|
1. [vers. 1.] Psalmus iste, Pro torcularibus, inscribitur.
Et quantum advertit nobiscum Charitas Vestra (quia vos intentissime
audire advertebamus), nihil in ejus textu dictum est vel de prelo,
vel de fiscinis, vel de lacu, vel de instrumentis aut aedificio
torcularis; omnino nihil in eo tale audivimus: unde quid sibi velit
titulus ejus, quod inscribitur, Pro torcularibus, non parva quaestio
est. Profecto enim si post istum titulum aliquid de talibus rebus
diceret, quales commemoravi, crederetur a carnalibus vere ista
visibilia torcularia voluisse cantare: quia vero titulum imposuit,
Pro torcularibus, et nihil postea in omni versu Psalmi dixit de his
torcularibus notissimis oculis nos tris; non dubitatur esse alia
torcularia quae nos hic quaerere et intelligere voluit Spiritus Dei.
Quapropter quid agatur in his visibilibus torcularibus recordemur, et
hoc videamus quemadmodum spiritualiter geratur in Ecclesia. Uva certe
pendet in vitibus, et oliva in arboribus (his enim duobus fructibus
solent torcularia praeparari); et quamdiu pendent in fruticibus suis,
tanquam libero aere perfruuntur; et nec uva vinum est, nec oliva
oleum, ante pressuram. Sic sunt homines quos praedestinavit Deus
ante saecula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui (Rom.
VIII, 29), qui praecipue in passione magnus botrus expressus
est. Hujusmodi ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei,
fruuntur in saeculo tanquam deliciosa libertate, velut uvae aut olivae
pendentes: sed quoniam dictum est, Fili, accedens ad servitutem
Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad
tentationem (Eccli. II, 1); accedens quisque ad servitutem
Dei, ad torcularia se venisse cognoscat; contribulabitur,
conteretur, comprimetur; non ut in hoc saeculo pereat, sed ut in
apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis,
quasi vinaciis: hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus, propter
quae et Apostolus dicit, Exuite vos veterem hominem, et induite
novum (Coloss. III, 9, 10). Hoc totum non fit nisi de
pressura: propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei hujus
temporis.
2. Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim
additum est, Pro torcularibus, filiis Core. Filios Core
interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam
noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt:
et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adjuvante Domino
invenire vobiscum. Non enim tanquam a filiis pestilentiae omnis est
irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem irriserit, a
daemoniis dissipetur. Nam et Elisaeus ibat, et insensati pueri
clamaverunt post eum, Calve, calve; et propter sacramentum
implendum, conversus ad Dominum petivit ut eos ursi de silva exeuntes
comederent (IV Reg. II, 23, 24). Abrepta est quidem
illorum infantia in exitium vitae de hoc saeculo; mortui sunt pueri,
senes quandoque morituri: verumtamen sacramenti terror datus est
hominibus. Elisaeus enim personam cujusdam tunc gerebat, cujus filii
sumus, filii Core, Domini scilicet nostri Jesu Christi. Jam
occurrit Charitati vestrae ex Evangelio, quare calvus, gerebat
personam Christi; recordamini quod in Calvariae loco crucifixus est
(Matth. XXVII, 33). Sive ergo hoc interpretatur filiis
Core, sicut secuti priores diximus; sive aliud aliquid, quod nos
forsitan latet; interim quod occurrit, videte quia plenum est
sacramento. Filii Core, filii Christi: nam et filios suos dicit
sponsus, cum ait, Non possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum
illis est sponsus (Id. IX, 15). Christianorum sunt ergo ista
torcularia.
3. In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore
nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa
atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes
pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam
quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus,
ut scriptum est, refugium pauperi (Psal. IX, 10). Quid est
pauperi? Tanquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re
de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus.
Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait
Apostolus, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque
sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17): et
considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad
servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex
ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea
gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint
cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus.
Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa
pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant
aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere
desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit
Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope
saeculari, quia etsi ea circumfluant, intelligunt quam incerta sint;
et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo
delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum
tanquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum.
Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus
Deus; jam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram:
amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut
crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum aliquid daturus est
Deus desideranti, aut parum exercendus est ad capacitatem tanti boni:
non aliquid Deus quod fecit daturus est, sed seipsum qui fecit omnia.
Ad capiendum Deum exercere; quod semper habiturus es diu desidera.
Reprobati sunt in populo Israel, qui festinaverunt: assidue affectus
iste reprehenditur in Scriptura festinantium. Qui sunt enim qui
festinant? Qui conversi ad Deum, cum hic non invenerint requiem quam
quaerebant, et gaudia quae promittebantur, tanquam in itinere
deficientes, et longum sibi quiddam, donec hoc saeculum vel haec vita
finiantur, restare arbitrantes, et quaerentes hic aliquam requiem,
quae si habetur, falsa est, respiciunt retro, et decidunt a
proposito; nec attendunt cum quanto terrore dictum est, Mementote
uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Ut quid enim statua salis
effecta est (Gen. XIX, 26), si non homines condit, ut
sapiant? Ergo exemplum illius malum, tibi fit bonum, si caveris.
