|
1. Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum,
magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam
exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum
Dominus donare dignatur, cum vestra Charitate tractandus, modo est
propositus a beatissimo praesente patre nostro . Repentina propositio
me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat
ergo Charitas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et
commendata est: cujus cives sumus, in quantum christiani sumus; et
unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, per
cujus viam , quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non
inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem
perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes
donec perveniamus, et suspirantes desiderio cujusdam ineffabilis
quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc
nobis esse promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit (I Cor. II, 9); ambulantes ergo, sic
cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat,
cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum
feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores hujus civitatis
ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis
commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum
istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat
Spiritus Dei: Charitas, inquit, Dei diffusa est in corbus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hoc
ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.
2. [vers. 1, 2.] Fundamenta ejus in montibus sanctis. Nihil
de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: Fundamenta
ejus in montibus sanctis. Cujus fundamenta? Non dubium est quia
fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicujus sunt.
Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et
desiderio civitatis hujus volvens secum, tanquam plura intus apud se
meditatus, erupit in hoc, Fundamenta ejus in montibus sanctis; quasi
jam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui
nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur ejus, de qua
nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa
civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum:
Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et quasi homines audientes
quaererent, Cujus? Diligit, inquit, Dominus portas Sion. Ecce
cujus fundamenta in montibus sanctis, cujusdam civitatis Sion, cujus
Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, super omnia
tabernacula Jacob, Sed quid est, Fundamenta ejus in montibus
sanctis? qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas?
Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde
Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut
caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et
Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes,
super quos fundamenta sunt hujus civitatis, cujus portas diligit
Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari
videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi
construerentur in fabricam sanctam, Superaedificati, inquit, super
fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Et quia nec ipsi Apostoli
aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in
se; secutus ibi ait, Ipso summo existente lapide angulari Christo
Jesu. Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat
enim quaedam civitas Sion terrena, quae per umbram gestavit imaginem
cujusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Jerusalem de qua
dicit Apostolus, Quae est mater omnium nostrum (Galat. IV,
26): ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant
de populo Judaeorum, hoc eis dixit,
|
“Igitur jam non estis peregrini
et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum.”
|
|
Habes
constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi
innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? Ipso, inquit, summo
angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 19 et
20).
3. Dicet fortasse aliquis, Si angularis lapis est Christus
Jesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum
faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi
duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet
connexi in una fide, una spe, una charitate. Sed si angulus summus
Christus Jesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis
angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super
Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt
in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et
in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut
surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et
fundamentum Christus et primum et maximum: Fundamentum, inquit
Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est
Christus Jesus (I Cor. III, 11). Quomodo ergo fundamenta
Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Jesus, quo
ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur
sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo
sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum
cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus
fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem
lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in
summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora
patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae
ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum
potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in
proprietatibus. Numquid Christus janua est, quemadmodum videmus
januas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit, Ego sum janua.
Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos
pecorum? Ex dixit, Ego sum pastor. Et uno loco ambas res dixit.
In Evangelio dixit quia pastor per januam intrat: et ibi dixit, Ego
sum pastor bonus; et ibi dixit, Ego sum janua (Joan. X, 9,
11). Pastor intrat per januam: et quis est pastor qui intrat per
januam? Ego sum pastor bonus. Et quae est ergo janua qua intras tu,
pastor bone? Ego sum janua. Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me
omnia . Verbi gratia, cum Paulus intrat per januam, nonne Christus
intrat per januam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in
Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: An
experimentum ejus vultis accipere, qui in me loquitur Christus (II
Cor. XIII, 3)? Cum sancti ejus et fideles ejus intrant per
januam, nonne Christus intrat per januam? Quomodo probamus? Quia
ipsos sanctos ejus persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei
clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris (Act.
IX, 4)? Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo
surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti hujus summitatem
tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic
fundamentum spiritualis fabricae in summo est. Si ad terram
aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis
fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo
angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes
fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium. Hoc aedificium
modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam
per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini.
Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe
(Gen. VI, 14, sec. LXX), quae nihilominus figuram
gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem
quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione
sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur , non
cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi
sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox
Cantici? Cum ceciderit justus non conturbabitur; quoniam Dominus
confirmat manum ejus (Psal. XXXVI, 24). Sic ergo
conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non
vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc
fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, charitate; et
ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica
aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas
civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides
enim vivi sunt. Et vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in
domum spiritualem (I Petr. II, 5). Ad nos directa vox est.
Ergo sequamur de ista civitate.
4. Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas
Sion. Jam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta,
alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia
eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae?
Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et
cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim janua.
