|
1. [vers. 1.] Psalmus ipsi Asaph. Psalmo huic titulum, sicut
aliis qui similiter praenotantur, vel nomen ejus hominis indidit, a
quo scriptus est, vel ejusdem nominis interpretatio; ut ad
Synagogam, quod est Asaph, ejus intelligentia referatur: praesertim
quia hoc et primus ejus versus assignat. Sic enim incipit: Deus
stetit in synagoga deorum . Quos utique deos absit ut intelligamus
deos Gentium, sive idola, sive aliquam praeter homines coelestem
terrestremve creaturam: cum paulo post hunc versum idem iste psalmus
asserat, et quos deos intelligi velit, in quorum synagoga stetit
Deus, apertius exprimat, ubi ait: Ego dixi, Dii estis, et filii
Altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de
principibus cadetis. In horum ergo synagoga filiorum Altissimi, de
quibus idem Altissimus per Isaiam dicit, Filio genui et exaltavi;
ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2), stetit Deus. In
synagoga populum Israel accipimus; quia et ipsorum proprie Synagoga
dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli
nunquam synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam: sive discernendi
causa, sive quod inter congregationem unde Synagoga, et convocationem
unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari
et pecora solent, atque ipsa proprie, quorum et greges proprie
dicimus; convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt
homines. Unde ex persona ipsius Asaph in alio psalmo canitur, Quasi
pecus factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII,
23): quando utique, quamvis uni vero Deo mancipatus videretur,
pro magnis tamen ac summis bonis ab illo carnalia, terrena, temporalia
requirebat. Invenimus eos saepe etiam filios appellatos; non ea
gratia quae ad Novum Testamentum pertinet, sed illa quae ad Vetus:
quia et ipsa gratia est qua elegit Abraham, et ex ejus carne tam
magnum populum propagavit; qua nondum natos, Jacob dilexit, Esau
autem odio habuit (Malach. I, 2, 3); qua liberavit ex
Aegypto, qua in terram promissionis, ejectis Gentibus, introduxit.
Nisi enim et ipsa esset gratia, non utique de nobis, quibus non ad
terrenum, sed ad regnum coelorum capessendum data est potestas filios
Dei fieri, in eodem mox Evangelio diceretur quod accepimus gratiam
pro gratia (Joan. I, 12, 16); id est, pro Testamenti
Veteris promissionibus, Testamenti Novi promissiones. Liquet
igitur, quantum existimo, in qua deorum synagoga steterit Deus.
2. Deinceps requirendum est utrum Patrem, an Filium, an Spiritum
sanctum, an ipsam Trinitatem accipere debeamus stetisse in synagoga
deorum; in medio autem deos discernere: quia et singulus quisque
Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Non quidem facile est hoc
eliquare; quia et non corporalem, sed spiritualem Dei praesentiam,
quae congruit ejus substantiae, negari non potest adesse conditis
rebus, mirabili videlicet et vix paucis intelligibili modo, cui
dicitur: Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in
infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Unde merito
perhibetur stare Deus in congregatione hominum invisibiliter, sicut
coelum et terram ipse implet, quod per prophetam de se ipse praedicat
(Jerem. XXIII, 24): nec tantum perhibetur, sed pro captu
mentis humanae utcumque cognoscitur stare in eis quae creavit, si et
homo stet et audiat cum, et gaudio gaudeat propter ejus intimam vocem
(Joan. III, 29). Verumtamen, quantum arbitror, psalmus
iste insinuare aliquid molitur, quod ex quodam tempore factum est, ut
staret Deus in synagoga deorum. Nam illa statio qua coelum et terram
implet, nec ad Synagogam proprie pertinet, nec tempore variatur.
Deus itaque stetit in synagoga deorum, nimirum ille qui de se dixit:
Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth.
XV, 24). Dicitur et causa: In medio autem deos discernere.
