|
1. Nullum majus donum praestare posset Deus hominibus, quam ut
Verbum suum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei
tanquam membra coaptaret; ut esset Filius Dei et filius hominis,
unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus: ut et quando loquimur
ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus; et quando precatur
corpus Filii, non a se separet caput suum; sitque ipse unus salvator
corporis sui Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, qui et oret
pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut
sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut
Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces ejus
in nobis. Neque cum aliquid dicitur de Domino Jesu Christo, maxime
in prophetia, quod pertineat velut ad quamdam humilitatem indignam
Deo, dubitemus eam illi tribuere, qui non dubitavit se nobis
adjungere. Ei quippe servit universa creatura, quia per ipsum facta
est universa creatura. Et propterea, cum ejus sublimitatem
divinitatemque intuemur, quando audimus, In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in
principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil (Joan. I, 1-3); intuentes hanc et
supereminentissimam et excedentem omnia creaturarum sublimia divinitatem
Filii Dei, audimus etiam in aliqua parte Scripturarum velut
gementem, orantem, confitentem; et dubitamus ei tribuere verba haec,
ex eo quod cogitatio nostra de recenti ejus contemplatione quae erat in
divinitate, pigrescit descendere ad ejus humilitatem; et tanquam
faciat illi injuriam, si ejus verba in homine agnoscat, ad quem verba
dirigebat cum Deum deprecaretur, haeret plerumque, et conatur mutare
sententiam; et non ei occurrit in Scriptura, nisi quod ad ipsum
recurrat, et ab illo deviare non sinat. Expergiscatur ergo, et
evigilet in fide sua; et videat quia ille quem contemplabatur paulo
ante in forma Dei, formam servi accepit, in similitudine hominum
factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens
usque ad mortem (Philipp. II, 5-8); et verba Psalmi voluit
esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus,
utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Oratur ergo in forma
Dei, orat in forma servi: ibi Creator, hic creatus , creaturam
mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum hominem,
caput et corpus. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo: et
dicimus cum illo, et dicit nobiscum; dicimus in illo, dicit in nobis
psalmi hujus orationem, qui intitulatur, Oratio David. Quia
Dominus noster secundum carnem filius David: secundum vero
divinitatem Dominus David, et creator David; et non solum ante
David, sed et ante Abraham, ex quo David; sed et ante Adam, ex
quo omnes homines; sed et ante coelum et terram, in quo omnis creatura
est. Nemo ergo cum audit haec verba, dicat, Non Christus dicit;
aut rursus dicat, Non ego dico: imo si se in Christi corpore
agnoscit, utrumque dicat, et, Christus dicit, et, Ego dico.
Noli aliquid dicere sine illo, et non dicit aliquid sine te . Nonne
habemus in Evangelio? Ubi certe scriptum est, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia
per ipsum facta sunt; ibi certe habemus, Et contristatus est Jesus
(Matth. XXVI, 38), et fatigatus est Jesus (Joan. IV,
6), et dormivit Jesus (Matth. VIII, 24), et esurivit
(Id. IV, 2) et sitivit Jesus (Joan. IV, 7; et XIX,
28), et oravit, et pernoctavit in orando Jesus. Pernoctabat,
inquit, Jesus (Luc. VI, 12), et perstabat in orando; et
globi sanguinis decurrebant per corpus ejus (Id. XXII, 43,
44). Quid ostendebat, quando per corpus orantis globi sanguinis
destillabant, nisi quia corpus ejus, quod est Ecclesia, martyrum
sanguine jam fluebat?
2. [vers. 1.] Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me.
Ille ex forma servi dicit; tu, serve, in forma Domini tui:
Inclina, Domine, aurem tuam. Inclinat aurem, si tu non erigas
cervicem: humiliato enim appropinquat; ab exaltato longe discedit,
nisi quem ipse humiliatum exaltaverit. Inclinat ergo Deus aurem suam
ad nos. Ille enim sursum est, nos deorsum; ille in altitudine, nos
in humilitate, sed non relicti.
enim
|
“dilectionem suam
Deus in nobis: etenim cum adhuc peccatores essemus, Christus pro
nobis mortuus est. Vix enim”
|
|
inquit
|
“pro justo quis moritur; nam
pro bono forsitan quis audeat mori: Dominus autem noster pro impiis
mortuus est”
|
|
(Rom. V, 6 9). Neque enim merita nostra
praecesserant, pro quibus Filius Dei moreretur; sed magis quia nulla
erant merita, magna erat misericordia. Quam certa ergo, quam firma
promissione servat justis vitam suam, qui donavit injustis mortem
suam? Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me; quoniam egenus
et inops ego sum. Ergo non inclinat aurem ad divitem: ad inopem et
egenum inclinat aurem, id est, ad humilem et ad confitentem, ad
indigentem misericordia: non ad saturatum et extollentem se, et
jactantem, quasi nihil ei desit, et dicentem, Gratias tibi, quia
non sum sicut Publicanus iste. Dives enim Pharisaeus jactabat merita
sua: inops Publicanus confitebatur peccata sua (Luc. XVIII,
11-13).
3. Nec sic accipiatis, fratres, quod dixi, Ad divitem non
inclinat aurem suam, tanquam non exaudiat Deus eos qui habent aurum et
argentum, et familiam et fundos: si sic forte nati sunt, aut eum
locum rerum humanarum tenent; tantum meminerint quod ait Apostolus,
Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere (I Tim. VI,
17). Qui enim non superbe sapiunt, in Deo pauperes sunt; et
pauperibus atque inopibus et egenis inclinat aurem suam. Norunt enim
spem suam non esse in auro et argento, neque in illis rebus quibus ad
tempus circumfluere videntur. Sufficit ut divitiae non illos perdant;
ut non obsint sat est: nam prodesse nihil possunt. Plane prodest opus
misericordiae et in divite et in paupere: in divite ex voluntate et
opere, in paupere ex sola voluntate. Cum ergo talis est contemnens in
se quidquid est unde superbia solet inflari, pauper Dei est: inclinat
illi aurem suam, novit enim contribulatum cor ejus. Certe, fratres,
ille pauper ante januam divitis ulcerosus qui jacebat, ab Angelis
ablatus est in sinum Abrahae, sic legimus, sic credimus: dives autem
ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie
splendide, ablatus est ad inferos ad tormenta (Luc. XVI,
19-24). Numquid vere ille pauper merito illius inopiae ablatus
est ab Angelis; dives autem ille peccato divitiarum suarum ad tormenta
missus est? In illo paupere humilitas intelligitur honorificata, in
illo divite superbia damnata. Breviter probo quia non divitiae, sed
superbia in illo divite cruciabatur. Certe ille pauper in sinum
Abrahae sublatus est: de ipso Abraham dicit Scriptura quia habebat
hic plurimum auri et argenti, et dives fuit in terra (Gen.
