|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi
Asaph. Jam saepe diximus quid interpretetur Asaph, id est,
Congregatio. Homo ergo ille qui vocabatur Asaph, in figura
congregationis populi Dei in multorum psalmorum titulis ponitur.
Graece autem congregatio synagoga dicitur, quod velut proprium nomen
Judaeorum populus tenuit, ut Synagoga appellaretur; sicut populus
Christianus usitatius vocatur Ecclesia, cum et ipse utique
congregetur.
2. [vers. 2.] Populus itaque Dei in isto psalmo dicit: Deus,
quis similis erit tibi? Quod ego arbitror accommodatius accipi in
Christo, quia in similitudine hominum factus, putatus est ab eis a
quibus contemptus est, caeteris hominibus comparandus: nam et inter
iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12); sed ad hoc ut
judicaretur. Cum autem veniet judicaturus, tunc fiet quod hic
dicitur, Deus, quis similis erit tibi? Si enim Psalmi non solerent
loqui ad Dominum Christum, non diceretur etiam illud, quod ipsi
dictum esse nullus potest dubitare fidelium:
|
“Thronus tuus, Deus,
in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti
justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus
tuus oleo exsultationis prae participibus tuis”
|
|
(Psal. XLIV,
7, 8). Huic ergo et nunc dicitur, Deus, quis similis erit
tibi? Multis enim similis in humilitate esse voluisti, usque et
latronibus qui tecum sunt crucifixi (Luc. XXIII, 33); sed
in claritate cum venies, quis similis erit tibi? Quid enim magnum
dicitur, cum Deo dicitur, Quis similis erit tibi; nisi illi
dicatur, qui similis esse hominibus voluit, formam servi accipiens,
in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp.
II, 7)? Et ideo non ait, Quis similis est tibi? quod utique
recte diceretur, si hoc ad divinitatem referretur. Quia vero ad
formam servi relatum est, tunc ejus a caeteris hominibus dissimilitudo
apparebit, quando apparebit in gloria. Ideo sequitur, Ne taceas,
neque compescaris, Deus: quia primo tacuit, ut judicaretur; quando
sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum
(Isai. LII, 7), et suam compescuit potestatem. Quam ut se
compescere ostenderet, ad illam ejus vocem qua dixit, Ego sum, hi
qui eum apprehendendum quaerebant, redierunt retro, et ceciderunt
(Joan. XVIII, 5, 6). Quando ergo teneretur atque
pateretur, nisi se ipse cohiberet atque compesceret, et quodam modo
mitigaret? Nam et sic quidam interpretati sunt quod hic positum est,
Neque compescaris Deus, ut dicerent, Neque mitescas Deus. Ipse
alibi dicit, Tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII,
14)? Cui dicitur hic, ne taceas; de illo alibi dicitur, Deus
manifestus veniet, Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX,
3). Dicitur hic, Ne taceas: tacuit enim, ut judicaretur, quando
venit occultus; non autem tacebit, ut judicet, quando veniet
manifestus.
3. [vers. 3.] Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui
oderunt te extulerunt caput. Novissimos dies significare mihi
videtur, quando haec quae nunc metu comprimuntur, in liberam vocem
eruptura sunt, sed plane irrationabilem, ut sonitus magis quam locutio
vel sermo dicendus sit. Non itaque tunc odisse incipient, sed qui
oderunt te, tunc levabunt caput. Nec capita, sed caput; quando eo
perventuri sunt, ut etiam illud caput habeant quod extollitur super
omne quod dicitur Deus et quod colitur: ut in illo maxime impleatur,
qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11); et cum eum ille
cui dicitur, Ne taceas, neque mitescas Deus, interficiet spiritu
oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae (II Thess.
II, 4, 8).
4. [vers. 4.] Super populum tuum malignaverunt consilium; vel,
sicut alii codices habent, astute cogitaverunt consilium, et
cogitaverunt adversus sanctos tuos. Irridenter ista dicuntur: quando
enim valerent nocere populo vel plebi Dei, vel sanctis ejus qui
noverunt dicere, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom.
VIII, 31)?
5. [vers. 5.] Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente.
Singularem numerum posuit pro plurali; sicut dicitur, Cujus est hoc
pecus, etiamsi de grege interrogetur, et intelliguntur pecora:
denique alii codices, de gentibus, habent; ubi magis interpretes
intellectum quam verbum secuti sunt. Venite, et disperdamus eos de
gente. Ipse est ille sonus quo sonuerunt magis quam locuti sunt,
quoniam inaniter inania strepuerunt. Et non memoretur nominis Israel
ultra. Hoc alii planius dixerunt, Et non sit memoria nominis Israel
adhuc. Quia memoretur nominis, in latina lingua inusitata locutio
est; potius enim dici solet, memoretur nomen: sed eadem ipsa
sententia est; nam qui dixit, memoretur nominis, graecam transtulit
locutionem. Israel autem hic debet intelligi utique semen Abrahae,
cui dicit Apostolus, Ergo Abrahae semen estis, secundum
promissionem haeredes (Galat. III, 29): non Israel secundum
carnem, de quo dicit, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X,
18).