Mementote, inquit, uxoris Lot: respexit enim retro, unde liberata
erat a Sodomis, et ibi remansit, unde respexit; ipsa in loco
mansura, et transeuntes alios conditura. Liberati ergo a Sodomis
praeteritae vitae, non respiciamus retro: nam hoc festinare est, non
attendere quod promisit Deus, quia longe est, et respicere ad id quod
proximum est, unde jam liberatus es. De talibus quid dicit apostolus
Petrus? Contingit illis res veri proverbii: Canis conversus ad suum
vomitum (II Petr. II, 22). Premebat enim pectus conscientia
peccatorum; accepta indulgentia quasi vomuisti, et relevatum est
pectus tuum; facta est bona conscientia ex mala conscientia: quid
rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis
tuis, tu quid eris oculis Dei?
4. Unusquisque autem, fratres charissimi, de loco itineris sui, ad
quem proficiendo pervenit, et quem vovit Deo, inde respicit retro,
cum ipsum dimiserit. Verbi gratia, statuit castitatem conjugalem
servare (inde enim incipit justitia); recessit a fornicationibus et
ab illa illicita immunditia: quando se ad fornicationes converterit,
retro respexit. Alius ex munere Dei majus aliquid vovit, statuit nec
nuptias pati; qui non damnaretur, si duxisset uxorem, post votum quod
Deo promisit si duxerit, damnabitur: cum hoc faciat quod ille qui non
promiserat; tamen ille non damnatur, iste damnatur. Quare, nisi
quia iste respexit retro? Jam enim ante erat, iste autem illuc nondum
pervenerat. Sic virgo, quae si nuberet, non peccaret (I Cor.
VII, 28), sanctimonialis si nupserit, Christi adultera
deputabitur. Respexit enim retro de loco quo accesserat. Sic quibus
placet, relicta omni spe saeculari et omni actione terrena, conferre
se in societatem sanctorum, in communem illam vitam ubi non dicit
aliquis aliquid proprium, sed sunt illis omnia communia, et est illis
anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32); quisquis inde
recedere voluerit, non talis habetur qualis ille qui non intravit:
ille enim nondum accessit; iste retro respexit. Quapropter,
charissimi, quomodo quisque potest, vovete, et reddite Domino Deo
vestro (Psal. LXXV, 12) quod quisque potuerit; nemo retro
respiciat, nemo pristinis suis delectetur, nemo avertatur ab eo quod
ante est, ad id quod retro est: currat donec perveniat; non enim
pedibus, sed desiderio currimus. Nullus autem in hac vita pervenisse
se dicat. Quis enim potest tam perfectus esse quam Paulus? Et ait
tamen,
|
“Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem,
quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum
intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo
Jesu”
|
|
(Philipp. III, 13 et 14). Vides Paulum adhuc
currere, et te jam existimas pervenisse?
5. [vers. 2.] Si ergo sentis pressuras hujus mundi, etiam cum
felix es, intellexisti te esse in torculari. Putatis enim, fratres
mei, infelicitatem saeculi metuendam esse, et felicitatem non esse
metuendam? Imo vero nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla
corrumpit. Quomodo ergo, cavenda et timenda est ipsa corruptrix, ne
te blandiendo seducat? Ne incumbas in baculum arundinis; nam et hoc
scriptum est, quosdam incumbere in baculum arundinis. Noli te credere
(IV Reg. XVIII, 21); fragile est quo niteris, frangitur
et interimit te. Si ergo felicitate tibi iste mundus arrideat, in
pressura te computa, ut dicas, Tribulationem et dolorem inveni, et
nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4). Non dixit,
inveni tribulationem, nisi quamdam quae latet: quaedam enim tribulatio
quosdam in hoc saeculo latet, qui putant sibi bene esse, cum
peregrinentur a Domino. Quamdiu enim sumus in corpore, inquit,
peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Si a patre tuo homine
peregrinareris, miser esses: a Domino peregrinaris, et felix es?
Ergo sunt qui putant bene sibi esse. Qui autem intelligunt in
qualibet circumfluentia copiarum et voluptatum, quamvis ad nutum cuncta
deserviant, quamvis nihil molestum irrepat, nihil adversum terreat,
tamen in malo se esse quamdiu peregrinantur a Domino; acutissimo oculo
tribulationem et dolorem invenerunt, et nomen Domini invocaverunt.
Talis est qui cantat in hoc psalmo. Quis est? Corpus Christi.