XIII, 2). Si qui dives est, ad tormenta rapitur; quomodo
Abraham praecesserat pauperem, ut ablatum in sinum suum susciperet?
Sed erat Abraham in divitiis pauper, humilis, tremens omnia
praecepta, et obaudiens. Usque adeo autem pro nihilo habebat illas
divitias, ut jussus a Domino filium suum immolaret (Id. XXII,
10), cui servabat divitias. Discite ergo esse inopes et pauperes;
sive qui habetis aliquid in isto saeculo, sive qui non habetis. Nam
et hominem mendicum invenis superbientem, et hominem habentem divitias
invenis confitentem. Resistit Deus superbis, et holosericatis et
pannosis: humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6), et
habentibus aliquam substantiam hujus saeculi et non habentibus.
Interior inspector est Deus; ibi appendit, ibi examinat: stateram
Dei non vides; cogitatio tua in illam levatur. Videte quia meritum
exauditionis suae, id est, quo exaudiretur, in eo posuit ut diceret,
Quoniam egenus et inops ego sum. Observa ne non sis egenus et inops:
si non fueris, non exaudieris. Quidquid est circa te vel in te unde
possis praesumere, abjice a te; tota praesumptio tua Deus sit:
illius indigens esto, ut ipso implearis. Quidquid enim aliud habueris
sine ipso, latius inanis es.
4. [vers. 2] Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Hoc
vero, quoniam sanctus sum, nescio utrum potuerit forte alius dicere,
nisi ille qui sine peccato erat in hoc mundo; peccatorum omnium non
commissor, sed dimissor. Agnoscimus vocem dicentis, Quoniam sanctus
sum, custodi animam meam: utique in illa forma servi, quam
assumpserat. Ibi enim caro, ibi et anima. Neque enim, ut nonnulli
dixerunt , caro sola erat et Verbum; sed et caro, et anima, et
Verbum: et totum hoc unus Filius Dei, unus Christus, unus
Salvator; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi caput
Ecclesiae. Ergo, Quoniam sanctus sum, cum audio, vocem ejus
agnosco; et hic separo meam ? Certe inseparabiliter a corpore suo
loquitur, cum sic loquitur. Et audebo ego dicere, Quoniam sanctus
sum? Si sanctus tanquam sanctificans, et nullo sanctificante
indigens; superbus et mendax: si autem sanctus sanctificatus,
secundum id quod dictum est, Sancti estote, quia et ego sanctus sum
(Levit. XIX, 2); audeat et corpus Christi, audeat et unus
ille homo clamans a finibus terrae (Psal. LX, 3), cum capite
suo, et sub capite suo dicere, Quoniam sanctus sum. Accepit enim
gratiam sanctitatis, gratiam Baptismi et remissionis peccatorum. Et
haec quidem fuistis, ait Apostolus, enumerans multa peccata, et
levia et gravia, et usitata et horribilia: Et haec quidem fuistis;
sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11).
Si ergo sanctificatos dicit, dicat et unusquisque fidelium, Sanctus
sum. Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Si
enim dixeris te ex te esse sanctum, superbus es: rursus, fidelis in
Christo, et membrum Christi, si te dixeris non esse sanctum,
ingratus es. Arguens enim superbiam Apostolus, non ait, Non
habes; sed ait, Quid enim habes quod non accepisti (Id. IV,
7)? Non arguebaris, quia dicebas te habere quod non habes; sed
quia ex te tibi volebas esse quod habes. Imo et habere te agnosce, et
ex te nihil habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Dic Deo
tuo: Sanctus sum, quia sanctificasti me; quia accepi, non quia
habui; quia tu dedisti, non quia ego merui. Etenim ex alio latere
incipis injuriam facere ipsi Domino nostro Jesu Christo. Si enim
Christiani omnes et fideles et baptizati in illo ipsum induerunt,
sicut Apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati estis,
Christum induistis (Galat. III, 27); si membra sunt facti
corporis ejus, et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt
injuriam, cujus membra sancta non sunt . Jam vide ubi sis, et de
capite tuo dignitatem cape. Etenim eras in tenebris, nunc autem lux
in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae (Ephes. V.
8); sed numquid tenebrae remansistis? Ad hoc illuminator venit, ut
et tenebrae remaneretis, an ut in illo lux fieretis? Ergo dicat et
unusquisque christianus, imo dicat totum corpus Christi, clamet
ubique patiens tribulationes, diversas tentationes et scandala
innumerabilia; dicat, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum:
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Ecce ille
sanctus non est superbus, quia sperat in Domino.
5. [vers. 3.] Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi
tota die: non una die. Tota die, omni tempore intellige: ex quo
corpus Christi gemit in pressuris, usque in finem saeculi quo
transeunt pressurae, gemit iste homo, et clamat ad Deum; et
unusquisque nostrum proportione habet clamorem suum in toto isto
corpore. Clamasti tu diebus tuis, et transierunt dies tui; successit
tibi alius, et clamavit diebus suis; et tu hic, ille ibi, ille
alibi: corpus Christi tota die clamat, sibi decedentibus et
succedentibus membris. Unus homo usque in finem saeculi extenditur:
eadem membra Christi clamant, et quaedam membra jam in illo
requiescunt, quaedam modo clamant, quaedam vero cum ipsi nos
requieverimus clamabunt, et post illa alia clamabunt. Totius corporis
Christi hic attendit vocem, dicentis: Ad te clamavi tota die.
Caput autem nostrum ad dexteram Patris interpellat pro nobis (Rom.
VIII, 34): alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat,
alia consolatur, alia creat, alia vocat, alia revocat, alia
corrigit, alia redintegrat.
6. [vers. 4.] Jucunda animam servi tui; quoniam ad te,
Domine, levavi animam meam. Jucunda eam, quia levavi ad te eam.
In terra enim erat, et in terra amaritudinem sentiebat: ne in
amaritudine contabesceret, ne omnem tuae gratiae suavitatem amitteret,
levavi eam ad te; jucunda eam apud te. Solus enim tu es jucunditas:
amaritudine plenus est mundus. Certe recte admonet membra sua ut
sursum cor habeant. Audiant ergo, et faciant; levent ad illum quod
male est in terra. Ibi enim non putrescit cor, si levetur ad Deum .
Frumentum si haberes in inferioribus, ne putresceret, levares ad
superiora. Frumento mutares locum, et cor permittis in terra
putrescere? Frumentum levares in superiora; cor leva in coelum. Et
unde, inquis, possum? Qui funes, quae machinae, quae scalae opus
sunt? Gradus, affectus sunt; iter tuum, voluntas tua est. Amando
ascendis, negligendo descendis. Stans in terra, in coelo es, si
diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo levatur corpus:
corpus ut levetur, locum mutat; cor ut levetur, voluntatem mutat.
Quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.
