
Fratres, nimis timidus esse volo: melius est enim non vobis dare
securitatem malam. Non dabo quod non accipio, timens terreo: securos
vos facerem, si securus fierem; ego ignem aeternum timeo. Et erit
tempus eorum in aeternum, non accipio nisi ignem aeternum; de quo alio
loco Scriptura dicit: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum
non morietur (Isai. LXVI, 24). Sed de impiis dixit, ait
aliquis, non de me; qui quamvis peccator sim, quamvis adulter,
quamvis fraudator, quamvis raptor, quamvis perjurus; habeo tamen in
fundamento Christum, christianus sum, baptizatus sum: ego per ignem
purgor, et propter fundamentum non pereo. Dic mihi iterum, Quid
es? Christianus, inquis. Interim transi. Quid aliud? Raptor,
adulter, et caetera de quibus Apostolus dicit: Quoniam qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Certe ergo
a talibus non correctus, de talibus commissis poenitentiam non agens,
regnum coelorum speras? Non opinor; quoniam qui talia agunt, regnum
Dei non possidebunt. Et ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam
te adducit? Tu nescio quid tibi pollicens, secundum duritiam tuam et
cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi
judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Attende ergo
ipsum judicem venientem. Bene; Deo gratias: non tacuit sententiam
definitivam, non misit foras reos et duxit velum. Ante voluit
praenuntiare quod disposuit facere. Nempe congregabuntur ante eum
omnes gentes. Quid de illis faciet? Separabit eos; et alios ponet
ad dexteram, alios ad sinistram. Numquid medius locus servatus est?
Quid dextris dicturus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum. Quid sinistris? Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 32, 33, 34,
41). Si non times mitti quo, vide cum quo. Si ergo opera illa
omnia regnum Dei non possidebunt; imo non opera, sed qui talia
agunt; nam opera talia in igne non erunt: non enim illo igne ardentes
furaturi sunt et adulteraturi; sed qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt: non ergo erunt a dextris cum illis quibus dicetur,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt. Si ergo a dextris non erunt, non
restat nisi ut sint a sinistris: sinistris quid dicet? Ite in ignem
aeternum: quia erit tempus eorum in aeternum.
21. Expone ergo, inquit, nobis, ligna, fenum, stipulam qui
aedificant super fundamentum, quomodo non pereant, sed salvi fiant;
sic tamen quasi per ignem. Obscura quidem illa quaestio, sed, ut
possum, breviter dico. Fratres, sunt homines omnino contemptores
saeculi hujus, quibus non est gratum quidquid temporaliter fluit; non
haerent dilectione aliqua terrenis operibus , sancti, casti,
continentes, justi, fortassis et omnia sua vendentes et pauperibus
distribuentes, aut possidentes tanquam non possidentes, et utentes hoc
mundo tanquam non utentes (I Cor. VII, 30, 31). Sunt
autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum
dilectione. Non rapit villam alienam; sed sic amat suam, ut si
perdiderit, conturbetur. Non appetit uxorem alienam; sed sic
inhaeret suae, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum
tabulis, liberorum procreandorum causa. Non tollit aliena; sed
repetit sua, et habet cum fratre suo judicium: talibus enim dicitur,
Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum
(Id. VI, 7). Verum ipsa judicia in Ecclesia jubet agi, non
ad forum trahi; tamen delicta esse dicit: contendit enim christianus
pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum
coelorum; non totum cor sursum levat, sed aliquam partem ejus trahit
in terra. Denique si veniat tentatio ducendi martyrii, illi qui
habent in fundamento Christum, et aedificant aurum, argentum,
lapides pretiosos, quid dicunt ex hac opportunitate? Bonum est mihi
dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23): alacres
currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur.