Quis est iste? Vos, si vultis; nos omnes, si volumus; omnes filii
Core, et omnes unus homo, quia unum Christi corpus. Quomodo non
est unus homo, qui unum caput habet? Caput omnium nostrum Christus
est: corpus illius capitis omnes nos sumus. Et omnes in hac vita in
torcularibus sumus: si bene sapimus, jam ad torcularia venimus. Ergo
in pressuris tentationum constituti, edamus hanc vocem, et
praemittamus desiderium nostrum: Quam dilectissima sunt, inquit,
tabernacula tua, Domine virtutum! Erat in tabernaculis quibusdam,
id est, in torcularibus; sed desiderabat alia tabernacula, ubi nulla
pressura est: in his illuc suspirabat, ab his in illa per desiderii
canalem quodam modo defluebat.
6. [vers. 3, 4.] Et quid sequitur? Concupiscit et deficit
anima mea in atria Domini. Parum est, Concupiscit et deficit; sed
quo deficit? In atria Domini. Defecit uva pressa; sed quo
defecit? In vinum et in lacum, et in apothecae requiem, servanda in
quiete magna. Hic desideratur, ibi capitur, hic suspiratur, ibi
gaudetur; hic oratur, ibi laudatur; hic gemitur, ibi exsultatur.
Ea quae dixi quasi dura hic nemo aversetur; nemo quasi nolit pati.
Metuendum est ne uva, dum torcular timet, ab avibus vel a feris
comedatur. In magna videtur tristitia esse, cum dicit, Concupiscit
et deficit anima mea in atria Domini; non enim habet quod desiderat:
sed numquid sine gaudio est? Quo gaudio? Quod ait Apostolus: Spe
gaudentes. Ibi jam re gaudebit, modo adhuc spe. Ideoque qui spe
gaudent, quia certi sunt se accepturos, tolerant in torculari omnes
pressuras. Propterea et ipse apostolus cum dixisset, Spe gaudentes;
quasi his loqueretur, qui jam in torculari sunt, addidit statim: In
tribulatione patientes. In tribulatione, inquit, patientes: quid
deinde? In oratione tolerantes (Rom. XII, 12). Quid est,
tolerantes? Quia differimini. Oratis et differimini; tolerate quod
differimini: toleretur quod differtur; quia cum venerit, non
aufertur.
7. Audisti gemitum in torculari, Desiderat et deficit anima mea in
atria Domini; audi unde duret, spe gaudens: Cor meum et caro mea
exsultaverunt in Deum vivum. Exsultaverunt hic in illud. Unde
exsultatio, nisi de spe? Quo exsultaverunt? In Deum vivum. Quae
tibi exsultaverunt? Cor meum et caro mea. Unde exsultaverunt? Nam
et passer, inquit, invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi
ponat pullos suos. Quid est hoc? Duo dixerat, et duo reddidit in
similitudinibus avium: dixerat exsultasse cor suum, et carnem suam,
et his duobus reddidit passerem et turturem; cor tanquam passer, caro
tanquam turtur. Invenit sibi domum passer, invenit sibi domum cor
meum. Exercet pennas in virtutibus hujus temporis, in ipsa fide, et
spe, et charitate, quibus volet in domum suam: et cum venerit
permanebit, et jam querula vox passeris quae hic est, non erit ibi.
Nam ipse est querulus passer, de quo in alio psalmo dicit, Sicut
passer singularis in tecto (Psal. CI, 8). De tecto volat ad
domum. Jam sit in tecto, calcet domum carnalem: habebit quemdam
coelestem locum, perpetuam domum; passer iste finiet querelas suas.
Turturi autem dedit et pullos, id est carni: invenit nidum turtur,
ubi ponat pullos suos. Passer domum, turtur nidum, et nidum utique
ubi ponat pullos suos. Domus tanquam ad sempiternum eligitur, nidus
ad tempus congeritur: corde cogitamus Deum, tanquam volante passere
ad suam domum; carne autem agimus opera bona. Videtis enim per carnem
sanctorum quanta bona fiant: per hanc enim operamur quae jussi sumus
operari, quibus adjuvamur in hac vita. Frange esurienti panem tuum,
et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti
(Isai. LVIII, 7); et caetera talia quae nobis praecepta
sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille qui cogitat
domum suam, non recedit a turture quaerente sibi nidum, ubi ponat
pullos suos: non enim abjicit illos ubicumque, sed invenit sibi
nidum, ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis: quanti
videntur praeter Ecclesiam bona operari? quam multi etiam Pagani
pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospitem, visitant
aegrotum, consolantur inclusum? quam multi haec faciunt? Quasi
videtur parere turtur; sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi
haeretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullo ponunt?
Conculcabuntur et conterentur; non servabuntur, non custodientur.
In hujus enim carnis operatricis persona posita est quaedam mulier ab
apostolo Paulo, cum ait: Adam non est seductus; mulier autem
seducta est. Postea enim Adam consensit mulieri: nam a serpente
mulier seducta est (Gen. 3, 6). Nec modo potest aliqua mala
suasio nisi carnis tuae primo desiderium commovere , cui postea si
mente consenseris, cecidit et passer: si autem vincuntur desideria
carnis, tenentur membra ad opera bona, arma concupiscentiae
auferuntur; et incipit turtur habere pullos. Propterea quid ibi ait
Apostolus? Salva autem erit per filiorum generationem. Mulier vidua
sine filiis, si perseveret, nonne beatior erit (I Cor. VII,
40)? numquid salva non erit, quia non parit filios? Virgo Dei
non melior erit? numquid salva non erit, quia filios non habet? aut
ad Deum non pertinet? Salva ergo erit mulier, quae in typo carnis
accipitur, per filiorum generationem, id est, si faciat opera bona.