6. [vers. 6.] Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversus
te testamentum disposuerunt: quasi possent esse fortiores.
Testamentum sane in Scripturis non illud solum dicitur, quod non
valet nisi testatoribus mortuis; sed omne pactum et placitum
testamentum vocabant. Nam Laban et Jacob testamentum fecerunt
(Gen. XXXI, 44), quod utique etiam inter vivos valeret: et
innumerabilia talia in divinis leguntur eloquiis.
7. [vers. 7, 8.] Deinde incipit inimicos Christi commemorare
sub quibusdam vocabulis Gentium: quorum vocabulorum interpretatio
satis indicat quid velit intelligi. Talibus enim nominibus
convenientissime figurantur veritatis inimici. Idumaei quippe
interpretantur, vel Sanguinei, vel Terreni: Ismaelitae,
Obedientes sibi; utique non Deo: sed sibi. Moab, Ex patre: quod
in malo non intelligitur melius, nisi cum ipsa historia cogitatur,
quod pater Lot filiae suae illicite se utenti permixtus eum genuit;
quia ex ipsa re tale nomen accepit (Gen. XIX, 36 et 37).
Bonus autem pater, sed sicut Lex , si quis ea legitime utatur (I
Tim. I, 8); non inceste et illicite. Agareni, Proselyti, id
est, advenae: quo nomine significantur inter inimicos populi Dei,
non illi qui cives fiunt; sed qui in animo alieno atque adventitio
perseverant, et nocendi occasione inventa se ostendunt. Gebal,
Vallis vana, id est, fallaciter humilis: Amon, Populus turbidus,
vel Populus moeroris: Amalech, Populus linguens; unde alibi dictum
est, Et inimici ejus terram linguent (Psal. LXXI, 9).
Alienigenae, quamvis et ipso nomine latino se indicent alienos, et ob
hoc consequenter inimicos, tamen in hebraeo dicuntur Philistiim; quod
interpretatur Cadentes potione, velut quos fecit ebrios luxuria
saecularis. Tyrus lingua hebraea dicitur Sor; quod sive Angustia
sive Tribulatio interpretetur, secundum illud accipiendum est in his
inimicis populi Dei, quod ait Apostolus: Tribulatio et angustia in
omnem animam hominis operantis malum (Rom. II, 9). Omnes ergo
hi sic enumerantur in hoc psalmo: Tabernacula Idumaeorum et
Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Amon et Amalech, et
alienigenae cum habitantibus Tyrum.
8. [vers. 9.] Et tanquam indicans causam quare sint inimici
populo Dei, adjungit et dicit: Etenim Assur venit cum illis.
Assur autem pro ipso diabolo figurate intelligi solet, qui operatur in
filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), tanquam in vasis suis, ut
oppugnent populum Dei. Facti sunt, inquit, in adjutorium filiis
Lot: quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, facti
sunt in adjutorium filiis Lot, qui interpretatur Declinans. Angeli
autem apostatici bene intelliguntur tanquam filii declinationis; a
veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi
sunt de quibus dicit Apostolus:
|
“Non est vobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores
mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus”
|
|
(Id. VI, 12). Quapropter istos invisibiles inimicos adjuvant
homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.
9. [vers. 10-13.] Jam nunc videamus quid imprecetur
propheticus spiritus, magis praedicens quam maledicens. Fac illis,
inquit, sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cison.
Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae. Hos omnes
secundum historiam populus Israel, qui tunc erat populus Dei,
debellavit et vicit; sicut etiam illos quos deinceps commemorat,
dicens, Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et
Salmana (Judic. IV, VII, VIII). Interpretationes autem
eorum nominum istae sunt: Madian interpretatur Declinans judicium;
Sisara, Gaudii exclusio; Jabin, Sapiens. Sed in his inimicis a
populo Dei superatis, ille intelligendus est sapiens, de quo
Apostolus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus
saeculi (I Cor. I, 20)? Oreb, Siccitas: Zeb, Lupus:
Zebee, Victima, sed lupi; habet enim et ipse victimas suas:
Salmana, Umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in
bono vincit populus Dei. Porro autem Cison, in quo torrente victi
sunt, interpretatur Duritia eorum. Endor, ubi perierunt,
interpretatur Fons generationis, sed utique carnalis, cui dediti
perierunt: non curantes regenerationem, quae perducit ad vitam, ubi
non nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori (Luc.
XX, 35, 36). Merito ergo de his dictum est, Facti sunt ut
stercus terrae; de quibus nihil propagatum est, nisi terrena
fecunditas. Sicut ergo illi omnes in figura superati sunt a populo
Dei; sic istos inimicos precatur in veritate superari.
