|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus octogesimi et septimi titulus habet
aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum
psalmorum positum est quod hic legitur: Pro melech ad respondendum.
Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias jam quid nobis videretur
diximus : et, filiis Core, usitatum in titulis psalmorum
saepissimeque tractatum est, et quid sit, in finem; sed quod
sequitur, Pro melech ad respondendum, hoc inusitatum habet iste
titulus. Pro melech autem, latine pro choro dici potest: melech enim
verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo, Pro choro ad
respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat?
Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse
cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa
varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus
dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus
de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit
varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse
praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius
titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum
conotus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis
dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi,
sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur,
Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum
respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem
apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis
exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21): hoc
est respondere. Dicit etiam apostolus Joannes, Sicut Christus pro
nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus
ponere (I Joan. III, 16): hoc est respondere. Chorus autem
concordiam significat, quae in charitate consistit. Quisquis ergo
quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat,
si charitatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei
prodest (I Cor. XIII, 3). Proinde quemadmodum dicuntur in
arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt,
praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in
cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc
cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum
in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur filiis Core, id est
imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus
est Christus (Matth. XXVII, 33); quae illius hebraei
nominis interpretatio perhibetur, id est, Core. Et hic est
intellectus Aeman Israelitae : quod in tituli hujus ultimo positum
est. Aeman quippe interpretari dicitur, Frater ejus. Eos enim
fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis ejus
intelligunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa
fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed ejus
gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit, Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47): sicut ipsum
Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat (Gen. XXV, 27).
Jam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus
chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.
2. [vers. 2, 3.] Domine Deus salutis meae, in die clamavi et
nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem
tuam ad precem meam. Oravit enim et Dominus, non secundum formam
Dei, sed secundum formam servi: secundum hanc enim et passus est.
Oravit autem et cum in laetis rebus ageret, quod diei nomine; et cum
in adversis, quod noctis nomine significari arbitror. Ingressus
orationis in conspectu Dei, acceptatio ejus est; inclinatio auris
Dei, misericors exauditio est: nam membra talia qualia nos habemus in
corpore, non habet Deus. Est autem solita repetitio: nam quod est,
Intret in conspectu tuo oratio mea; idipsum est, Inclina aurem tuam
ad precem meam.
3. [vers. 4.] Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea
in inferno appropinquavit. Audemusne dicere animam Christi repletam
malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid
valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et
tanquam ad respondendum exhortans chorum suum: Nolite, inquit,
timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere
(Matth. X, 28). An occidi a persecutoribus anima non potest,
malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non
enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam
repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni
in ejus passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis
dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem
praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo
anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine
anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed
tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius
propheta dicit quod pro nobis doluerit (Isai. LIII, 4): et
evangelista, Assumpto, inquit, Petro et duobus filiis Zebedaei,
coepit contristari et nuestus esse; et ipse Dominus de seipso tunc ait
illis, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI,
37, 38). Haec futura praevidens Propheta, psalmi hujusce
conscriptor, inducens eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit,
malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam
sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est, Tristis
est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait, Tristis est anima
mea; hoc dictum est, Repleta est malis anima mea: et quod sequitur,
usque ad mortem; hoc dictum est, et vita mea in inferno
appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam
carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Jesus,
non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut
transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse
dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si
cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret,
non ideo se ab ejus gratia putaret alienum; et non esse ista peccata,
sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens
chorus, ita corpus ejus ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe
corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus
confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam
sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis
secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2-4). Pro
quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum ejus passio
propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi,
non incongrue nos dicere existimo.
4. [vers. 5, 6.] Denique illud quod in cruce dixit, Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34); etiam in isto psalmo deinceps dicitur, Deputatus sum cum
descendentibus in lacum: utique a nescientibus quid facerent, qui eum
sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tanquam necessitati
subditum atque illa necessitate devictum. Lacum enim dixit, vel
miseriae vel inferni profunditatem.