Sed non ubicumque turtur inveniat nidum sibi, ubi ponat pullos suos:
in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesiae
pariat opera sua. Propterea et de illa cum loqueretur Apostolus, ita
subjecit: Salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit
in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate (I
Tim. II, 14, 15). Permanendo ergo in fide, ipsa fides
nidus est pullorum tuorum. Nam propter infirmitatem pullorum turturis
tuae dignatus est Dominus praebere tibi unde nidum faceres: indutus
est enim feno carnis, ut ad te veniret. In ista fide pone pullos
tuos; in isto nido operare opera tua. Qui enim sunt nidi, vel quis
est nidus, sequitur statim; Altaria tua, Domine virtutum. Cum
dixisset, Et turtur invenit sibi nidum, ubi ponat pullos suos; quasi
quaesisses, Quem nidum? Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et
Deus meus. Quid est, rex meus et Deus meus? Qui regis me, qui
creasti me.
8. [vers. 5.] Sed hic nidus est, et hic peregrinatio, et hic
suspirium, et hic tritura, et hic pressura, quia hic torcular: quid
est autem quod desiderat? quid concupiscit? quo it? quo tendit
desiderium nostrum? quo nos rapit? Hic positus illa meditatur,
positus inter tentationes, positus inter pressuras, positus in
torcularibus, suspirans in superna promissa; quasi quid ibi acturus,
jam praemeditatur gaudia futura. Beati, inquit, qui habitant in domo
tua. Unde beati? quid habituri? quid acturi? Omnes qui beati
dicuntur in terra, habent aliquid et agunt aliquid. Beatus est homo
ille, tot praediis, tanta familia, tanto auro et argento: habendo
beatus dicitur. Beatus est; ad illos honores pervenit, ad
proconsulatum, ad praefecturam: agendo beatus dicitur. Ergo aut
habendo, aut agendo. Unde autem ibi beati? quid habituri? quid
acturi? Quid habituri, jam supra dixi: Beati qui habitant in domo
tua. Domum tuam si habueris, pauper es: domum Dei si habueris,
dives es. In domo tua timebis latrones; domui Dei murus ipse Deus
est. Beati ergo qui habitant in domo tua. Possident Jerusalem
coelestem sine angustia, sine pressura, sine diversitate et divisione
limitum: omnes habent eam, et singuli habent totam. Magnae illae
divitiae. Non angustat frater fratrem; nulla ibi indigentia est.
Quid ergo ibi acturi? Omnium enim actionum humanarum mater
necessitas. Jam, fratres, breviter dixi: currite animo per
quaslibet actiones, videte, si eas parit, nisi necessitas. Ipsae
memorabiles artes quae magnae videntur in subveniendo, patrocinia
linguae et adjutoria medicinae; ipsae sunt enim in hoc saeculo
excellentes actiones: tolle litigatores; quibus opitulatur advocatus?
tolle vulnera et morbos; quid curat medicus? Et omnes istae actiones
nostrae ad quotidianam vitam quae exiguntur et fiunt, ex necessitate
veniunt. Arare, seminare, novellare, navigare; talia omnia opera
quae parit, nisi necessitas et indigentia? Tolle famem, sitim,
nuditatem; cui opus sunt ista omnia? Haec etiam quae nobis jubentur
bona opera: nam ista quae commemoravi, honesta sunt, sed omnium
hominum (exceptis operibus pessimis loquor, detestabilibus operibus,
flagitiis et facinoribus, homicidiis, effracturis, adulteriis; illa
nec deputo inter actiones humanas); haec honesta loquor, non parit
nisi necessitas fragilitatis carnalis. Haec etiam quae dixi juberi
nobis, Frange esurienti panem tuum: cui frangis, ubi nemo esurit?