7. [vers. 5.] Quia tu, Domine, suavis es ac mitis. Ideo
jucunda. Tanquam taedio affectus ex amaritudine terrenorum indulcari
voluit, et quaesivit fontem dulcedinis, et in terra non invenit.
Quacumque enim se vertebat, scandala, timores, tribulationes,
tentationes inveniebat. In quo homine securitas? de quo certum
gaudium? Nec de se ipso utique; quanto magis de alio? Aut mali
sunt, et necesse est eos pati, et sperare quia mutari possunt; aut
boni sunt, et sic eos oportet diligere, ut timeamus (quia possunt
mutari) ne mali sint: ibi malitia eorum facit amaritudinem animae;
hic sollicitudo et timor, ne labatur qui bene ambulat. Quocumque ergo
se converterit, in terrenis rebus amaritudinem invenit; unde dulcescat
non habet, nisi levet se ad Deum. Quoniam tu, Domine, suavis et
mitis. Quid est mitis? Portans me, donec perficias me. Vere
enim, fratres mei, dicam tanquam homo in hominibus, et ex hominibus:
ferat quisque cor suum, et intueatur se sine adulatione, et sine
palpatione. Nihil est enim stultius quam ut seipsum quisque palpet
atque seducat. Attendat ergo et videat quanta aguntur in corde
humano; quemadmodum ipsae plerumque orationes impediantur vanis
cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum: et vult se tenere
ut stet, et quodammodo fugit a se, nec invenit cancellos quibus se
includat, aut obices quosdam quibus retineat avolationes suas et vagos
quosdam motus, et stet jucundari a Deo suo. Vix est ut occurrat
talis oratio inter multas orationes. Diceret unusquique sibi
contingere, et alteri non contingere, nisi inveniremus in Scripturis
Dei David orantem quodam in loco, et dicentem: Quoniam inveni,
Domine, cor meum, ut orarem ad te (II Reg. VII, 27).
Invenire se dixit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, et ille sequi
quasi fugitivum, et non posse comprehendere, et clamare ad Deum,
Quoniam cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13).
Itaque, fratres mei, attendens quod hic ait, Suavis es tu et
mitis; videor mihi videre hic quod ait, mitis. Jucunda animam servi
tui, quoniam ad te levavi animam meam; quoniam tu suavis et mitis es:
videor mihi videre ad hoc dixisse mitem Deum, quia patitur ista
nostra, et exspectat tamen a nobis orationem, ut perficiat nos; et
quando illi eam dederimus, accipit grate, et exaudit; nec meminit
tantas quas incondite fundimus, et accipit unam quam vix invenimus.
Quis enim est, fratres mei, homo, cum quo si coeperit amicus ejus
colloqui, et voluerit ille respondere collocutioni ejus, et viderit
eum averti a se, et aliud loqui ad alium, qui hoc ferat? Aut si
forte interpelles judicem, et constituas eum loco ut te audiat, et
subito cum ad eum loqueris, dimittas eum, et incipias fabulari cum
amico tuo; quando te tolerat? Et tolerat Deus tot corda precantium,
et diversas res cogitantium: omitto dicere et noxias, omitto dicere
aliquando perversas et inimicas Deo; ipsas superfluas cogitare injuria
est ejus, cum quo loqui coeperas. Oratio tua locutio est ad Deum:
quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris. Sed
quid? desperandum est de genere humano, et dicendum jam ad damnationem
pertinere omnem hominem cui subrepserit aliqua cogitatio oranti, et
interruperit orationem ipsius? Si hoc dixerimus, fratres, quae spes
remaneat non video. Porro quia est aliqua spes ad Deum, quia magna
est ejus misericordia, dicamus ei: Jucunda animam servi tui, quoniam
ad te, Domine, levavi animam meam. Et quomodo eam levavi? Quomodo
potui, quomodo tu vires dedisti, quomodo eam fugientem apprehendere
valui . Et excidit tibi, quia quotiescumque ante me stetisti (puta
Deum dicere), tanta vana et superflua cogitasti, et vix mihi fixam
et stabilem orationem fudisti: Quia tu suavis es, Domine, ac
mitis: mitis es, tolerans me. Ex aegritudine defluo; cura, et
stabo: confirma, et firmus ero. Donec autem facias, toleras me:
Quia tu suavis es, Domine, et mitis.
8. Et multum misericors. Non enim solum misericors, sed multum
misericors: abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia
tua. Et multum misericors es omnibus invocantibus te. Et quid est
quod dicit multis locis Scriptura, quia invocabunt, et non exaudiam
eos (Prov. I, 28) (certe misericors omnibus invocantibus te);
nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur,
Deum non invocaverunt (Psal. LII, 6). Invocant, sed non
Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas
quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut
veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te
saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum
tibi adjutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus
bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non
dando misericors? Porro, si non dederit, jam nihil tibi Deus est;
et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus!
Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille
petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et
ille: Deus autem judex est; audit ambos, et non exaudit ambos.
Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est
exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei
petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam?
Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus
est, ne malitia mutaret intellectum illius (Sap. IV, 11)?
Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut
corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus
noverat, si viveret, pejorem futurum? Unde ergo nosti quid illi
prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum,
dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem?
Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis
magister. Invoca Deum tanquam Deum, ama Deum tanquam Deum: illo
melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem
Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino hanc requiram. Quid est
quod petit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae.
Utquid hoc? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI,
4). Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque
suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo
jucundius nihil invenis, quo melius, quo laetius, quo diuturnius
Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne
aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas
Deum tanquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum
versum, Et multum misericors omnibus invocantibus te.
9. Noli ergo dicere: Illud mihi non dedit. Redi ad conscientiam
tuam; libra, interroga, parcere illi noli. Si vere Deum
invocasti, certus esto quia id forte quod volebas temporaliter, ideo
non dedit, quia non tibi proderat. Aedificetur in hoc cor vestrum,
fratres, cor christianum, cor fidele; ne incipiatis tristes facti,
veluti fraudati desideriis vestris, ire in indignationem contra Deum:
etenim non expedit adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5).
Recurrite ad Scripturas. Exauditur diabolus, et non exauditur
Apostolus: quid vobis videtur? Quomodo exaudiuntur daemones?
Petierunt se ire in porcos, et concessum est eis (Matth. VIII,
31, 32). Quomodo exauditus est diabolus? Petiit Job
tentandum, et accepit (Job I, 11, 12, et II, 5, 6).