Et dicuntur duodecim portae Jerusalem (Apoc. XXI, 12), et
una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim
portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum.
Sacramentum magnum hujus duodenarii numeri. Sedebitis, inquit,
super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth.
XIX, 28). Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat
tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo judicet: et
ipse se judicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos
angelos, nisi apostatas angelos? Nescitis, inquit, quia angelos
judicabimus (I Cor. VI, 3)? Responderet ergo turba: Quid te
jactas judicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus
duodecim Apostolis; unus cecidit Judas, in locum ipsius Matthias
ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium (Act. I,
15-26): primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare
judicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus.
Sacramentum est cujusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum
futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi
compagem: et ideo quia undique venitur ad judicandum, duodecim sedes
sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae
sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot
judicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes
duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas
pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens,
Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in
Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in
Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos (Marc.
XIII, 27); ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur
Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non
vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.
5. Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis
Christus: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII,
19). Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte
quid dixit Apostolus, quia in ipso Christus patiebatur: Ut
adimpleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea
(Coloss. I, 24). Ut adimpleam: Quid? Quae desunt. Cui
desunt? Pressurarum Christi. Et ubi desunt? In carne mea.
Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est
Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati
deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia
omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait,
Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum (Joan. XIX,
30). Quid est, Perfectum est? Jam de mensura passionum nihil
mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tanquam
ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur,
quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit?
Qui primo dixerat:
|
“Potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestaten. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego
pono eam a me, et iterum sumo eam”
|
|
(Id. X, 17, 18).
Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo
extorsit. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite:
restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus
Christi et membra (I Cor. XII, 27). In his ergo membris
cum esset Apostolus, dixit: Ut adimpleam quae desunt pressurarum
Christi in carne mea. Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et
adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus
in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et
Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: Saule,
Saule, quid me persequeris? Quomodo solet lingua dicere, calcato
pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non
attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur,
Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Injuriam
ei facimus, si non ipse dixit:
|
“Esurivi, et dedistis mihi
manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me;
nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando
te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni
ex minimis meis fecistis, mihi fecistis”
|
|
(Matth. XXV,
35-40). Ergo aedificemur in Christum super fundamentum
Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente;
quia diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Jacob. Et ubi erat
Sion nisi in populo Jacob? Jacob enim nepos Abrahae, unde natus
populus Judaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Jacob
appellatus est et Israel (Gen. XXXII, 28). Haec bene
novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia
et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam
spiritualiter intelligit, cujus umbra et figura erat illa terrena:
ait, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Diligit illam spiritualem civitatem super omnia figurata, quibus
intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.
6. [vers. 3, 4.] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Quasi intuebatur civitatem illam Jerusalem in terra. Nam videte quam
civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa
destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, jam non est
quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur,
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? Audi unde: Memor ero
Raab et Babylonis, scientibus me. In illa civitate, inquit jam ex
persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non
pertinet ad populum Judaeorum; Babylon non pertinet ad populum
Judaeorum. Nam sequitur: Etenim alienigenae, et Tyrus, et
populus Aethiopum, hi fuerunt ibi. Merito gloriosa dicta sunt de
te, civitas Dei: ubi non solus est ille populus Judaeorum natus ex
carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt,
ut omnes intelligantur. Memor ero, inquit, Raab: quae ista est
meretrix, illa in Jericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via
ejecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui
dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte
haberet signum sanguinis Christi. Salvata est ibi (Josue II et
VI, 25), et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus
superbientibus Pharisaeis: Amen dico vobis, publicani et meretrices
praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31).
Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei,
nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud.
Ibi enim positum est: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim
faciunt, diripiunt illud (Id. XI, 12). Hoc fecit ille
latro, fortior in cruce (Luc. XXIII, 40 43) quam in fauce
. Memor ero Raab et Babylonis. Babylon civitas dicitur secundum
saeculum. Quomodo una civitas sancta, Jerusalem; una civitas
iniqua, Babylon: omnes iniqui ad Babyloniam pertinent; quomodo
omnes sancti ad Jerusalem. Sed delabitur de Babylone in Jerusalem.
Unde, nisi per eum qui justificat impium (Rom. IV. 5)?
Piorum civitas Jerusalem; impiorum civitas Babylon. Sed venit ille
qui justificat impium; quia, Memor ero, inquit, non solum Raab,
sed etiam Babylonis. Sed quorum memor erit Raab et Babylonis?
Scientibus me. Ideo quodam loco dicit Scriptura: Effunde iram tuam
in gentes quae te non cognoverunt; (Psal. LXXVIII, 6).