Egenum sine tecto induc in domum tuam: quem hospitem suscipis, ubi
omnes in patria sua vivunt? quem visitas aegrotum, ubi perpetua
sanitate gaudent? quem concordas litigiosum, ubi pax sempiterna est?
quem sepelis mortuum, ubi semper vivitur? Nihil ergo horum acturus es
ex operibus honestis illis omnium hominum: nihil acturus es ex istis
bonis operibus; quia isti pulli turturis jam volabunt de nido. Quid
ergo? Jam dixisti quid habituri sumus: Qui habitant in domo tua,
beati sunt. Dic etiam quid acturi sunt, quia non ibi video aliquas
necessitates quae me impellant ad agendum. Ecce modo quod loquor et
disputo, necessitas parit. Numquid enim ibi talis disputatio erit,
quasi quae doceat ignaros, quasi quae commemoret obliviosos? aut vero
in illa patria Evangelium recitabitur, ubi ipsum Dei Verbum
contemplabitur? Ergo quia dixit iste desiderans et suspirans ex voce
nostra, quid habituri sumus in illa patria cui suspiratur, et ait,
Beati qui habitant in domo tua; dicat et quid acturi sumus. In
saecula saeculorum laudabunt te. Hoc erit totum negotium nostrum,
sine defectu Alleluia. Non vobis, fratres, videatur quasi fastidium
ibi futurum: quia si modo hoc diu dicatis, non duratis; ab illo
gaudio necessitas vos avertit. Et quia non tantum delectat quod non
videtur; si tanta alacritate in ipsa pressura et fragilitate carnis
laudamus quod credimus, quomodo laudabimus quod videbimus? Cum
absorpta fuerit mors in victoriam, cum mortale hoc induerit
immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor.
XV, 53, 54), nemo dicet, Diu steti; nemo dicet, Diu
jejunavi, diu vigilavi. Stabilitas enim magna ibi, et ipsa
immortalitas jam corporis nostri suspendetur in contemplationem Dei.
Etsi modo verbum hoc quod vobis erogamus, tam diu fragilitatem carnis
nostrae stantem tenet; quid nobis faciet illud gaudium? quomodo nos
mutabit? Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est
(I Joan. III, 2). Jam similes illi, quando deficiemus? quo
avertemur? Securi ergo simus, fratres; non nos satiabit laus Dei ,
amor Dei. Si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor
sempiternus erit, quia illa insatiabilis pulchritudo erit; noli timere
ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare. Ergo,
Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.
Huic vitae suspiremus.
9. [vers. 6, 7.] Sed quomodo illuc veniemus? Beatus vir
cujus est susceptio ejus abs te, Domine. Intellexit ubi esset, quia
per fragilitatem carnis suae ad illam beatitudinem volare non posset:
circumspexit pondera sua; quia dicitur alio loco, Corpus enim quod
corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15). Spiritus sursum vocat,
pondus carnis deorsum revocat: inter duos conatus suspensionis et
ponderis colluctatio quaedam est; et ipsa colluctatio ad pressuram
pertinet torcularis. Audi ipsam luctam de torculari ab Apostolo
expressam; quia et ipse ibi conterebatur, ibi premebatur:
inquit,
|
“legi Dei secundum interiorem hominem:
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae,
et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.”
|
|
Magna lucta, et evadendi magna desperatio, nisi subveniat de
consequenti: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.
VII, 22-25). Ergo et hic in psalmo isto vidit illa gaudia,
cogitavit animo: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula
saeculorum laudabunt te. Sed quis illuc ascendet? quid facio de
carnis pondere?
|
“Beati qui habitant in domo tua; in saecula
saeculorum laudabunt te. Condelector enim legi Dei secundum
interiorem hominem.”
|
|
Sed quid faciam? quomodo volabo? quomodo
perveniam? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis
meae. Dixit se infelicem, et dixit: Quis me liberabit de corpore
mortis hujus, ut inhabitem in domo Domini, et in saecula saeculorum
laudem cum? quis me liberabit? Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum. Sicut ergo in verbis Apostoli illi difficultati et
quasi inextricabili luctae subvenit quod subjecit, Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum; sic et hic cum suspiraret flammante
desiderio in domum Dei et in illas laudes Dei, considerata gravedine
corporis sui et mole carnis suae, et desperatione quadam suborta,
rursus in spem evigilavit, et ait: Beatus vir cujus est susceptio
ejus abs te, Domine.
10. Quid ergo praestat Deus in hac gratia, ei quem suscepit
perducendum? Sequitur, et dicit: Ascensus in corde ejus. Facit
illi gradus quibus ascendat. Ubi illi facit gradus? In corde.
Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. Ascensus, inquit,
in corde ejus disposuit. Quis? Qui suscepit eum: Beatus enim cujus
est susceptio ejus abs te, Domine. Quia per se non potest, opus est
ut gratia tua suscipiat. Et quid facit gratia tua? Disponit ascensus
in corde. Ubi disponit ascensus? In corde, in convalle
plorationis. Ecce habetis torcular convallem plorationis: ipsae
lacrymae piae contribulatorum, mustum sunt amantium. Ascensus in
corde ejus disposuit. Ubi ergo disposuit? In convalle plorationis.
Hic enim disposuit ascensus, in convalle plorationis; hic enim
ploratur ubi seminatur: Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes
semina sua (Psal. CXXV, 6). Ergo ascensus in corde tuo sint
dispositi a Deo per gratiam ipsius. Amando ascende: inde cantatur
Canticum graduum. Et ubi tibi disposuit hos ascensus? In corde, in
convalle plorationis. Dixit ubi disposuit, quod disposuit . Quid
disposuit? Ascensus. Ubi? Intus, in corde. In qua regione, et
quasi habitationis loco? In convalle plorationis. Ut quo
ascendatur? In locum quem disposuit. Quid est hoc, fratres, In
locum quem disposuit? Quem locum diceret quem disposuit, si dici
posset. Dictum tibi est, Ascensus disposuit in corde, in convalle
plorationis. Quaeris quo? Quid tibi dicturus est? Quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor.