5. Factus sum, inquit, sicut homo sine adjutorio, inter mortuos
liber. In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius
inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati (Rom.
VIII, 3) inter peccatores solus sine peccato? Unde illis qui se
insipienter liberos putabant, Omnis, ait, qui facit peccacatum,
servus est peccati. Et quia per eum qui non habebat peccatum,
oportebat liberari a peccatis: Si vos, inquit, Filius liberaverit,
tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). Hic ergo
inter mortuos liber, qui in potestate habebat ponere animam suam, et
iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate
ponebat (Id. X, 18); qui etiam carnem suam tanquam solutum ab
eis templum, resuscitare poterat, cum volebat (Id. II, 19);
quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater
eum non deseruit, sicut ipse testatur (Id. VIII, 29): ab
inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et
dicentibus, Alios salvos fecit, seipsum non potest. Si filius Dei
est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si
vult eum (Matth. XXVII, 40-43); factus est, id est
existimatus est, tanquam homo sine adjutorio. Tanquam vulnerati
dormientes in sepulcro. Sed addit, quorum non meministi adhuc: ubi
est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam
et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro (Ibid.,
50, 60): sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset
utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et
dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est,
quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit
Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est,
resurrecturos vult intelligi. Sed hic vulneratus et dormiens in
sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis
in tecto (Psal. CI, 8), id est, ad dexteram Patris in coelo;
nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI,
9). Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus
non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori
servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit;
tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum,
quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur.
Factus sum ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, tanquam homo
sine adjutorio; cum essem inter mortuos liber: factus sum ab eis
nescientibus quod faciebant, velut vulnerati dormientes in sepulcro.
Et ipsi expulsi sunt de manu tua: id est, cum haec ab eis factus
sum, ipsi expulsi sunt de manu tua; ipsi adjutorio manus tuae privati
sunt, qui me sine adjutorio esse putaverunt. Foderunt enim, sicut
dicit in alio psalmo, ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam
(Psal. LVI, 7). Melius enim sic intelligendum existimo, quam
ut id quod dictum est, Et ipsi expulsi sunt de manu tua, ad illos
referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint
in eis justi, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his
tamen dictum est, Justorum animae in manu Dei sunt (Sap. III,
1), hoc est, habitant in adjutorio Altissimi, et in protectione
Dei coeli commorantur (Psal. XC, 1). Sed illi expulsi sunt de
manu Dei, qui Dominum Christum de manu ejus expulsum esse
crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.
6. [vers. 7.] Posuerunt me, inquit, in lacu inferiore; vel
potius, in lacu infimo: sic enim est in graeco . Quid est autem
lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior?
Unde alibi dicitur, Eduxisti me de lacu miseriae (Psal.
XXXIX, 3). In tenebrosis et in umbra mortis: posuerunt utique
id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum
quem nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II, 8).
Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intelligenda sit:
an illa potius de qua scriptum est, Qui sedebant in tenebris et umbra
mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2); quia credendo in lucem
et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo
illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter
tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.
7. [vers. 8.] In me confirmata est indignatio tua; vel, sicut
alii codices habent, ira tua; vel sicut alii, furor tuus. Quod enim
graece positum est TYMOS, diverse interpretati sunt nostri. Nam
ubi graeci codices habent ORGE, ibi iram latine dicere nullus fere
dubitavit interpres; ubi autem TYMOS positum est, plerique non
putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae
de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in
latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos
aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam
furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet
esse sanorum. Quid ergo est, In me confirmata est ira tua; nisi
quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt?
Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam
confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet
mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque
ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus:
Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis
maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno
(Galat. III, 13). Et ideo cum ejus obedientiam usque ad
extremam humilitatem commendare vellet, Humiliavit, inquit,
semetipsum, factus obediens usque ad mortem: quod cum parum
videretur, adjecit, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).
Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus
sequitur: Et omnes suspensiones tuas; vel, sicut quidam sunt
interpretati, omnes fluctus tuos; aut, sicut alii, omnes elationes
tuas super me induxisti. Scriptum est et in alio psalmo, Omnes
suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt (Psal.
XLI, 8): vel, sicut quidam melius transtulerunt, super me
transierunt; DIELTON enim est in graeco, non EISELTON.
Ubi ergo utrumque positum est, et suspensiones et fluctus, non ibi
potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus,
ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem jam ipsas
passiones : quae utraque veniunt de judicio Dei. Sed illic dictum
est, Omnes super me transierunt; hic vero, Omnes super me
induxisti. Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae
illis verbis intelligi voluit, super me transierunt, dixit: hic
vero, super me induxisti. Transeunt enim, sive quae non attingunt,
sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem,
Omnes suspensiones, non ait, super me transierunt, sed super me
induxisti; omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant
autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius
passione praedicta sunt.
8. [vers. 9, 10.] Longe, inquit, fecisti notos meos a me.
Si eos quos noverat acceperimus dictum esse notos meos, omnes erunt:
nam quem ille non noverat? Sed eos dicit notos, quibus et ipse notus
erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod
sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum
putabant. Quamvis et bonos quos probaret, notos dicere potuerit;
sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est,
Non novi vos (Matth. VII, 23). Quod vero adjungit,
Posuerunt me abominationem sibi: possunt et illi quidem intelligi quos
notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed
melius intelligitur de his de quibus suis persecutoribus superius
loquebatur. Traditus sum, inquit, et non egrediebar. Utrum quia
foris erant discipuli ejus, quando ipse intus judicabatur? an potius,
non egrediebar, altius dictum debemus accipere, id est, in
interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar,
non manifestabar? et idco sequitur: Oculi mei infirmati sunt ab
inopia. Nam quos ejus oculos intellecturi sumus? Si exteriores in
carne in qua patiebatur positos, non eos in ejus passione legimus
infirmatos ab inopia, id est, tanquam fame, ut assolet, languisse:
post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si
interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux
indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore
cui caput est ipse, clariora et eminentiora et praecipua diligebat.
De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem
adhibens, ait:
|
“Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum
auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus?
Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus
manibus, Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus, Quia non sum
oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore?”
|
|
Quid
autem his verbis vellet intelligi, evidentius expressit dicens, Vos
autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII,
12-27). Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli;
quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater ejus qui in coelis
est, ut Petrus diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth.
XVI, 16, 17), videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala;
quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id
est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis
interioribus occultus , omnia quasi superatus atque impotens
perferebat, infirmati sunt ab inopia, velut subtracto sibi cibo suo,
lumine suo.
9. Et clamavi, inquit, ad te, Domine. Hoc quidem et apertissime
fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur, Tota die expandi
manus meas ad te, quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim
in eo quod ait, Expandi manus meas, crucis patibulum intellexerimus;
quomodo intellecturi sumus, Tota die? Numquid tota die pependit in
ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem
voluit intelligi, qui praeter noctem dies appellari solet; etiam talis
diei, quando crucifixus est, jam pars prima et non parva transierat.
Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc
nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus
significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea
lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari
puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si
nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro
parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam
sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro
parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur
totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio, Sic erit et
Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
(Matth. XII, 40); ideo totum pro parte non insolenter
accipitur, quia non ait, Totis tribus diebus et totis tribus
noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes;
primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia
Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma
servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et
longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse
meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde
convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum
intelligere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.