Quomodo non exauditus est Apostolus?
inquit,
|
“revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae,
angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut
auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam
virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). ”
|
|
Exaudivit eum quem disponebat damnare, et non exaudivit eum quem
volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico, non dat medicus:
non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ergo medicum
tuum pone Deum; pete ab illo salutem, et salus tua ipse erit: non
quasi salutem extrinsecus, sed ut salus ipse sit; ne rursus ames aliam
salutem praeter ipsum, sed quomodo habes in psalmo, Dic animae meae,
Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Quid ad te, quid tibi
dicat, ut se tibi det? Vis ut det se tibi? Quid si quod vis
habere, non vult ipse ut habeas, ut se tibi det? Impedimenta
removet, ut intret ad te. Bona cogitate et considerate, fratres,
quae dat Deus peccatoribus; et hinc intelligite quid servet servis
suis. Peccatoribus blasphemantibus eum quotidie dat coelum et terram,
dat fontes, fructus, salutem, filios, copias, ubertatem: haec
omnia bona non dat nisi Deus. Qui talia peccatoribus dat, quid eum
putas servare fidelibus suis? Hoccine de illo sentiendum est, quia
qui talia malis dat, nihil servat bonis? Imo vero servat, non
terram, sed coelum. Vilius forte aliquid dico, cum dico coelum; sed
seipsum, qui fecit coelum. Pulchrum est coelum, sed pulchrior est
fabricator coeli. Sed video coelum, et illum non video. Oculos enim
habes ad videndum coelum; cor nondum habes ad videndum fabricatorem
coeli: ideo venit de coelo in terram, ut mundet cor, quo videatur qui
fecit coelum et terram. Sed plane cum patientia salutem exspecta.
Quibus te medicamentis curet, ille novit; quibus sectionibus, quibus
ustionibus, ille novit. Tu tibi aegritudinem comparasti peccando:
ille venit non solum fovere, sed et secare et urere. Non vides quanta
homines patiantur sub medicorum manibus, spem incertam homine
promittente? Sanaberis, dicit medicus; sanaberis, si secuero. Et
homo dicit, et homini dicit; nec qui dicit certus est, nec qui
audit, quia ille dicit homini, qui non fecit hominem, et non perfecte
scit quid agatur in homine: et tamen ad verba hominis plus nescientis
quid agatur in homine credit homo, subdit membra, ligari se patitur,
aut plerumque etiam non ligatus secatur aut uritur; et accipit forte
salutem paucorum dicrum, jam sanatus quando moriatur ignorans; et
fortasse, dum curatur, moritur; et fortasse curari non poterit. Cui
autem promisit Deus aliquid, et fefellit?
10. [vers. 6.] Auribus infige, Domine, orationem meam.
Magnus orantis affectus. Auribus infige, Domine, orationem meam:
id est, non exeat de auribus tuis oratio mea, fige illam ibi in
auribus tuis. Quomodo parturivit, ut figeret orationem suam in
auribus Dei? Respondeat Deus, et dicat nobis: Vis figam orationem
tuam in auribus meis? Fige in corde tuo legem meam. Auribus infige,
Domine, orationem meam; et intende voci orationis meae.
11. [vers. 7.] In die tribulationis meae clamavi ad te,
quoniam exaudisti me. Causa ut exaudires me, quia in die
tribulationis meae clamavi ad te. Paulo ante dixerat: Tota die
clamavi, tota die tribulatus sum. Nullus ergo christianus dicat esse
diem in quo non sit tribulatus. Totam diem, totum tempus
intelleximus: tota die tribulatur. Quid ergo, tribulatio est et
quando bene est? Utique tribulatio. Unde tribulatio? Quia quamdiu
in corpore sumus, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6).
Quodlibet hic abundet, nondum sumus in illa patria quo redire
festinamus. Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam: si dulcis
est patria, amara est peregrinatio; si amara peregrinatio, tota die
tribulatio. Quando non est tribulatio? Quando in patria delectatio.
Delectationes in dextera tua usque in finem. Implebis me laetitia,
ait, cum vultu tuo (Psal. XV, 11), ut contempler
delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Ibi transiet labor et
gemitus: ibi non oratio, sed laudatio; ibi Alleluia, Amen ibi,
vox consona cum Angelis; ibi visio sine defectu, et amor sine
fastidio. Quamdiu ergo non ibi, videtis quia non in bono. Sed
adundant omnia? Abundent omnia, vide si securus es quia non pereunt
omnia. Sed habeo quod non habebam; accessit pecunia quae non erat.
Forte accessit et timor qui non erat; forte tanto securior eras,
quanto pauperior. Postremo sint copiae, redundet affluentia hujus
saeculi, detur securitas quod non pereant: dicat Deus desuper,
Aeternus in his eris, aeterna tecum erunt ista, sed meam faciem non
videbis. Nemo carnem consulat; spiritum consulite: respondeat vobis
cor vestrum; respondeat spes, fides, charitas, quae in vobis esse
coepit. Ergone si acciperemus securitatem nos in affluentia bonorum
saecularium semper futuros, et diceret nobis Deus, Faciem meam non
videbitis, gauderemus in illis bonis? Eligeret forte aliquis
gaudere, et dicere: Abundant mihi ista, bene mihi est, nihil
amplius quaero. Nondum coepit esse amator Dei; nondum coepit
suspirare tanquam peregrinus. Absit, absit: recedant omnia
seductoria, recedant blandimenta falsa; recedant ea quae nobis
quotidie dicunt, Ubi est Deus tuus? Effundamus super nos animam
nostram, confiteamur in lacrymis, gemamus in confessionibus, in
miseriis suspiremus (Psal. XLI, 11, 4, 5). Quidquid
nobis adest praeter Deum nostrum, non est dulce: nolumus omnia quae
dedit, si non dat seipsum qui omnia dedit. Auribus infige, Domine,
orationem meam, et intende voci orationis meae. In die tribulationis
meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me.
12. [vers. 8.] Non est similis tibi in diis, Domine. Et
quid dixit? Non est similis tibi in diis, Domine. Fingant sibi
deos quos volunt Pagani; adducant fabros argentarios, aurifices,
expolitores, sculptores, faciant deos. Quales deos? Oculos
habentes, et non videntes (Psal. CXIII, 5); et caetera quae
dicit psalmus consequenter. Sed ista non colimus, ait; non colimus,
haec signa sunt. Et quid colitis? Aliud aliquid pejus: Quoniam dii
Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Et quid? Nec daemonia,
inquiunt, colimus. Plane nihil aliud habetis in templis, nihil aliud
implet vates vestros quam daemonium. Sed quid dicitis? Angelos
colimus, Angelos habemus deos. Non plane nostis Angelos. Angeli
enim unum Deum colunt, nec favent hominibus qui volunt colere
Angelos, et non Deum. Nam invenimus honoratos Angelos,
prohibentes homines ne se adorarent, sed verum Deum (Apoc. XIX,
10). Sed Angelos dicant, homines dicant, quia dictum est, Ego
dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI,
6): Non est similis tibi in diis, Domine. Quodlibet aliud
cogitet homo, non est simile quod factum est illi qui fecit. Excepto
Deo, quidquid aliud est in natura rerum, factum est a Deo. Quantum
interest inter eum qui fecit, et illud quod factum est, quis digne
cogitet? Iste ergo dixit, Non est similis tibi in diis, Domine:
quantum autem sit dissimilis Deus, non dixit, quia dici non potest.