Agnosco igitur Deum stetisse in synagoga deorum, quorum patres, et
ex quibus Christus secundum carnem: ut enim staret Deus in synagoga
deorum, ad hoc ex ipsis secundum carnem. Sed quid Deus? Neque enim
quales illi, in quorum deorum synagoga stetit; sed, sicut illic
Apostolus sequitur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula
(Rom. IX, 5). Agnosco, inquam, stetisse; agnosco et in
medio Deum sponsum, de quo amicus ejus quidam dicit: In medio
vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26). Quippe de
quibus paulo post in hoc psalmo dicitur, Nescierunt, neque
intellexerunt, in tenebris ambulant: testificatur et Apostolus,
Quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium
intraret (Rom. XI, 25). Stantem quippe in medio sui videbant
eum; sed non eum videbant Deum, qualem se volebat videri, dicens:
Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Discernit
autem deos, non corum meritis, sed gratia sua; ex eadem conspersione
faciens alia vasa in honorem, alia in contumeliam (Rom. IX,
21). Quis enim te discernit? Quid enim habes, quod non
accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I
Cor. IV, 7)?
3. [vers. 2, 3.] Audi et vocem Dei discernentis, audi et
vocem Domini dividentis flammam ignis (Psal. XXVIII, 7):
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis? Sicut
alibi: Usquequo graves corde (Psal. IV, 3)? Numquid et usque
ad adventum ejus qui lumen est cordis? Dedi legem; duriter
restitistis: misi Prophetas; injuriis affecistis, aut
interfecistis, aut haec agentibus connivistis . Sed ut illis nec
loqui dignum sit, qui occiderunt servos Dei praemissos ad se; vos qui
cum haec fierent tacuistis, id est, vos qui eos qui tunc tacuerunt,
velut innocentes imitari voluistis, Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccantium sumitis? Numquid etiam nunc et ipse haeres
veniens occidendus est? Nonne ipse propter vos sine patre esse voluit
tanquam pupillus? nonne propter vos esurivit et sitivit ut egenus?
nonne ad vos clamavit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde
(Matth. XI, 29)? Nonne pauper factus est, cum dives esset,
ut ipsius paupertate ditaremini (II Cor. VIII, 9)?
Judicate ergo pupillo et egeno; humilem et pauperem justificate. Non
illos propter se superbos et divites, sed istum propter vos humilem et
pauperem, justum credite, justum praedicate.
4. [vers. 4.] Sed invidebunt ei, nec omnino parcent,
dicentes, Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit
haereditas (Matth. XXI, 38). Auferte ergo inopem, et
pauperem de manu peccatoris eruite. Haec dicta sunt, ut sciretur in
eo populo in quo natus et occisus est Christus, nec illos fuisse
immunes a tanto scelere, qui cum essent tantae multitudinis, ut eos
sicut Evangelium loquitur, timerent Judaei, et propterea in
Christum manum mittere non auderent (Luc. XXII, 2), postea
conniverunt, eumque interimi a malignis et invidis Judaeorum
principibus permiserunt; qui si voluissent, timerentur semper, ut
nunquam in illum sceleratorum praevalerent manus. De his quippe et
alibi dicitur: Canes muti nescierunt latrare (Isai. LVI,
10). De his etiam illud: Ecce quomodo justus periit, et nemo
considerat (Id. LVII, 1). Periit, quantum in ipsis est,
qui eum perdere voluerunt: nam quomodo ille posset perire moriendo,
qui eo modo potius quod erat perditum requirebat? Porro, si isti
juste increpantur, meritoque arguuntur, qui tantum scelus fieri
dissimulando siverunt ; quomodo increpandi, aut ne increpandi quidem,
sed qua severitate damnandi sunt qui hoc consilio malitiaque fecerunt?
5. [vers. 5.] Verumtamen omnibus, quod sequitur, rectissime
congruit: Nescierunt, et non intellexerunt, in tenebris ambulant.
Quia et illi, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8); et illi, si cognovissent,
nunquam Barabbam liberandum, et Christum crucifigendum petere
consensissent. Sed quoniam supra memorata caecitas ex parte Israel
facta est, donec plenitudo Gentium intraret; per hanc utique illius
populi caecitatem crucifixo Christo, movebuntur omnia fundamenta
terrae. Sic mota sunt, et movebuntur, donec intret quae
praedestinata est Gentium plenitudo. Nam et in ipsa morte Domini
terra mota est, et petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51).
