|
1. [vers. 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus
Charitati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in
Christo Jesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui
promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim
nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia.
Et ipse est, quantum arbitror, Intellectus Aethan Israelitae ;
unde iste psalmus titulum accepit. Videris enim quis homo fuerit, qui
vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis hujus Robustum
indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe
promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi
sumus; quantum ad ejus misericordiam, robusti sumus. Itaque iste
infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.
2. [vers. 2.] Misericordias tuas, Domine, in aeternum
cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in
ore meo. Obsequantur membra, inquit, mea Domino meo: loquor, sed
tua loquor; annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Si non obsequor,
servus non sum; si a me loquor, mendax sum. Ergo ut et abs te
dicam, et ego dicam, duo quaedam sunt: unum tuum, unum meum;
veritas tua, os meum. Quam ergo veritatem annuntiet, quas
misericordias cantet, audiamus.
3. [vers. 3.] Quoniam dixisti, In aeternum misericordia
aedificabitur. Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae
servit os meum: Quoniam dixisti, In aeternum misericordia
aedificabitur. Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam
quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut
aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non
diceretur Jeremiae, Ecce posui te ad destructionem, et
aedificationem (Jerem. I, 10). Et utique omnes qui idola
colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi
in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita
destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: Destrues eos,
et non aedificabis illos (Psal. XXVII, 5). Propter eos ergo
qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua
aedificantur, esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina in qua
destruuntur; tenuit se iste, cujus os servit veritati Dei, ad ipsam
veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico, Quoniam dixisti;
securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo
meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. Quoniam dixisti. Quid
dixisti? In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis
praeparabitur veritas tua. Quomodo superius, ita in sequentibus.
Misericordias tuas, Domine, inquit, in aeternum cantabo: in
generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque conjunxit:
Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis
praeparabitur veritas tua. Et hic repetivit misericordiam et
veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas
(Psal. XXIV, 10). Neque enim exhiberetur veritas in
impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione
peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem
venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita
ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non
autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes,
quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum
Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam
Domini et veritatem. Ait enim Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum. Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem
suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Judaeorum ageretur, ne
quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa
ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: Non repulit Deus
plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum (Rom.
XI, 1, 2). Si totum illud spinae fuerunt, unde granum vobis
loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis
crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad
lapidem angularem (Ephes. II, 20). Sed ille lapis angulum non
faceret, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque
paries tanquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad
misericordiam. Dico enim, inquit, Jesum Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom.
XV, 8, 9). Merito, In coelis praeparabitur veritas tua.
Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui
enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur, Coeli enarrant gloriam
Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Et ut noveritis de
his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est,
Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli
sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus
dictum est, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 4, 5); quia etsi
assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem terrarum, tamen
verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus
in his impletum quod nunc legimus, In coelis praeparabitur veritas
tua.
4. [vers. 4.] Disposui testamentum electis meis. Dixisti
(intelligitis ) hoc totum: dixisti, Disposui testamentum electis
meis. Quod testamentum, nisi novum? Quod testamentum, nisi quo
renovamur ad novam haereditatem? Quod testamentum, nisi cujus
haereditatis desiderio et amore cantamus canticum novum? Disposui,
inquit, testamentum electis meis. Juravi David servo meo. Quam
securus loquitur iste, qui intelligit, cujus os servit veritati?
Quoniam dixisti, securus loquor. Si securum me facis, quia
dixisti; quanto securiorem, quia jurasti? Dei quippe juratio,
promissionis est confirmatio. Bene prohibetur homo jurare (Matth.
V, 34); ne consuetudine jurandi, quia potest homo falli, etiam
in perjurium prolabatur. Deus solus securus jurat, quia falli non
potest.
5. [vers. 5.] Videamus ergo quid juraverit Deus. Juravi,
inquit, David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum.
Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen
Abrahae? Et semini, inquit, tuo, quod est Christus (Galat.