10. Omnes, inquit, principes eorum, qui dixerunt, Haereditate
possideamus sanctuarium Dei. Ipse est sonitus inanis, quo, ut supra
dictum est, inimici tui sonuerunt. Sanctuarium autem Dei quid
intelligendum est, nisi templum Dei, de quo Apostolus ait: Templum
enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17)?
Nam quid aliud inimici, nisi populum Dei possidere, id est,
subjugare moliuntur, ut cedat in eorum impias voluntates?
11. [vers. 14.] Sed quid sequitur? Deus meus, pone illos ut
rotam. Convenienter quidem accipitur, ut non sint in eo quod cogitant
stabiles; verumtamen etiam sic recte posse intelligi existimo, Pone
illos ut rotam, quod rota ex his quae retro sunt extollitur, ex his
quae ante sunt dejicitur: sic fiunt omnes inimici populi Dei. Non
enim haec optatio, sed prophetatio est. Adjungit etiam: Sicut
stipulam ante faciem venti. Faciem dicit praesentiam: nam quae facies
est venti, cui nulla lineamenta sunt corporis; cum sit motus, id
est, quasi fluctus aeris? Ponitur autem pro tentatione, qua levia et
inania corda rapiuntur:
12. [vers. 15, 16.] Levitatem porro, qua facile
consentitur ad mala, gravis sequitur cruciatus; unde deinceps
dicitur: Sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens
montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua
conturbabis eos. Silvam dixit propter sterilitatem, montes propter
elationem: tales enim sunt inimici populi Dei; inanes justitiae,
pleni superbia. Ignem vero et flammam dicens, hoc idem alio nomine
repetivit, quo intelligi voluit judicantem atque punientem Deum.
Quod autem ait, in tempestate tua; hoc idem consequenter exposuit
dicens, in ira tua: et quod supra dixit, persequeris eos; hoc
postea, conturbabis eos. Meminerimus sane iram Dei sine ulla
affectione turbulenta intelligere: ira quippe ejus dicitur, ratio
justa vindictae; tanquam si lex dicatur irasci, cum ministri ejus
secundum eam commoti vindicant.
13. [vers. 17-19.] Imple, inquit, facies eorum
ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Hoc sane illis bonum et
optabile prophetatur: nec prophetaretur, nisi essent in ea societate
inimicorum populi Dei etiam tales homines, quibus hoc ante ultimum
judicium praestaretur; quia et nunc idem ipsi sunt, et ipsum corpus
est inimicorum secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei. Et
nunc, ubi possunt, et sonant et levant caput; sed particulatim, non
universaliter, sicut in fine saeculi, novissimo imminente judicio.
Tamen ipsum corpus est et in his qui inde credituri sunt, atque in
corpus aliud transituri (horum enim facies salubriter impletur
ignominia, ut quaerant nomen Domini); et in illis qui usque in finem
in eadem malitia perseverant, qui ponuntur ut stipula ante faciem
venti, et silvae montibusque infructuosis similes comburuntur. Ad
quos denuo revertitur, dicens: Erubescant, et conturbentur in
saeculum saeculi. Non enim in saeculum saeculi conturbantur qui
quaerunt nomen Domini; sed respicientes ignominiam peccatorum suorum,
ad hoc conturbantur, ut quaerant nomen Domini, per quod non
conturbentur.
14. Rursusque ad hos redit, qui in eadem societate inimicorum ad
hoc confundendi sunt, ne confundantur in aeternum; et ad hoc perdendi
in quantum mali sunt, ut boni facti inveniantur in aeternum. De his
enim cum dixisset, Et confundantur, et pereant; statim subjecit,
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus altissimus in omni
terra: ad hanc cognitionem venientes sic confundantur, ut placeant;
sic pereant, ut permaneant. Cognoscant, inquit, quia nomen tibi
Dominus: tanquam non vero nec suo nomine nuncupentur quicumque alii
domini nominantur; quoniam serviliter dominantur, et vero Domino
comparati nec domini sunt: sicut dictum est, Ego sum qui sum
(Exod. III, 14); tanquam non sint ea quae facta sunt, si
comparentur ei a quo facta sunt. Quod vero adjunxit, tu solus
altissimus in omni terra, vel, sicut alii codices habent, super omnem
terram; utique et in omni coelo, vel super omne coelum: sed hoc
dicere maluit, quo terrena superbia premeretur. Desinit enim
superbire terra, id est homo, cui dictum est, Terra es (Gen.
III, 19); et, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X,
9)? cum cognoscit Dominum esse altissimum super omnem terram, id
est, nullius hominis cogitationes valere adversus eos qui secundum
propositum vocati sunt, et de quibus dicitur, Si Deus pro nobis,
quis contra nos (Rom. VIII, 28, 31)?
|
|