Intendat Charitas vestra: Deus ineffabilis est; facilius dicimus
quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas; non est hoc Deus:
mare cogitas; non est hoc Deus: omnia quae sunt in terra, homines et
animalia; non est hoc Deus: omnia quae sunt in mari, quae volant per
aerem; non est hoc Deus: quidquid lucet in coelo, stellae, sol et
luna; non est hoc Deus: ipsum coelum; non est hoc Deus: Angelos
cogita, Virtutes, Potestates, Archangelos, Thronos, Sedes,
Dominationes; non est hoc Deus. Et quid est? Hoc solum potui
dicere, quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9).
Quid quaeris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit? Non
est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua.
13. [vers. 9.] Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et
adorabunt coram te, Domine. Annuntiavit Ecclesiam, Omnes gentes
quotquot fecisti. Si est gens quam non fecit Deus, non adorabit
eum: nulla est autem gens quam non fecit Deus; quia fontem omnium
gentium Adam et Evam fecit Deus, inde propagatae sunt omnes gentes.
Omnes ergo gentes Deus fecit: Omnes ergo gentes quotquot fecisti,
venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dictum est? Quando
coram eo non adorabant nisi pauci sancti in uno populo Hebraeorum,
tunc dictum est hoc; et modo videtur quod dictum est: Omnes gentes
quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando
dicebantur haec, non videbantur, et credebantur; quando videntur,
quare negantur? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt
coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
14. [vers. 10.] Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia;
tu es Deus solus magnus. Nemo se dicat magnum. Futuri erant qui se
dicerent magnos: contra hos dicitur, Tu es Deus solus magnus. Nam
quid magnum dicitur Deo, quia ipse est solus Deus magnus? Quis hoc
nescit, quia ipse est Deus magnus? Sed quia futuri erant, qui se
dicerent magnos, et Deum facerent parvum; contra illos dicitur, tu
es solus Deus magnus. Etenim quod tu dicis, impletur, non quod illi
dicunt, qui se dicunt magnos. Quid dixit Deus per Spiritum suum?
Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te,
Domine. Quid dicit nescio quis, qui se dicit magnum? Absit: non
adoratur Deus in omnibus gentibus; perierunt omnes gentes, sola
Africa remansit. Hoc tu dicis, qui te dicis magnum; aliud dicit qui
est solus Deus magnus. Quid dicit qui est solus Deus magnus? Omnes
gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.
Video quod dixit solus Deus magnus; taceat homo falso magnus; ideo
fallaciter magnus, quia dedignatur esse parvus. Quis parvus esse
dedignatur? Iste qui hoc dicit. Quicumque vult inter vos major
esse, dixit Dominus, erit vester servus (Matth. XX, 26).
Ille si servus vellet esse fratrum suorum, non eos separaret a matre
ipsorum: sed cum vult esse magnus, et non vult esse salubriter
parvus; Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jacobi IV, 6), quia solus est magnus, implet omnia quae
praedixit, et contradicit maledicentibus. Christo enim tales
maledicunt, qui dicunt quia periit Ecclesia de toto orbe terrarum, et
remansit in sola Africa. Si diceres illi, Perdes villam tuam;
forte non a te temperaret manum: et dicit Christum perdidisse
haereditatem suam redemptam sanguine suo! Quam autem faciat injuriam
videte, fratres. Scriptura dicit: In lata gente gloria regis; in
diminutione populi contritio principis (Prov. XIV, 28). Ergo
hanc injuriam facis Christo, ut dicas populum ejus ad istam
exiguitatem diminutum. Ideo natus es, ideo christianum te dicis, ut
invideas gloriae Christi, cujus signum te in fronte portare asseris,
et de corde perdidisti? In lata gente gloria regis: agnosce regem
tuum; da illi gloriam, da illi latam gentem. Quam latam gentem
dabo, inquis? Noli ex tuo corde dare, et recte dabis. Unde do,
inquies? Ecce hinc da: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et
adorabunt coram te, Domine. Dic hoc, confitere hoc, et dedisti
latam gentem: quia omnes gentes in uno una; ipsa est unitas. Quomodo
enim Ecclesia et Ecclesiae, illae Ecclesiae, quae Ecclesia; sic
illa gens quae gentes: antea gentes, multae gentes; modo una gens.
Quare una gens? Quia una fides, quia una spes, quia una charitas,
quia una exspectatio. Postremo quare non una gens, si una patria?
Patria coelestis est , patria Jerusalem est: qui quis inde civis non
est, ad istam gentem non pertinet; quisquis autem inde civis est, in
una gente Dei est. Et haec gens ab oriente in occidentem, ab
aquilone et mari distenditur per quatuor partes totius orbis. Hoc
Deus dicit: Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari date
gloriam Deo. Hoc praedixit, hoc implevit, qui solus est magnus.
Desinat ergo hoc dicere contra solum magnum, qui noluit esse parvus:
quia non possunt esse duo magni, Deus et Donatus.
15. [vers. 11.] Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo
in veritate tua. Via tua, veritas tua, vita tua, Christus. Ergo
corpus ad illum, et corpus de illo. Ego sum via, et veritas, et
vita (Joan. XIV, 6). Deduc me, Domine, in via tua. In
qua via? Et ambulabo in veritate tua. Aliud est, ut ducat ad viam;
aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique
adjutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut
catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad
viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in
ipsa via, ne cadant. Certe jam ambulant in via. Deduc me,
Domine, in via tua: certe jam in via tua sum, deduc me ibi. Et
ambulabo in veritate tua: te deducente, non errabo; si dimiseris,
errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat.
Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et
brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Dando
enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum
dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit,
deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. Deduc me ergo,
Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: in illo utique qui
ait, Ego sum via, et veritas, et vita. Nam qui in via et veritate
deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad
illum. Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.
16. Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Ergo timor in
jucunditate est. Et quomodo jucunditas, si timor? Nonne timor
amarus solet esse? Erit aliquando jucunditas sine timore, modo
jucunditas cum timore: nondum est enim plena securitas, nec perfecta
jucunditas. Si nulla jucunditas, deficimus; si plena securitas,
male exsultamus. Ergo et jucunditatem aspergat, et timorem incutiat,
ut de dulcedine jucunditatis perducat nos ad sedem securitatis: dando
timorem, non nos faciat male exsultare, et recedere de via. Ideo
dicit psalmus, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore
(Psal. II, 11): sic et apostolus Paulus dicit, Cum timore
et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui
operatur in vobis (Philipp. II, 12, 13). Quidquid ergo
prosperum venit, fratres, magis metuendum est: quae putatis
prospera, magis tentationes sunt. Venit haereditas, venit copia
rerum, abundat circumfluentia nescio cujus felicitatis: tentationes
sunt istae; cavete ne vos ista corrumpant. Quidquid etiam prosperum
est secundum Christum et germanam charitatem Christi: si forte
lucratus es uxorem tuam quae fuit in parte Donati; si forte
crediderunt filii tui qui fuerunt pagani; si forte lucratus es amicum
tuum qui te volebat seducere ad theatra, et tu eum duxisti ad
ecclesiam; si forte contradictor nescio quis inimicus tuus et rabide
saeviens, deposita illa rabie factus est mitis, et agnovit Deum, nec
oblatrat adversus te, sed clamat tecum adversus malum: ista jucunda
sunt. Unde enim gaudemus, si de his non gaudemus? aut quae sunt alia
gaudia nostra, nisi ista? Sed quia abundant et tribulationes, et
tentationes, et dissensiones, et schismata, et caetera mala, sine
quibus non potest esse saeculum hoc, donec transeat iniquitas;
exsultatio illa non nos faciat securos, sed ita jucundetur cor
nostrum, ut timeat nomen Domini, ne aliunde jucundetur, aliunde
feriatur. Securitatem non exspectetis in peregrinatione: quando illam
hic voluerimus, viscum erit corporis , non securitas hominis.
Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
17. [vers. 12, 13.] Confitebor tibi, Domine Deus meus,
in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum; quoniam
misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno
inferiore. Quod dicimus, fratres, hoc si non vobis tanquam certus
exposuero, ne succenseatis. Homo sum enim, et quantum conceditur de
Scripturis sanctis, tantum audeo dicere: nihil ex me. Infernum nec
ego expertus sum adhuc, nec vos: et fortassis alia via erit, et non
per infernum erit. Incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura,
cui contradici non potest, Eruisti animam meam ex inferno inferiore;
intelligimus tanquam duo inferna esse, superius, et inferius: nam
unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? Aliud non
diceretur infernum, nisi in comparatione illius superioris partis.
Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis Angelorum:
ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi
omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia. Illa pars rerum
superna est. Si ergo illa superna est; haec terrena, ubi caro et
sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi
decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi
timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis,
caduca substantia; puto quia omnis ista pars non potest comparari illi
coelo de quo loquebar paulo ante: si ergo illi parti haec pars non
comparatur, illa superna est, haec inferna. Et post mortem quo
hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne,
et ista mortalitate? Corpus enim mortuum est, ait Apostolus,
propter peccatum (Rom. VIII, 10). Ergo et hic sunt mortui;
ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. Non enim
ait, Corpus moriturum est; sed, Corpus mortuum est. Adhuc habet
vitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod
futurum est qualia sunt Angelorum corpora, invenitur corpus hominis
mortuum, quamvis adhuc habens animam. Sed rursus ab hoc inferno, id
est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde
voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittens Filium suum.
Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei,
undique liberans. Ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud
moriendo. Propterea vox ejus est in illo psalmo, non quoquam homine
conjiciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: Quoniam non
derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10; Act. II,
27). Ergo aut ipsius vox est et hic, Eruisti animam meam ex
inferno inferiore: aut nostra vox per ipsum Christum Dominum
nostrum; quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus
in inferno.
18. Aliam etiam opinionem dicam. Fortassis enim apud ipsos inferos
est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum
peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam non fuisset
Abraham , non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat
ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et
tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur
apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset
levatis oculis videre, nisi ille esset superius, ille inferius. Et
quid ei respondit Abraham, cum diceret,
|
“Pater Abraham, mitte
Lazarum, ut intinguat digitum suum, et stillet in linguam meam,
quoniam crucior in hac flamma? Fili,”
|
|
ait,
|
“memento quia recepisti
bona in vita tua; Lazarus autem mala: nunc autem hic requiescit, tu
vero torqueris. Et super haec,”
|
|
ait,
|
“inter nos et vos magnum
chaos firmatum est; ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde
aliquis venire ad nos”
|
|
(Luc. XVI, 22-26). Ergo inter
ista duo fortasse inferna, quorum in uno quieverunt animae justorum,
in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, jam
hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi, eruisse
Deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberavit se a
talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris.
Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex
aliquo labore, et dicat, Parce tibi, sic te tracta, requiesce, his
cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis: tu autem si feceris et
salvus fueris, recte dicis medico, Liberasti me ab aegritudine; non
in qua jam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam
molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, defendit cum:
gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere.
Suspendendus erat debitor; solutum est pro eo: liberatus dicitur de
suspendio. In his omnibus non erant; sed quia talibus meritis
agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent; inde se recte dicunt
liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo,
fratres, sive illud, sive illud sit; hic me scrutatorem verbi Dei,
non temerarium affirmatorem teneatis. Et eruisti animam meam ex
inferno inferiore.
19. [vers. 14.] Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super
me. Quos dicit praetereuntes legem? Non Paganos, qui non
acceperunt legem. Nemo enim praeterit quod non accepit: dicit
Apostolus definite, Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom.
IV, 15). Praetereuntes legem, praevaricatores legis dicit.
Quos ergo intelligimus, fratres? Si ab ipso Domino accipiamus hanc
vocem, praetereuntes legem Judaei erant. Insurrexerunt super me
praetereuntes legem: non servaverunt legem, et accusaverunt
Christum, quasi ipse praeteriret legem. Praetereuntes legem
insurrexerunt super me. Et passus est Dominus quae novimus. Putas
nihil tale patitur modo corpus ejus? Unde fieri potest? Si patrem
familias Beelzebub vocaverunt; quanto magis domesticos ejus? Non est
discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum (Matth.
X, 25, 24). Patitur et corpus praetereuntes legem; et
insurgunt super corpus Christi. Praetereuntes legem qui sunt?
Numquid forte Judaei audent insurgere super Christum? Non: nam nec
ipsi nobis valde faciunt tribulationem. Nondum enim crediderunt,
nondum salutem agnoverunt. Insurgunt super corpus Christi mali
Christiani, de quibus quotidie tribulationem patitur corpus Christi.
Omnia schismata, omnes haereses, omnes intus pessime viventes, et
mores suos bene viventibus imponentes, et ad sua trahentes, et malis
colloquiis bonos mores corrumpentes (I Cor. XV, 33); ipsi
praetereuntes legem insurrexerunt super me. Dicat omnis anima pia,
dicat omnis anima christiana. Quae hoc non patitur, non dicat. Si
autem christiana anima est, novit quia mala patitur: si agnoscit in se
passionem suam, agnoscat hic vocem suam; si autem extra passionem
est, et extra vocem sit; ut autem non sit extra passionem, ambulet
per viam angustam (Matth. VII, 14), et incipiat pie vivere in
Christo, necesse est ut hanc persecutionem patiatur. Omnes enim,
inquit Apostolus, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem
patiuntur (II Tim. III, 12). Deus, praetereuntes legem
insurrexerunt super me; et synagoga potentium inquisierunt animam
meam. Synagoga potentium congregatio est superborum. Synagoga
potentium insurrexit super caput, id est Dominum nostrum Jesum
Christum, clamantium et dicentium uno ore, Crucifige, crucifige
(Joan. XIX, 6): de quibus dictum est, Filii hominum dentes
eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal.