10. [vers. 11.] Sed quia solis praedestinatis ad aeternam
salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta
sunt, ejus bona opera profuerunt; ideo consequenter adjecit: Numquid
mortuis facies mirabilia? Hoc enim si de his dictum putaverimus,
quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis,
cum quidam eorum etiam revixerunt (Id. XXVII, 52): et quod
Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum
mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait,
Numquid mortuis facies mirabilia, homines corde ita mortuos, ut eos
ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim
propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia
non eis prosunt. Nam sicut hic ait, Tota die expandi manus meas ad
te; quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris,
saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret
(Joan. VI, 38): ita, quia eadem opera etiam infidelis populus
vidit, alius propheta dicit, Tota die expandi manus meas ad populum
non credentem et contradicentem (Isai. LXV, 2). Ipsi sunt
mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt,
sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur, Aut medici
exsuscitabunt, et confitebuntur tibi? id est, quia non a medicis
exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem
aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse
perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta
est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino Spiritu
interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea
lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia
distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco
accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos
gigantum nomine insinuatos intelligamus, de quibus dicit Apostolus,
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi (I Cor.
I, 20)? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per
artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos
dicitur, Domini est salus (Psal. III, 9). Si autem in bono
acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est, Exsultavit
ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); quod ita sit
gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in ejus
Ecclesia spirituali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia
de illo scriptum est, Erit in novissimis temporibus manifestus mons
Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2); sicut
etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes
etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: Si quo modo
aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis (Rom.
XI, 14). Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent,
quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele
ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos
excitare: de quibus dictum est, Numquid mortuis facies mirabilia?
Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo
reviviscunt, ut possint a quibuslibet ejus ministris praecepta
sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens,
|
“Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit
eum:”
|
|
et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait,
|
“Verba quae
ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis
qui non credunt.”
|
|
Deinde interponit Evangelista,
|
“Sciebat enim ab
initio Jesus qui essent credentes , et quis traditurus eum esset:”
|
|
et secutus atque ipsius Domini verba conjungens, ait,
|
“Et dicebat,
Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei
datum a Patre meo”
|
|
(Joan. VI, 44, 64, 65, 66).
Supra dixerat, Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt; et tanquam
hujus rei causam exponens, Propterea dixi, inquit, vobis, quia nemo
potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: ut ostenderet
etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit,
dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores,
et veritatis etiam per miracula suasores, tanquam magni medici, agant
cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt, Numquid
mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et hi quos
exsuscitabunt, confitebuntur tibi? Haec enim confessio indicat
vivos: non sicut alibi scriptum est, A mortuo, velut qui non sit,
perit confessio (Eccli. XVII, 26).
11. [vers. 12.] Numquid enarrabit quis in sepulcro
misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Subauditur quod
supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum
sit, Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione?
Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura conjungere, maxime
in Psalmis. Quod vero ait, in perditione, alio verbo repetivit quod
supra dixerat, in sepulcro. Sic autem dictum est, in sepulcro, ut
intelligantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt
nomine mortuorum, ubi ait, Numquid mortuis facies mirabilia? Animae
namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio
talibus dicit:
|
“Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris
apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et
omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi;
intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII,
27 et 28). ”
|
|
12. [vers. 13.] Numquid coguoscentur in tenebris mirabilia
tua, et justitia tua in terra oblita? Quod est, in tenebris; hoc
est, in terra oblita. Infideles enim significantur nomine
tenebrarum: hinc dicit Apostolus, Fuistis enim aliquando tenebrae
(Ephes. V, 8). Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est
Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras
pervenire, ut dicat stultus in corde suo, Non est Deus (Psal.
XIII, 1). Totus ergo iste sensus ita continuatur atque
contexitur: Clamavi ad te, Domine, inter passiones meas; tota die
expandi manus meas ad te: id est, non destiti ad te glorificandum
extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis
non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec
medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta
gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad
me, nisi quem tu attraxeris. Nam quis enarrabit in sepulcro
misericordiam tuam; id est, animae mortuae, cujus mors jacet sub
corporis pondere? et veritatem tuam in perditione; hoc est, in tali
morte nihil horum valenti credere atque sentire? Numquid enim in
tenebris hujus mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae
lumen amisit, tua mirabilia et justitia cognoscentur?
13. [vers. 14.] Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus
istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis
Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei
gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde
ipsum corpus in alio psalmo dicit: Deus meus, misericordia ejus
praeveniet me. Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis (Psal.