Et si intelligamus fundamenta terrae, terrenorum bonorum copia
felices: recte praedictum est quod moverentur, vel admirando sic
amari, sic coli humilitatem, paupertatem, mortem, velut magnam
secundum ipsos miseriam Christi; vel ipsi quoque, hujus mundi vana
felicitate contempta, illam diligendo atque sectando. Ita moventur
omnia fundamenta terrae, cum partim mirantur, partim etiam
commutantur. Sicut enim non absurde dicimus fundamenta coeli, quibus
regnum coelorum superaedificatur in sanctis et fidelibus, quos dicit
Scriptura lapides vivos (I Petr. II, 5): quorum fundamentum
est primitus ipse Christus ex virgine; de quo dicit Apostolus,
Fundamentum aliud nemo potest ponere praeterquam quod positum est,
quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11): deinde ipsi
Apostoli et Prophetae, quorum auctoritate locus coelestis eligitur,
ut eam sectando coaedificemur; unde dicit ad Ephesios,
|
“Jam non
estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici
Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum,
ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu, in quo omnis
aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino”
|
|
(Ephes.
II, 19-22): ita non inconvenienter fundamenta terrae
intelliguntur, quorum terrenam felicitatem praepollentem atque potentem
homines invidendo, eorum auctoritate ad hujusmodi bona concupiscenda
pertrahuntur, et adipiscendo coaedificantur tanquam terra super
terram, sicut in illo superno aedificio coelum super coelum; quia et
peccatori dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III,
19); et, Coeli enarrant gloriam Dei, cum in omnem terram exiit
sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal.
XVIII, 2, 5).
6. [vers. 6, 7]. Terrenae autem felicitatis regnum superbia
est, contra quam venit humilitas Christi, exprobrans eis quos vult ex
humilitate filios Altissimi facere, atque increpans: Ego dixi, Dii
estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus ex principibus cadetis. Sive ad illos dixerit, Ego
dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes, ad eos utique qui
praedestinati sunt in vitam aeternam; ad alios vero, Vos autem sicut
homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, hoc modo
etiam deos discernens: sive omnes simul increpat, ut obedientes
correctosque discernat, Ego, inquit, dixi, Dii estis et filii
Altissimi omnes; id est, omnibus vobis promisi coelestem
felicitatem; vos autem, per infirmitatem carnis, sicut homines
moriemini, et, per elationem animi, sicut, unus ex principibus, id
est diabolus, non extollemini, sed cadetis. Velut si diceret: Cum
tam pauci sint dies vitae vestrae, ut cito sicut homines moriamini,
non vobis prodest ad correctionem; sed tanquam diabolus, cujus dies in
hoc saeculo multi sunt, quia carne non moritur, extollimini, ut
cadatis. Per diabolicam quippe superbiam factum est, ut Christi
gloriae perversi et caeci principes Judaeorum invidissent: per hoc
vitium factum est et fit, ut Christi usque ad mortem crucifixi
humilitas vilescat eis qui hujus saeculi diligunt excellentiam.
7. [vers. 8.] Proinde ut hoc vitium sanetur, ex ipsius
prophetae persona dicitur: Surge, Deus, judica terram. Tumuit
enim terra, cum te crucifigeret; surge a mortuis, et judica terram.
Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus: quid, nisi terram? hoc
est, eos qui terrena sapiunt; sive ipsum affectum in credentibus
terrenae cupiditatis et elationem absumens ; sive non credentes,
terram conterendam perdendamque discernens. Sic per membra sua,
quorum conversatio in coelis est, judicat terram, et disperdit in
omnibus gentibus. Nec praetereundum, quod nonnulli codices habent,
Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: quia et hoc non
inconvenienter accipitur, neque ut simul utrumque sit quidquam
repugnat. Fit ergo haereditas ejus per charitatem, quam suis
praeceptis et gratia misericorditer excolendo, terrenam disperdit
cupiditatem.
|
|