LVI, 5). Non percusserunt, sed clamaverunt: clamando
ferierunt, clamando crucifixerunt. Voluntas clamantium impleta est,
quando Dominus crucifixus est: Et synagoga potentium inquisierunt
animam meam. Et non proposuerunt te in conspectu suo. Quomodo non
proposuerunt? Non intellexerunt Deum. Homini parcerent: ad quod
videbant , ad hoc ambularent. Puta quia Deus non erat, homo erat:
ideo occidendus erat? Parce homini, et agnosce Deum.
20. [vers. 15.] Et tu, Domine Deus, miserator et
misericors, longanimis et multum misericors, et verax. Quare
longanimis et multum misericors, et miserator? Quia in cruce pendens
ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Quem petit? Pro quibus petit? quis petit? ubi
petit? Patrem filius, pro impiis crucifixus, inter ipsas injurias,
non verborum, sed mortis illatae, pendens in cruce: tanquam ad hoc
extentas manus habuerit, ut sic pro illis oraret, ut dirigeretur
oratio ejus tanquam incensum in conspectu Patris, et elevatio manuum
ejus sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Longanimis, et
multum misericors, et verax.
21. [vers. 16.] Si ergo tu verax, respice in me, et miserere
mei; da potestatem puero tuo. Quia verax, da potestatem puero tuo.
Transeat tempus patientiae, veniat tempus judicii. Quomodo, da
potestatem puero tuo? Pater non judicat quemquam; sed omne judicium
dedit Filio (Joan. V, 22). Ille resurgens, et in terram ipse
veniet judicaturus; ipse videbitur terribilis, qui visus est
contemptibilis. Demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam:
in cruce patientia erat; in judicio potentia erit. Apparebit enim
homo judicans, sed in claritate: quia sicut eum vidistis ire,
dixerunt Angeli, sic veniet (Act. I, 11). Forma ipsa veniet
ad judicium; ideo videbunt illum et impii: nam formam Dei non
videbunt. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8). Apparens in hominis forma, dicet, Ite in
ignem aeternum; ut impleatur quod dixit Isaias, Tollatur impius, ut
non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec.
LXX). Tollatur ut non videat formam Dei. Formam ergo videbunt
hominis. Qui cum in forma Dei esset aequalis Deo (Philipp. II,
6): hoc non videbunt impii. In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): hoc non
videbunt impii. Si enim Deus Verbum, et beati mundi corde, quoniam
ipsi Deum videbunt; impii autem immundi sunt corde: procul dubio
Deum non videbunt. Et ubi est, Videbunt in quem pupugerunt (Id.
XIX, 37): nisi quia apparet formam hominis eos visuros, ut
judicentur; formam Dei non visuros, nisi eos qui ad dexteram
separabuntur? Etenim cum separati fuerint ad dexteram, hoc eis
dicetur: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod
vobis paratum est ab origine mundi. Impiis vero ad sinistram quid?
Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis
ejus. Finito autem judicio, quomodo conclusit? Sic ibunt impii in
ambustionem aeternam; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV,
34, 41, 46). Jam a visione formae hominis pergunt illi ad
visionem formae Dei. Haec est enim, inquit, vita aeterna, ut
cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3): subaudis, Et ipsum unum verum Deum; quia
Pater et Filius unus verus Deus: ut iste sit sensus, te et quem
misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Non enim illi
ibunt ad visionem Patris, et non ibi videbunt et Filium. Si non
esset et Filius in Patris sui visione, non diceret ipse Filius
discipulis suis quia Filius in Patre est, et Pater in Filio.
Dicunt illi discipuli: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
Ait illis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me nostis?
Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Videtis quia in visione
Patris, et Filii visio est; et in visione Filii, et Patris visio
est. Ideo consequenter subjecit, et ait: Nescitis quia ego in
Patre, et Pater in me? id est, et me viso videtur et Pater, et
Patre viso videtur et Filius. Patris et Filii separari non potest
visio: ubi non separatur natura et substantia, visio separari non
potest. Nam ut noveritis illuc debere praeparari cor ad videndam
divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in quam non visam
credimus, et credendo, cor unde videri possit mundamus; ipse Dominus
alio loco dicit: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui
diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego
diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Id. XIV, 8, 9,
10, 21). Numquid non eum videbant cum quibus loquebatur? Et
videbant, et non videbant: aliquid videbant, aliquid credebant;
videbant hominem, credebant Deum. In judicio autem eumdem Dominum
nostrum Jesum videbunt hominem cum impiis; post judicium videbunt
Deum praeter impios. Da potestatem puero tuo.
22. Et salvum fac filium ancillae tuae. Dominus filius ancillae.
Cujus ancillae? Cui nasciturus quando nuntiatus est, respondit et
ait: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Luc.
I, 38). Salvum fecit Filium ancillae suae, et Filium suum:
Filium suum, in forma Dei; Filium ancillae suae, in forma servi.
De ancilla Dei natus est ergo Dominus in forma servi; et dixit,
Salvum fac filium ancillae tuae. Et salvatus est a morte, sicut
nostis, resuscitata carne sua quae mortua erat. Sed ut videatis quia
Deus est, et non a Patre sic est suscitatus, ut a se non sit
suscitatus; quia et ipse suscitavit carnem suam, habes in Evangelio
dictum, Destruite templum hoc, et triduo suscitabo illud: ne autem
nos aliud suspicaremur, Evangelista secutus ait, Hoc autem dicebat
de templo corporis sui (Joan. II, 19, 21). Salvus ergo
factus est Filius ancillae. Dicat et unusquisque christianus in
corpore Christi positus, Salvum fac filium ancillae tuae. Forte non
potest dicere, Da potestatem puero tuo; quia ille Filius accepit
potestatem. Sed quare non dicit et hoc? Annon servis dictum est,
Sedebitis super duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel
(Matth. XIX, 28)? et servi dicunt: Nescitis quia angelos
judicabimus (I Cor. VI, 3)? Accipit ergo et unusquisque
sanctorum potestatem, et est unusquisque sanctorum filius ancillae
ejus. Quid si de pagana natus est, et christianus factus est? filius
paganae quomodo potest esse filius ancillae ipsius? Est quidem paganae
filius carnaliter, sed filius Ecclesiae spiritualiter. Et salvum fac
filium ancillae tuae.
23. [vers. 17.] Fac mecum signum in bono. Quod signum, nisi
resurrectionis? Dominus dicit: Generatio haec prava et amaricans
signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae
prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et
tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae (Matth.