LVIII, 11 et 12). Ergo et hic sequitur ac dicit, Et ego
ad te, Domine, clamavi. In quibus verbis jam intelligendus est
Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae:
quid est enim, Et ego; nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii
irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3)? Sed ad te clamavi, ut
salvus essem. Quis enim me discernit ab aliis filiis irae, cum
Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem:
Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si
autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor.
IV. 7)? Domini est salus: gigas autem in multitudine virtutis
suae non erit salvus (Psal. XXXII, 16); sed, sicut
scriptum est,
|
“Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo
autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem
non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo
praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi
pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona
(Rom. X, 13-15)! ”
|
|
Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed
Dominus eum perduxit ad stabulum (Luc. X, 34): quia ipsi sunt
etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid,
aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III,
7). Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus
essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo
crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit;
quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse
excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII,
5): sed non omnium est fides (II Thess. III, 2); et novit
Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Ac per hoc, nec
credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia
mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt, me in
occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset,
et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: Et mane oratio mea
praeveniet te. Jam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae
transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua
praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur
occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus
erit unicuique a te (I Cor. IV, 5); nunc in ista vita, in
ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione
tenebrarum infidelium jam dies est, sed in comparatione diei ubi
videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc oratio mea praeveniet
te.
14. [vers. 15.] Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio,
quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari
potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura
crebrescunt. Ideo sequitur: Utquid, Domine, repulisti orationem
meam? Hoc et in illis verbis dictum est, Deus, Deus meus, respice
in me; utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Causa
cognoscenda proposita est, non tanquam sine causa hoc faceret Dei
culpata sapientia: ita et hic, Utquid, Domine, repulisti orationem
meam? Hujus tamen rei causa si diligenter advertatur, jam superius
indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii,
et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tanquam ignis flatu
repercussus inflammetur ardentius.
15. [vers. 16-19.) Exsequitur itaque breviter etiam
tribulationes corporis Christi. Neque enim in solo capite factae
sunt, cum et Saulo dictum sit, Quid me persequeris (Act. IX,
4)? et ipse jam Paulus tanquam electum membrum in eodem corpore
positus dicat,
|
“Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne
mea”
|
|
(Coloss. I, 24).
ergo
|
“Domine, repulisti
orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in
laboribus a juventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et
conturbatus . In me transierunt irae tuae, et terrores tui
conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die,
circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum , et notos meos a
miseria.”
|
|
Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis
Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id
quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops
est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in
patria. Et in laboribus est a juventute sua: ipsum enim corpus
Christi et in alio psalmo dicit, Saepe expugnaverunt me a juventute
mea (Psal. CXXVIII, 1). Et ad hoc exaltantur etiam in
saeculo isto quaedam membra ejus, ut in eis sit major humilitas. Et
super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui
caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non
de fideli, sed de infideli dictum est, Ira Dei manet super eum
(Joan. III, 36). Et terrores Dei conturbant infirmitatem
fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat,
prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum
cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere
videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc
mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis
membris ejus usquequaque contingunt; ideo dixit, tota die,
continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et
saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine
deserunt: de quibus dicit Apostolus, Omnes me reliquerunt; non
illis imputetur (II Tim. IV, 16). Sed utquid haec omnia,
nisi ut oratio hujus sancti corporis mane, id est, post noctem
infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa,
in cujus nondum re, sed jam spe salvi facti sumus, eamque cum
patientia fideliter exspectamus (Rom. VIII, 24, 25)? Ubi
nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit
petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam
avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III,
2): nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in
omnibus (I Cor. XV, 28): nec laborabimus, quia nulla
remanebit infirmitas: nec exaltati humiliabimur et conturbabimur, quia
nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus,
quia in ejus benignitate manente manebimus: nec terrores ejus nos
conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt : nec territus longe
fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.
|
|