Illi autem amantes res proprias, domos proprias, graviter
conturbantur; fenum, et stipula, et ligna ardent. Habent ergo
ligna, fenum, stipulam super fundamentum; sed rerum concessarum, non
illicitarum. Dico enim, fratres: possides fundamentum; haere
coelo, calca terram. Si talis es, non aedificas nisi aurum,
argentum, et lapides pretiosos. Cum autem dixeris, Amo possessionem
istam, timeo ne pereat; et imminet damnum, et tu contristaris: non
quidem praeponis eam Christo; nam sic amas possessionem istam, ut si
dicatur tibi, Ipsam vis, an Christum? etsi tristis eam perdis,
plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: salvus
eris tanquam per ignem. Audi aliud: non potes tenere possessionem
istam, nisi dixeris falsum testimonium. Et hoc non facere, Christum
in fundamento ponere est: Veritas enim dixit, Os quod mentitur,
occidit animam (Sap. I, 11). Ergo si possessionem tuam
diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam
dicis falsum testimonium, non propter illam facis homicidium, non
propter illam falsum juras, non propter illam Christum negas; eo quod
non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento. Sed
tamen quia diligis illam, et contristaris si perdas illam; super
fundamentum posuisti, non aurum, aut argentum, aut lapides
pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam. Salvus ergo eris, cum
ardere coeperit quod aedificasti; sic tamen quasi per ignem. Nemo
enim super fundamentum hoc aedificans adulteria, blasphemias,
sacrilegia, idololatrias, perjuria, putet se salvum futurum per
ignem, quasi ista sint ligna, fenum, stipula: sed qui aedificat
amorem terrenorum super fundamentum regni coelorum, id est, super
Christum; ardebit amor rerum temporalium, et ipse salvus erit per
idoneum fundamentum.
22. [vers. 17.] Inimici Domini mentiti sunt ei, dicendo,
Eo ad vineam, et non eundo (Matth. XXI, 30): et erit tempus
eorum, non ad tempus, sed in aeternum. Et qui sunt isti? Et
cibavit illos ex adipe frumenti. Nostis adipem frumenti, unde
cibantur multi inimici qui mentiti sunt ei. Et cibavit illos ex adipe
frumenti miscuit eos Sacramentis suis. Et Judam, quando dedit
buccellam (Joan. XIII, 26), ex adipe frumenti cibavit: et
inimicus Domini mentitus est ei, et erit tempus ejus in aeternum. Et
cibavit illos ex adipe frumenti; et de petra melle saturavit eos. O
ingratos! Cibavit ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit
eos. In eremo de petra aquam produxit (Exod. XVII, 6), non
mel. Mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis.
Quam multi ergo inimici Domini mentientes Domino cibantur, non solum
ex adipe frumenti, sed etiam de petra melle, de sapientia Christi!
quam multi delectantur verbo ejus et cognitione sacramentorum ejus,
solutione parabolarum ejus, quam multi delectantur, quam multi
clamant! Et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra
autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quam multi ergo satiantur
de melle isto, clamant, dicunt, Suave est; dicunt, Nihil melius,
nihil dulcius vel intelligi vel dici potuit! et tamen inimici Domini
mentiti sunt ei. Nolo amplius immorari in rebus dolendis: quanquam
terribiliter Psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine ejus, obsecro
vos, recurramus ad caput: Exsultate Deo adjutori nostro, conversi
ad Deum .
Et post verbum:
23. Non parum vestras mentes in nomine Christi divina spectacula
tenuerunt, et suspenderunt vos, non solum ad appetenda quaedam, sed
ad quaedam etiam fugienda. Ista sunt spectacula utilia, salubria,
aedificantia, non destruentia: imo et destruentia, et aedificantia;
destruentia recentes deos, aedificantia fidem in verum et aeternum
Deum. Etiam in crastinum diem invitamus Charitatem vestram. Cras
illi habent, ut audivimus, mare in theatro: nos habeamus portum in
Christo. Sed quoniam perendino die, id est, quarta sabbati, non
possumus ad mensam Cypriani convenire, quia festivitas est sanctorum
Martyrum; crastino ad ipsam mensam conveniamus.
|
|