III, 16). Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator
corporis (Ephes. V, 23), semen est Abrahae, et ideo David;
nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus
ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum
promissionem haeredes (Galat. III, 29). Sic ergo hic
accipiamus, fratres, Usque in aeternum praeparabo semen tuum; non
tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos
omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non
potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum
gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum.
Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem
et generationem sedem tuam. Putamus, hoc dixit, in aeternum, quod
in generationem et generationem; quoniam et supra dixerat, In
generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quid est, in generationem et generationem? In omnem generationem.
Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et
transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et
commendata est. An forte duae generationes sunt intelligendae, sicut
nostis, sicut jam insinuatum vestrae Charitati retinetis? Est enim
generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in
resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur
ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut
videatur. Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.
Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes ejus in
nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo
non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in nobis,
regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex
resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis
suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc
juravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum
illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione
praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris
robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus
veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, jurationem Dei; et
his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli
simus.
6. [vers. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Non
merita sua confitebuntur coeli, sed confitebuntur coeli mirabilia tua,
Domine. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione
impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia
resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae
gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem
ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum
luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem
Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae,
hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita
homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli,
confiteantur coeli mirabilia ejus a quo facti sunt coeli. Quoniam
videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII,
4). Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Et ut noveritis
qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim, Et
veritatem tuam in ecclesia sanctorum. De coelis ergo nulla dubitatio
est, quoniam intelligantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi
confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? In ecclesia
sanctorum. Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant
coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro
bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. Confitebuntur
coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia
sanctorum. Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam.
Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo
securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de
praedicato erubescere.
7. [vers. 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in
ecclesia sanctorum? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?
Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? Quoniam quis
in nubibus aequabitur Domino? Inde securi praedicatores, quoniam
nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur,
fratres, non aequari nubes Creatori. Si intelligatur sine mysterio
ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid
enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim?
sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid
est quod pro magno ait, Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?
Intelligimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse
veritatis; Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam
ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia
intelligimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit, Mandabo nubibus
meis ne pluant super eam imbrem: quam vineam explicat et designat
apertissime, dicens, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est
(Isai. V, 6, 7). Ne tu aliter intelligas vineam, et relictis
hominibus significatis terram scruteris: Vinea, inquit, Domini
Sabaoth, domus Israel est. Non intelligat aliud, se intelligat
domus Israel esse vineam meam; se intelligat mihi non dedisse uvam,
sed spinas; se intelligat ingratam exstitisse plantatori atque
cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si vinea Domini
Sabaoth, domus Israel est, quid dixit iratus? Mandabo nubibus meis
ne pluant super eam imbrem. Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli
tanquam nubes, ut pluerent Judaeis; et illi verbum Dei repellentes
quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli, Ad vos missi
eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes (Act.
XIII, 46). Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super
vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus
primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli
propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim
omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et
transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait
Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat
Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum (I Cor. IV, 5).
Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non
vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non
vides. Cujus enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne
praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed
quis in nubibus aequabitur Domino? Quis ergo in nubibus aequabitur
Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei? Ergo nemo in
filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius
Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed quis similis erit Domino in
filiis Dei? Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum;
ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per
naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos
per illum liberati a peccato. Quis ergo in nubibus aequabitur
Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicimur nubes
propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem
nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et
filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine,
ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. Quis ergo in nubibus
aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei?
Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. Quem me dicunt homines
esse filium hominis? Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia
inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite quem me dicunt
homines esse filium hominis? Certe quia filium hominis vident, nubem
vident: dicant, vel dicite quem me dicunt homines esse. Et
responderunt dicta hominum: Alii dicunt Jeremiam, alii Eliam, alii
Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis. Nominatae sunt multae
nubes et filii Dei. Etenim quia justi et sancti, utique et ipsi
filii Dei: Jeremias, Elias, Joannes, filii Dei; et nubes,
quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent,
et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos quem me
dicitis esse. Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus:
inquit,
|
“Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI,
13-16). Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis
similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei
vivi;”
|
|
non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in
carne; sed non quomodo nubes quae tibi non aequantur.