II, 9). Collis est, mons est, terra est, pratum est, prope
omnia ista dictus est locus ille. Sed quid sit per proprietatem, non
per similitudinem (videmus enim nunc per speculum in aenigmate quid sit
ille locus, tunc videbimus facie ad faciem [Id. XIII,
12]), quis explicet? Noli ergo quaerere quo disposuit, in locum
quem disposuit. Ipse novit quo, ipse novit qui disposuit quo te ducat
cujus ascensus in corde disposuit. Quid? times ascendere, ne erret
qui te ducit? Ecce in convalle plorationis disposuit ascensus, In
locum quem disposuit. Ploramus modo. Unde? Ubi dispositi sunt
nostri ascensus. Unde ploramus, nisi inde unde se miserum exclamabat
Apostolus, quia videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi
mentis suae? Et unde hoc nobis? Ex poena peccati. Et putabamus nos
facile justos esse posse quasi viribus nostris, antequam acciperemus
mandatum; adveniente autem mandato, peccatum revixit: ego autem
mortuus sum; hoc ait Apostolus. Data est enim Lex hominibus, non
quae salvaret eos jam, sed per quam cognoscerent in qua aegritudine
jacebant. Audi verba Apostoli:
|
“Si enim data esset Lex quae
posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit
Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi
daretur credentibus”
|
|
(Galat. III, 21): veniret gratia post
Legem, inveniret hominem non solum jacentem, sed jam etiam
confitentem et dicentem, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? et opportune veniret medicus ad convallem plorationis,
et diceret, Certe cognovisti quia cecidisti; audi me ut surgas, qui
me contempsisti ut caderes. Data est ergo Lex ut aegrum de morbo
convinceret, qui sibi sanus videbatur; ut peccata demonstrarentur,
non ut auferrentur. Demonstrato peccato per datam Legem, auctum est
peccatum, quia peccatum est et contra Legem: Occasione, inquit,
accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam
(Rom. VII, 7, 8). Quid est, occasione accepta per
mandatum? Acceptum mandatum quasi viribus suis conati sunt facere
homines; victi concupiscentia, mandati etiam ipsius transgressione rei
facti sunt. Sed quid ait Apostolus? Ubi autem abundavit peccatum,
super abundavit gratia (Id. V, 20); id est, auctus est
morbus, commendata est medicina. Propterea, fratres, quinque illae
porticus Salomonis, numquid curabant aegrotos, ubi erat piscina in
medio earum? Et jacebant, inquit, aegroti in quinque porticibus
(Joan. V, 3); in Evangelio lectum habemus. Quinque illae
porticus, Lex est in quinque libris Moysi. Ad hoc producebantur
aegroti de domibus suis, ut jacerent in porticibus. Ergo lex prodebat
aegrotos, non sanabat; sed benedictione Dei turbabatur aqua, tanquam
angelo descendente: visa aqua turbata, qui poterat unus descendebat et
sanabatur. Aqua illa cincta quinque porticibus, populus Judaeorum
erat Lege conclusus: hunc perturbavit Donimus praesentia sua, ut
occideretur. Nisi enim descensu suo Dominus perturbaret populum
Judaeorum, numquid crucifigeretur? Itaque turbata aqua passionem
Domini significabat, quae facta est perturbata gente Judaeorum. In
hanc passionem credit languidus, tanquam in aquam turbatam descendens,
et sanatur. Qui non sanabatur Lege, id est porticibus, sanatur
gratia, per passionis fidem Domini nostri Jesu Christi. Unus,
quia unitas. Ergo et hic quid ait? Ascensus in corde ejus
disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit: jam in
illo loco gaudebimus.
11. [vers. 8.] Quare autem, in convalle plorationis? Et ex
qua convalle plorationis ad illum locum gaudii veniemus? Nam et
benedictionem, inquit, dabit qui legem dedit. Afflixit nos Lege,
pressit nos Lege, ostendit nobis torcular; vidimus pressuram, carnis
nostrae tribulationem cognovimus, ingemuimus rebellante peccato
adversus mentem nostram, clamavimus, Miser ego homo: sub Lege
gemuimus; quid restat, nisi ut benedictionem det qui Legem dedit?
Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis
praestitit ista gratia et benedictio?
|
“Ambulabunt a virtutibus in
virtutem.”
|
|
Hic enim per gratiam multae virtutes dantur:
|
“Alii
quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae,
secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii donatio sanitatum, alii
genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii prophetatio”
|
|
(I
Cor. XII, 8- 10). Multae virtutes, sed hic necessariae;
et ab his virtutibus imus in virtutem. Quam virtutem? Christum,
Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (Id. I, 24). Ipse dat
diversas virtutes in loco hoc, qui pro omnibus virtutibus necessariis
in convalle plorationis et utilibus dabit unam virtutem, seipsum. Nam
et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in
Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter
bonum et malum. Justitia dicitur, qua sua cuique tribuimus; nemini
quidquam debentes, sed omnes diligentes (Rom. XIII, 8).
Temperantia dicitur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur,
qua omnia molesta toleramus. Istae virtutes nunc in convalle
plorationis per gratiam Dei dantur nobis: ab his virtutibus imus in
illam virtutem. Et quae erit illa virtus, nisi solius contemplationis
Dei? Necessaria ibi non erit ista prudentia, ubi nulla mala
occursura sunt quae vitemus. Sed quid putamus, fratres? Non ista
justitia, ubi nulla erit cujusquam indigentia cui subvenire debeamus.
Non ista temperantia, ubi nulla erit libido refrenanda. Non ista
fortitudo, ubi nulla erunt mala toleranda. Ergo ab his virtutibus
hujus actionis ibimus in virtutem illius contemplationis, qua
contemplemur Deum: sicut scriptum est, Mane astabo tibi, et
contemplabor (Psal. V, 5). Et audi quia ab hujus actionis
virtutibus, in illam contemplationem ibimus. Sequitur ibi, Ibunt a
virtutibus in virtutem: quam virtutem? Contemplandi. Quid est,
contemplandi? Apparebit Deus deorum in Sion. Deus deorum,
Christus Christianorum. Quomodo Deus deorum, Christus
Christianorum? Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes
(Psal. LXXXI, 6). Dedit enim eis potestatem filios Dei
fieri (Joan. I, 12), ille in quem credidimus, pulcher
sponsus, qui hic propter deformitatem nostram deformis apparuit: quia
vidimus eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem (Isai.
LIII, 2). Finita omni necessitate mortalitatis, sicuti est
Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia,
apparebit mundis corde: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8). Apparebit Deus deorum in Sion.
12. [vers. 9.] Et rursus iste a cogitatione illorum gaudiorum
redit ad suspiria sua. Videt quid praevenerit spe, et ubi adhuc sit
re. Apparebit tunc Deus deorum in Sion: hoc est unde gaudebimus;
ipsum in saecula saeculorum laudabimus. Sed adhuc modo tempus est
orandi, tempus deprecandi; et si aliquantum gaudendi, sed adhuc in
spe: in peregrinatione sumus, in convalle plorationis sumus. Ad
hujus ergo loci gemitum rediens dicit, Domine Deus virtutum, exaudi
precem meam; auribus percipe, Deus Jacob: quia et ipsum Jacob
fecisti de Jacob Israel. Apparuit enim illi Deus, et dictus est
Israel (Gen. XXXII, 28), videns Deum. Audi ergo me,
Deus Jacob, et fac me Israel. Quando fiam Israel? Cum apparebit
Deus deorum in Sion.
13. [vers. 10.] Protector noster aspice, Deus. Sub umbra
alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV, 8); ideo, Protector
noster aspice, Deus. Et respice in faciem Christi tui. Quando
enim non respicit in faciem Christi sui Deus? quid est, Respice in
faciem Christi tui? Per faciem innotescimus: quid est ergo,
Respice in faciem Christi tui? Fac innotescere omnibus Christum
tuum. Respice in faciem Christi tui: notus sit omnibus Christus
tuus, ut possimus ire a virtutibus in virtutem, ut possit
superabundare gratia, quoniam abundavit peccatum.
14. [vers. 11.] Quoniam melior est dies una in atriis tuis
super millia. Atria illa sunt in quae suspirabat, in quae
deficiebat. Desiderat et deficit anima mea in atria Domini: melior
est ibi unus dies super millia dierum. Millia dierum desiderant
homines, et multum volunt hic vivere: contemnant millia dierum,
desiderent unum diem, qui non habet ortum et occasum; unum diem, diem
sempiternum, cui non cedit hesternus, quem non urget crastinus. Ipse
unus dies desideretur a nobis. Quid nobis est cum millibus dierum?
Imus a millibus dierum ad unum diem , sicut imus a virtutibus in
virtutem.
15. Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in
tabernaculis peccatorum. Invenit enim iste convallem plorationis,
invenit iste humilitatem unde ascendat: scit quia si se extollere
voluerit, cadet, si se humiliaverit, erigetur; elegit abjici, ut
sublevetur. Quam multi praeter tabernaculum hoc torcularis dominici,
id est, praeter Ecclesiam catholicam volentes sublimari, et amantes
honores suos, nolunt cognoscere veritatem ? Si esset illis in corde
versus iste, Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in
tabernaculis peccatorum; nonne abjicerent honores, et currerent ad
convallem plorationis, et hinc invenirent ascensus in corde, et hinc
irent a virtutibus in virtutem, ponentes spem suam in Christo, non in
nescio quo homine? Bona vox, gaudenda vox, eligenda vox: Elegi
abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum. Ipse elegit abjici in domo Domini; sed ille qui
invitavit ad convivium, eligentem inferiorem locum vocat ad
superiorem, et dicit illi, Ascende (Luc. XIV, 10). Ipse
tamen non elegit nisi esse in domo Domini, in quocumque loco, non
tamen extra limen.