XII, 39 et 40). Ergo cum capite nostro jam factum est signum
in bono: dicat et unusquisque nostrum, Fac mecum signum in bono;
quia in novissima tuba, in adventu Domini, et mortui resurgent
incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Erit hoc
signum in bono. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt,
et confundantur. In judicio confundentur perniciose, qui modo nolunt
confundi salubriter. Modo ergo confundantur; accusent vias suas
malas, teneant viam bonam: quia nemo nostrum vivit sine confusione,
nisi prius confusus reviviscat. Praebet illis Deus modo aditum
salubris confusionis, si non contemnant medicinam confessionis: si
autem modo nolunt confundi, tunc confundentur, quando deducent eos ex
adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Quomodo
confundentur? Quando dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in
risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum
aestimabamus insaniam: quomodo computati sunt inter filios Dei? Quid
nobis profuit superbia? Tunc dicent: modo dicant, et salubriter
dicunt. Convertatur enim unusquisque ad Deum humilis, et modo
dicat, Quid mihi profuit superbia? et audiat ab Apostolo, Quam
enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis (Rom.
VI, 21)? Videtis esse et modo confusionem salubrem in loco
poenitentiae; tunc autem seram, inutilem, infructuosam. Quid nobis
profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis?
Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. 5, 3-9). Quid enim?
quando hic vivebas, non videbas quia transiebant ista omnia tanquam
umbra? Tunc relinqueres umbram, et esses in luce; non postea
diceres, Transierunt omnia velut umbra, quando ab umbra in tenebras
iturus es. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et
confundantur.
24. Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Adjuvisti me, in certamine; et consolatus es me, in tristitia.
Nemo enim consolationem quaerit, nisi qui est in miseria. Non vultis
consolari? Dicite quia felices estis. Et auditis, Populus meus
(jam respondetis, et audio murmur bene tenentium Scripturas. Deus
qui hoc scripsit in cordibus vestris, confirmet in factis vestris.
Videtis, fratres, quia qui vobis dicunt, Felices estis, seducunt
vos), Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos
mittunt, et turbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12).
Sic et de Epistola Jacobi apostoli: Miseri estote, inquit, et
lugete; risus vester in luctum convertatur (Jacobi IV, 9).
Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur in regione
securitatis? Utique regio ista scandalorum est, et tentationum, et
omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic
tribulari, et consolari ibi, et dicere: Quoniam exemisti oculos meos
a lacrymis, pedes meos a labina ; placebo Domino in regione vivorum
(Psal. CXIV, 8, 9). Ista regio mortuorum est. Transit
regio mortuorum, venit regio vivorum. In regione mortuorum labor,
dolor, timor, tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi
felices, veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria est.
Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit etiam in vera
felicitate: et tamen nunc quia miser es, Dominum audi dicentem,
Beati lugentes (Matth. V, 5). O, beati lugentes! Nihil tam
conjunctum miseriae quam luctus; nihil tam remotum et contrarium
miseriae quam beatitudo: tu dicis lugentes, et tu dicis beatos!
Intelligite, inquit, quod dico: beatos dico lugentes; quare beati?
In spe. Quare lugentes? In re. Etenim lugent in morte ista, in
tribulationibus istis, in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se
esse in ista miseria, et gemunt, beati sunt. Quare lugent ?
Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo consolatus est in
corona. Modo et consolatus adhuc tristis est. Dominus enim noster
Jesus Christus adhuc interpellat pro nobis (Rom. VIII,
34): omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis.
Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus
noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes in una voce, in
uno populo, in una patria consolabimur , millia millium conjuncta
psallentibus Angelis, choris coelestium Potestatum in una civitate
viventium. Quis ibi gemit? quis ibi suspirat? quis ibi laborat?
quis ibi eget? quis ibi moritur? quis ibi miseriordiam praebet? quis
frangit panem esurienti, ubi omnes pane justitiae saginantur? Nemo
tibi dicit, Hospitem suscipe: peregrinus ibi nemo erit; omnes in
patria sua vivunt. Nemo tibi dicit, Concorda amicos tuos
litigantes: in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur. Nemo tibi
dicit, Visita aegrum: sanitas immortalitasque permanet. Nemo tibi
dicit, sepeli mortuum: omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera
misericordiae, quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus?
Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra nos, quamvis geramus
domum somni carnem istam, et vigilamus in his luminaribus, et
solemnitas ista dat nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias
nobis dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid agemus? Opera
misericordiae ista non erunt, quia nulla miseria erit. Forte opera
necessitatis erunt ista quae hic sunt modo, seminandi, arandi,
coquendi, molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non erit.
Sic non erunt opera misericordiae, quia transit miseria: ubi
necessitas non erit nec miseria, opera necessitatis et misericordiae
non erunt. Quid ibi erit? quod negotium nostrum? quae actio nostra?
An nulla actio, quia quies? Sedebimus ergo, et torpebimus, et
nihil agemus? Si refrigescet amor noster, refrigescet actio nostra.
Amor ergo quietus in vultu Dei, quem modo desideramus, cui
suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo nos accendet? In quem
nondum visum sic suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo
illuminabit? quomodo nos mutabit? quid de nobis faciet? Quid ergo
agemus, fratres? Psalmus nobis dicat: Beati qui habitant in domo
tua. Unde? In saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5). Haec erit actio nostra, laus Dei. Amas ,
et laudas. Desines laudare, si desines amare. Non autem desines
amare, quia talis est quem vides, qui nullo te offendat fastidio: et
satiat te, et non te satiat. Mirum est quod dico. Si dicam quia
satiat te, timeo ne quasi satiatus velis abscedere; quomodo de
prandio, quomodo de coena. Ergo quid dico? Non te satiat? Timeo
rursus ne si dixero, Non te satiat, indigens videaris; et quasi
inanior existas, et minus in te sit aliquid quod debeat impleri. Quid
ergo dicam, nisi quod dici potest, cogitari vix potest? Et satiat
te, et non te satiat: quia utrumque invenio in Scriptura. Nam cum
diceret, Beati esurientes, quia ipsi saturabuntur (Matth. V,
6): est rursus dictum de Sapientia, Qui te manducant, iterum
esurient: et qui te bibunt, iterum sitient (Eccli. XXIV,
29). Imo vero non dixit, iterum; sed dixit, adhuc: nam,
Iterum sitiet, quasi primo saginatus discesserit et digesserit et
redierit bibere. Tale est, Qui te edunt, adhuc esurient: sic cum
edunt, esurient; et qui te bibunt, sic bibendo, sitient. Quid
est, bibendo sitire? Nunquam fastidire. Si ergo ista ineffabilis et
sempiterna dulcedo erit; modo quid a nobis petit, fratres, nisi fidem
non fictam, spem firmam, charitatem puram, et ambulet homo in via
quam Dominus dedit, ferat tentationes, et suscipiat consolationes?
|
|