8. [vers. 8.] Quis enim tu, cui respondetur, Tu es Christus
Filius Dei vivi; quem putaverunt alii homines non sancti, non
justi, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Jeremiam, aut Joannem
Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur:
|
“Deus glorificandus
in consilio justorum. Quis”
|
|
ergo
|
“in nubibus aequabitur Domino?
aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus”
|
|
est
|
“glorificandus in consilio justorum?”
|
|
Quoniam non possunt aequales
illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt
aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae
fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I,
31). Deus glorificandus in consilio justorum: magnus et terribilis
in omnes qui in circuitu ejus sunt. Ubique Deus. Qui ergo in
circuitu ejus sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in
circuitu, quasi undique finitus intelligitur. Porro si verum dictum
est Deo et de Deo, Magnitudinis ejus non est finis (Psal.
CXLIV, 3); qui remanent, qui sunt in circuitu ejus, nisi quia
ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente
conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco
in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu ejus Gentes sunt.
Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset magnus et terribilis in
omnes qui in circuitu ejus sunt: quia vero ibi sic praedicavit, ut
inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe
terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est magnus et
terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.
9. [vers. 9, 10.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi?
Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Magna potentia
tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus
est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo.
Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi
resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas
promissi Dei, ad confirmandas promissiones patrum: sed non
impleretur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom.
XV, 8 et 9), nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi
apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco
de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias
nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti, Amodo videbitis
Filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI,
64). Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10. Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique
fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et
adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Utique cum
coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tanquam venires ad
ducendam conjugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus
est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson (Judic. XIV,
5, 6): et illis verbis meis, sine nomine illius dictis, non
acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis
complui a nubibus Dei. Ergo veritas tua in circuitu tuo. Sed quando
sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit
eum natum in signum cui contradicetur (Luc. II, 34)? Quia
ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tanquam terra
erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda,
reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae;
quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu
tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? Tu dominaris
potestati maris. Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie
celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges
Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant
veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: Tu
dominaris potestati maris. Movetur quidem mare, contradicit mare,
perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id
quod potestis (I Cor. X, 13). Quia ergo fidelis est qui non
vos sinit tentari supra id quod potestis: Motum autem fluctuum ejus tu
mitigas.
11. [vers. 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut
enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? Tu humiliasti
sicut vulneratum superbum. Est quidam superbus draco in mari, de quo
alia Scriptura dicit, Mandabo draconi ibi ut mordeat eum (Amos
IX, 3); est draco de quo dicitur, Draco hic quem finxisti ad
illudendum ei (Psal. CIII, 26): cujus caput contundit super
aquam. Tu, inquit, humiliasti sicut vulneratum superbum.
Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per
superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in
eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi,
perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos
tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare
superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos
tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus.
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliatus es, et
humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non
vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum
peccatorum. Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos
tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti
(Coloss. II, 14): illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti.
Vulneratum enim intelligas diabolum, non penetrata carne, quam non
habet; sed percusso corde, ubi superbus est. Et in brachio virtutis
tuae dispersisti inimicos tuos.
12. [vers. 12, 13.] Tui sunt coeli, et tua est terra. A
te pluunt, super tuam pluunt . Tui sunt coeli, per quos praedicata
est veritas in circuitu tuo: tua est terra, quae excepit veritatem in
circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? Orbem terrarum
et plenitudinem ejus tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti. Non
enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia
quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus;
numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia?
Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone
diabolus, qui dixit, Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis
Altissimo (Isai. XIV, 13, 14); sed humiliasti sicut
vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad
dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. Aquilonem
et maria tu creasti.
13. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Montes isti
intelliguntur, sed aliquid significant. Thabor et Hermon in nomine
tuo exsultabunt. Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed
unde venit lumen de quo dictum est, Vos estis lumen mundi (Matth.
V, 14); nisi ab illo de quo dictum est, Erat lumen verum, quod
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9)?
Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non
aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen
ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super
candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur
Anathema ejus. Merito venit lumen et factum est anathema ejus.