16. [vers. 12.] Quare elegit abjectus esse in domo Domini,
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? Quia misericordiam et
veritatem diligit Deus. Dominus misericordiam diligit, qua mihi
primo subvenit: veritatem diligit, ut credenti det quod promisit.
Audi misericordiam et veritatem in apostolo Paulo, prius Saulo
persecutore. Indigebat misericordia, et dixit in se factam:
|
“Qui
prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam
consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem
longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam”
|
|
(I
Tim. l, 13, 16). Ut cum indulgentiam tantorum scelerum
acciperet Paulus, nemo desperaret posse sibi donari quaecumque
peccata. Ecce habes misericordiam. Noluit tunc Deus exercere
veritatem, ut puniret peccantem. Etenim si puniretur peccator, nonne
veritas esset? aut auderet dicere, Non debeo puniri, qui non posset
dicere, Non peccavi? Et si diceret, Non peccavi: cui diceret?
quem falleret? Ergo primo Dominus in eum misericordiam praerogavit;
post misericordiam, veritatem. Audi illum jam exigentem veritatem.
Primo ergo inquit:
|
“Misericordiam consecutus sum, qui prius fui
blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed gratia Dei sum quod
sum”
|
|
(I Cor. XV, 10). Postea dicit, cum passioni
propinquaret:
|
“Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem
servavi; superest mihi corona justitiae”.
|
|
Ille qui tribuit
misericordiam, servat veritatem. Unde servat veritatem? Quam reddet
mihi Dominus in illo die justus judex (II Tim. IV, 7, 8).
Indulgentiam donavit, coronam reddet: donator est indulgentiae,
debitor coronae. Unde debitor? accepit aliquid? Cui debet aliquid
Deus? Ecce videmus quia tenet eum debitorem Paulus, consecutus
misericordiam, exigens veritatem: Reddet mihi, inquit, Dominus in
illo die. Quid tibi reddet, nisi quod tibi debet? Unde tibi debet?
quid ei dedisti? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom.
11, 35)? Debitorem Dominus ipse se fecit, non accipiendo, sed
promittendo: non ei dicitur, Redde quod accepisti; sed, Redde quod
promisisti. Misericordiam mihi erogavit, inquit, ut faceret me
innocentem: nam prius fui blasphemus et injuriosus; sed ex illius
gratia factus sum innocens. Ille autem qui praerogavit misericordiam,
negare poterit debitum? Diligit misericordiam et veritatem. Gratiam
et gloriam dabit. Quam gratiam, nisi de qua ipse dixit, Gratia Dei
sum quod sum? Quam gloriam, nisi de qua ipse dixit. Superest mihi
corona justitiae.
17. [vers. 13.] Ideo, Dominus, inquit, non privabit bonis
ambulantes in innocentia. Quare ergo homines non vultis tenere
innocentiam, nisi ut habeatis bona? Non vult tenere innocentiam, ut
non reddat quod illi assignatur: aurum vult habere et perdit
innocentiam. Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum auri,
passus est damnum innocentiae. Est aliquid pretiosius innocentia?
Sed si innocentiam retinebo, inquit, pauper ero. Parvaene divitiae
ipsa innocentia? Si arcam plenam auro habueris, dives eris: si cor
habueris plenum innocentia, pauper eris? Sed ecce bona desiderans,
modo in egestate, in tribulatione, in convalle plorationis, in
pressura, in tentationibus, serva innocentiam. Erit enim postea
etiam bonum tuum quod desideras; requies, aeternitas, immortalitas,
impassibilitas erit postea: ipsa sunt bona quae servat Deus justis
suis. Nam bona quae modo desideras pro magno, propter quae vis esse
nocens, et non innocens, attende illa qui habeant, qui talibus
abundant. Vides divitias apud latrones, apud impios, apud
sceleratos. apud turpes; apud flagitiosos et facinorosos vides
divitias: dat illis Deus ista propter communionem generis humani,
propter abundantem affluentiam bonitatis suae; qui etiam solem suum
oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos
(Matth. V, 45). Tanta dat et malis, et tibi nihil servat?
Falsum est quod tibi promisit? Servat; securus esto. Qui misertus
est tui, cum esses impius; deserit te, cum factus es pius? qui
peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvato per mortem
Filii sui? Securus ergo esto. Tene debitorem, quia credidisti in
promissorem. Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia.
Ergo quid nobis hic restat in torculari, in afflictione, in re dura,
in praesentia vitae periculosae? quid nobis restat, ut illuc
perveniamus? Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te .
|
|