Hic ait, Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt; et
alibi, Praetende misericordiam tuam scientibus te (Psal. XXXV,
11). Et ut noveritis quia in Raab et Babylone Gentes
significavit; quasi diceretur, Quid est quod dixisti, Memor ero
Raab et Babylonis, scientibus me? quare hoc dixisti? Etenim
alienigenae, inquit, id est, pertinentes ad Raab, pertinentes ad
Babylonem, et Tyrus. Sed quousque Gentes? Usque ad fines
terrae. Elegit enim populum qui in fine terrae est: Et populus,
inquit, Aethiopum, hi fuerunt ibi. Si ergo ibi Raab, ibi ex
Babylone, quia ibi alienigenae, ibi Tyrus, ibi populus Aethiopum;
merito, gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.
7. [vers. 5.] Jam attendite sacramentum magnum. Per eum illic
Raab, per quem illic Babylon, jam non Babylon; caret enim
Babylone, et incipit esse Jerusalem. Dividitur filia adversus
matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur:
Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem
tuam (Psal. XLIV, 11, 12). Nam unde Babylon aspiraret
ad Jerusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde
alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde:
Materh Sion, dicet homo. Est quidam homo qui dicit, Mater Sion;
et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si
audiamus, si capiamus: Mater Sion, dicet homo. Sequitur ibi,
quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae,
Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt, Mater Sion, dicet
homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.
Quid apertius, fratres? Vere quia gloriosissima de te dicta sunt,
civitas Dei. Ecce, Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Qui
homo factus est in ea. In ea factus est homo, et ipse eam fundavit.
Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret
homo, jam fundata erat. Sic intellige, si potes. Etenim, Mater
Sion, dicet; sed, homo, Mater Sion, dicet; homo autem factus
est in ea: ipse autem fundavit eam, non homo, sed Altissimus. Sic
fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua
nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam
spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem,
Mater, dicit ipsi civitati; et homo in ea factus est, et Altissimus
eam fundavit.
8. [vers. 6.] Quasi diceretur, Unde ista scitis? Cantavimus
haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos,
Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum,
ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse
Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? Dominus narrabit in
Scriptura populorum. Hoc enim sequitur in Psalmo: Mater Sion,
dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam
Altissimus. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum.
Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti
sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent
principes, abjecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia.
Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes
plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt
de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad
urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum
Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes?
Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit
Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur
(I Cor. I, 27, 28). Hoc facit qui erigit de terra inopem,
et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum
principibus, cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7,
8). Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt
in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent
piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei,
de qua gloriosissima dicta sunt.
9. [vers. 7.] Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis,
quomodo clausit? Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.
Tanquam jucundatorum habitatio omnium jucundatorum in hac civitate.
In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, jucunditas sola
erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt
laudationes. Ibi ergo habitatio jucundatorum, non erit gemitus
desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo
suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2): ibi totum negotium nostrum non erit, nisi
laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus
sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus:
subjicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor.
XV, 28). Beati ergo qui habitant in domo tua. Unde beati?
Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem
prolem? Unde beati? Beati qui habitant in domo tua; in saecula
saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hoc uno beati
otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad
hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae
modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die , quantum
potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria:
egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens,
nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus
quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid
facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri
novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur?
Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat,
subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid
ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: Tanquam
jucundatorum omnium habitatio in te. Quid est, tanquam? quare,
tanquam? Quia talis ibi erit jucunditas, qualem hic non novimus.
Video hic multas jucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii
hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tanquam
jucunditas erit. Nam si dicam, Jucunditas; incipit homini occurrere
talis jucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in
avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et
laetitia quadam insaniunt: sed non est gaudere impiis, dicit Dominus
(Isai. XLVIII, 22, sec. LXX). Est quaedam jucunditas
quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit
(I Cor. II, 9). Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.
Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tanquam simile invenimus, et
non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic
gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim
homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda
sunt; non prandent: jam si quaeras ab eis quare non prandeant,
Jejunamus. Magnum opus, christianum opus jejunium. Noli cito
laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis.
Quare jejunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit
admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in jejunio. Magna
res utique jejunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis
militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos
in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea
vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis;
sic estis quomodo illi qui jejunant propter epulas majores, et
continent se majore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos
ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris
terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati
erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus?
Imo manducabimus; et ipse erit cibus noster, qui et reficiat, et non
deficiat. Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te. Jam dictum
est unde jucundabimur: Beati qui habitant in domo tua; in saecula
saeculorum laudabunt te. Laudemus et modo Dominum, quantum
possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et
nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et
remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.
|
|