Cujus, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur,
abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et
superbia detinebat, a te nobis est. Ergo Thabor et Hermon in nomine
tuo exsultabunt: non in meritis suis, sed in nomine tuo. Dicent enim
isti, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam;
propter mare saeviens: ne forte dicant Gentes, Ubi est Deus eorum
(Psal. CXIII secund. 1, 2)?
14. [vers. 14.] Tuum brachium cum potentia. Nemo sibi
aliquid arroget. Tuum brachium cum potentia: a te facti sumus, a te
defensi sumus. Tuum brachium cum potentia; confirmetur manus tua, et
exaltetur dextera tua.
15. [vers. 15.] Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.
Apparebit in fine justitia tua et judicium tuum: nunc occulta sunt
ista. Et de judicio tuo dicitur in alio psalmo, Pro occultis filii
(Psal. IX, 1). Erit manifestatio judicii tui et justitiae
tuae. Ponentur quidam ad dexteram, et quidam ad sinistram (Matth.
XXV, 33): et expavescent infideles, cum viderint quod modo
deridentes non credunt; gaudebunt justi, cum viderint quod modo non
videntes credunt. Justitia et judicium praeparatio sedis tuae: utique
in die judicii. Nunc ergo quid? Misericordia et veritas praeeunt
ante faciem tuam. Praeparationem sedis tuae, justitiam tuam et
judicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et
veritas tua: quid timeam in fine judicia tua, quando praecedente
misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples
promissa tua? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam.
Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal.
XXIV, 10).
16. [vers. 16, 17.] In his omnibus non exsultabimus? aut
quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut
lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba
sufficiunt; Beatus populus sciens jubilationem. O beate popule!
putas, intelligis jubilationem? Nullo modo beatus es, nisi
intelligas jubilationem. Quid est, intelligas jubilationem? Scias
unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non
de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I,
31). Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei.
Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit
idonea, et intellexisti jubilationem.
17. Denique si intellexisti in gratia jubilationem, ipsius gratiae
audi commendationem. Beatus certe populus sciens jubilationem. Quam
jubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino
non de te. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Thabor ille,
Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae
lucerna exstinguitur. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in
nomine tuo exsultabunt tota die. Thabor ille et Hermon in nomine tuo
exsultabunt: si volunt tota die, in nomine tuo; sin autem exsultabunt
in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio
perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent.
Ergo ut tota die exsultent, in nomine tuo exsultabunt; et in tua
justitia exaltabuntur. Non in sua justitia, sed in tua: ne sint
zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur
ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam;
ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, et non in
lumine tuo exsultantes, justitiae Dei non sunt subjecti. Sed unde?
Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2 et
3). Populus autem sciens jubilationem (illi enim non secundum
scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens
jubilationem), unde debet jubilare, unde debet exsultare, nisi in
nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem
merebitur, sed in tua justitia: auferat de medio Justitiam suam, et
humilietur; veniet Dei justitia, et exaltabitur. Et in tua justitia
exaltabuntur.
18. [vers. 18.] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in
beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum: quia tibi beneplacuit, non
quia nos digni sumus.
19. [vers. 19.] Quoniam Domini est susceptio. Nam ego ut
cumulus arenae impulsus sum, et caderem; et cecidissem, nisi Dominus
suscepisset me. Quoniam Domini est susceptio; et sancti Israel
regis nostri. Ipse susceptio, ipse te illuminat: in ejus lumine
tutus es, in ejus lumine ambulas, justitia ejus exaltaris . Ipse te
suscepit, infirmitatem tuam ipse custodit; ipse te facit robustum de
se, non de te.
20. [vers. 20.] Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et
dixisti. Locutus es in aspectu tuo, revelasti hoc Prophetis tuis.
Ideo locutus es eis in aspectu, id est, in revelatione: unde
Prophetae Videntes dicebantur (I Reg. IX, 9). Viderunt
quiddam intus quod dicerent foris; et in occulto audierunt quod palam
praedicaverunt. Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti,
Posui adjutorium super potentem. Intelligitis quem potentem.
Exaltavi electum de populo meo. Intelligitis quem electum; quem jam
gaudetis exaltatum.
21. [vers. 21.] Inveni David servum meum: istum David ex
semine David. In oleo sancto meo unxi eum: de illo enim dicitur,
Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis
(Psal. XLIV, 8).
22. [vers. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium
meum confortabit eum: secundum quod susceptio hominis facta est,
secundum quod caro in utero virginis assumpta est (Luc. I, 31),
secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma
servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis (Philipp. II, 6-8).
23. [vers. 23.] Non proficiet inimicus in eo. Saevit quidem
inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non
nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit:
proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid
enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adjutor noster
Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed
non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere
ei.
24. [vers. 24.] Et concidam inimicos ejus a facie illius.
Conciduntur a conspiratione sua, et quod credunt conciduntur.
Paulatim enim credunt; tanquam comminuto capite vituli, venient in
potum populi Dei. Comminuit enim caput vituli Moyses, sparsit in
aqua, et dedit bibere filiis Israel (Exod. XXXII, 20).
Comminuuntur omnes infideles, credunt paulatim; et a populo Dei
bibuntur, in corpus Christi trajiciuntur. Et concidam inimicos ejus
a facie illius; et eos qui oderunt eum, fugabo: ne noceant. Sed
fugatorum istorum forte aliqui dicunt: Quo ibo a spiritu tuo? et a
facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Et videntes
non se habere quo fugiant ab Omnipotente, conversi fugiunt ad
Omnipotentem. Et eos qui oderunt eum, fugabo.
25. [vers. 25.] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso
est. Universae viae Domini misericordia et veritas. Mementote,
quantum potestis, quam saepe nobis commendentur duo haec, ut reddamus
illa Deo. Sicut enim ipse exhibuit nobis misericordiam, ut deleret
peccata nostra; et veritatem, ut impleret promissa sua: sic et nos
ambulantes in via ejus, debemus ei reddere misericordiam et veritatem;
misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ut non inique
judicemus. Non tibi tollat veritas misericordiam, nec misericordia
impediat veritatem: si enim per misericordiam judicaveris contra
veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam; non
ambulabis in via Dei, ubi misericordia et veritas occurrerunt sibi
(Psal. LXXXIV, 11). Et in nomine meo exaltabitur cornu
ejus. Quid opus est ut immoremur? Christiani estis, Christum
agnoscite.
26. [vers. 26.] Et ponam in mari manum ejus: hoc est,
dominabitur Gentibus. Et in fluminibus dexteram ejus. Flumina
currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem hujus saeculi
prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.
27. [vers. 27, 28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu,
Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum,
excelsum apud reges terrae. Martyres nostri, quorum natalitia
celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa
fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo quod illi
crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant
Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et
adversus Christum ejus: nondum impletum erat quod in ipso psalmo
sequitur, Et nunc, reges, intelligite; erudimini omnes qui
judicatis terram (Psal. II, 2, 10). Jam ergo factus est
Christus excelsus apud reges terrae.
28. [vers. 29.] In aeternum servabo ei misericordiam meam, et
testamentum meum fidele ipsi. Propter ipsum, fidele testamentum; in
ipso mediatum est testamentum; ipse mediator testamenti, ipse signator
testamenti, ipse fidejussor testamenti, ipse testis testamenti ipse
haereditas testamenti, ipse cohaeres testamenti.
29. [vers. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen ejus. Non
tantum in hoc saeculo, sed in saeculum saeculi; quo transibit utique
semen ejus, quae est haereditas ejus, semen Abrahae quod est
Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis
(Galat. III, 16 et 29): et si in aeternum accepturi
haereditatem, ponet in saeculum saeculi semen ejus. Et thronum ejus
sicut dies coeli. Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii
sunt dies coeli, alii sunt dies terrae. Dies coeli anni sunt illi de
quibus dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient
(Psal. CI, 28). Dies terrae succedentibus urgentur,
praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut
eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies
autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec
terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum:
nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies
coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus ejus in aeternum. Quod
restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc
vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. Reficite ergo
vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles
estis: sed propter servos animae , ut durent in ministerio corpora
vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite.
|
|