|
1. Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum
intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit
et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso
Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi
sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius
dictum erat: Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges
terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum
meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum
ejus sicut dies coeli. De his et de omnibus supra ab ipso exordio,
quae potuimus, diximus.
2. [vers. 31-35.] Sequitur autem,
|
“Si dereliquerint filii
ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si
justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum.
Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate
mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis
meis, non reprobabo.”
|
|
Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii
hujus David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii ejus
dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia Si
Christiani, hoc est, filii ejus dereliquerint, inquit, legem meam,
et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas
profanaverint, et mandata mea non custodierint; non contemnam eos,
neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? Visitabo in virga
iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Non ergo tantum
misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit
itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere
disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater
ejus? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat
contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene
agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit
Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit
(Hebr. XII, 5-7). Peccator filius dedignatur flagellari,
cum sine peccato videat Unicum flagellatum? Visitabo ergo, ait, in
virga iniquitates eorum. Sic et Apostolus comminatur: Quid vultis?
in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Absit ut dicerent
pii filii, Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim
erudiri in virga patris, quam in blandimento perire praedonis.
3. Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis
delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo. A quo?
Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto
meo prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Agnoscitis eum a
quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus
dicat, Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non
dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc
dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? Visitabo,
inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum.
Exspectabas ad securitatem tuam, Misericordiam vero meam non
dispergam ab eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed
emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent.
Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid
ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet
ad dexteram ejus, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34)?
A Christo tamen: sed a membris ejus, a corpore ejus quod est
Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat
misericordiam suam, quasi non agnoscimus unigenitum Filium qui est in
sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una
persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam
suam, cum a membris ejus, cum a corpore ejus non dispergit
misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur,
cum jam sederet in coelo; et de coelo clamabat, Saule, Saule,
non, Quid persequeris servos meos; non, Quid persequeris sanctos
meos; non, Quid persequeris discipulos meos: sed, Quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Sicut ergo, cum eum sedentem in
coelo nemo persequeretur, clamavit, Quid me persequeris? cum caput
membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput charitas non
separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis
utique non dispergit, qui sumus membra ejus et corpus ejus. Nec ideo
tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam
quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam
iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile
nobis est, aut, si jam esset possibile, certe tempori longum esset.
Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit,
mentietur: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Ergo
unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si
christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in
tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si
repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et
fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit
peccanti; tu te alienasti ab haereditate, ipse te non abjecit: nam si
maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. Misericordiam vero,
inquit, meam non aispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Ad
hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas
vindicantis.
4. Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis
meis non reprobabo. Non quia filii ejus peccant, ideo ego mendax
inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum
desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant
oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo
dictum est: De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae (Matth.
III, 9)? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani
tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et
emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes
adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem
recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales
iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos, Quoniam qui
talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Non
tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter
paleam etiam frumenta interibunt (Matth. III, 12); non
propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula (Id.
XIII, 47, 48). Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim.
II, 19). Securus enim promisit, qui nos antequam essemus
praedestinavit: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos
autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos
et glorificavit. Peccent quantum volent desperati: respondeant membra
Christi, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII,
29-31)? Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit
testamentum suum. Manet immobile testamentum ejus, quia ipse sibi
praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis ejus,
non reprobabit.
5. [vers. 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad
securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. Semel
juravi in sancto meo, si David mentiar. Exspectas ut iterum juret
Deus? Quoties juraturus est, si semel jurando mentitur? Unam
jurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum
misit. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in
aeternum manebit. In aeternum manet semen ejus; quia novit Dominus
qui sunt ejus. Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut
luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis. Sedes ejus,
quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes ejus,
et membra ejus; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri.
Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput
autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris
membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes
ergo ejus, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in
conspectu meo sicut sol: quia justi fulgebunt in regno Patris mei
sicut sol (Matth. XIII, 43). Sed sol spiritualiter; non
corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos
et malos (Matth. V, 45). Denique iste sol in conspectu est non
solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod
enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero
de illo sole quid ait proprie? Sicut sol in conspectu meo. Non in
conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium
animalium, sed in conspectu meo. Et sicut luna: sed quae luna?
Perfecta in aeternum. Etenim, etsi perficitur luna ista quam
novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. Sicut
luna, inquit, perfecta in aeternum: sic perficietur sedes ejus
tanquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna?
Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis hujus,
propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique
et Jericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab
Jerusalem in Jericho, incidit in latrones (Luc. X, 30);
descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo
caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et
decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; et
testis in coelo fidelis. Itaque si in solo animo perficeremur.
tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore
perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos
Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, sicut sol
in conspectu meo; quia animum non videt nisi Deus: et sicut luna,
jam caro; perfecta in aeternum, in resurrectione mortuorum: et testis
in coelo fidelis; quia vera dicebantur omnia de resurrectione
mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote:
scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc
inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in
resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui
contradicitur (Id. II, 34), et ipsam carnem suam
resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua
sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit
in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re
tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose
contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam
de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa
disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et
multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum
fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime
contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non
posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista
perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo
fidelis.
6. [vers. 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam
certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam
sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis
facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid
sequitur:
|
“Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, distulisti
Christum tuum. Evertisti testamentum servi tur; profanasti in terra
sanctitatem ejus. Destruxisti omnes macerias ejus; posuisti
munitiones ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam;
factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum
ejus; jucundasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii
ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab
emundatione: sedem ejus in terram collisisti . Minuisti dies sedis
ejus; perfudisti eum confusione.”
|
|
Quid est hoc? Illa omnia
promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad
quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de
quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit.
Quod mirandum est, non alius; sed, Tu vero, tu qui promittebas,
tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam jurabas,
illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo jusjurandum tuum, ubi
inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret
Deus, aut falsum juraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit?
Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc
dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico.
David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine ejus, quod
est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad
David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne
quisquam christianus cum diceret, De Christo dixit; alius diceret,
Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia
esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non
impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur
impleri. Ita etiam de Esau et Jacob, invenimus majorem adoratum a
minore, cum scriptum sit, Major serviet minori (Gen. XXV,
23); ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum,
exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus
polliceri dignatur. Ecce ex semine tuo, dixit David, ponam super
sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Promisit ex semine ejus in
aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut
promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit
Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli
posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret
promissum suum, sed post casum ejus respiceres tu Deum, et flagitares
promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod
promisisti? non exhibes quod jurasti? Forte hic dicturus tibi erat
Deus: Juravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid
ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum?
Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum
esset promittebas? Nonne tu dixisti: Si dereliquerint legem meam,
et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint,
et testamentum meum profanaverint; manebit tamen promissio mea,
implebitur juratio mea? Semel juravi in sancto meo, intus in secreto
quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec
ructaverunt: Semel, inquit, juravi, si David mentiar. Exhibe
ergo quod jurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto
David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi
.
7. Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero
repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti?
Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in
hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti;
nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David,
in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid
accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur:
Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est
enim testamentum vetus Judaeorum? ubi est terra illa promissionis, in
qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Judaeorum
quaeris, non est: altare Judaeorum quaeris, non est: sacrificium
Judaeorum quaeris, non est: sacerdotium Judaeorum quaeris, non
est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem
ejus. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti.
Destruxisti omnes macerias ejus, quibus eum munieras: quando enim
diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones ejus
formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus, Si
Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (Rom. XI,
21). Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet
Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt
Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta ejus in omnibus
gentibus: de ipsis enim dictum est, Partes vulpium erunt (Psal.
LXII, 11). Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura,
dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum
de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi
(Luc. XIII, 32). Rex qui neminem hominum timet, ipse
vulpes non est: leo ille de tribu Juda, cui dicitur, Ascendisti
recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9). Potestate
ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti . Ideo in
alio psalmo dicit, Ego dormivi. Nonne plena erat sententia,
Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet
me (Psal. III, 6)? quare additum est, Ego? Et cum magno
pondere pronuntiandum est , Ego; Ego dormivi. Illi saevierunt,
illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. Ego dormivi.
Ergo de quibus dictum erat, Partes vulpium erunt; de his nunc dictum
est, Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium
vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes
inimicos ejus. Advertite Judaeos, et videte omnia impleta quae
praedicta sunt. Avertisti adjutorium gladii ejus. Quomodo solebant
pauci dimicare, multos prosternere? Avertisti adjutorium gladii
ejus, et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito
captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim
terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Avertisti adjutorium
gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab
emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror.
Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet
verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non
dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; jam non
habet mundandum, sed projiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur
Judaeus? A fide. Ex fide enim vivimus (Galat. III, 11);
et de fide dictum est, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9):
et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti
sunt ab emundatione. Dissolvisti eum ab emundatione; sedem ejus in
terram collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis ejus:
putabant se in aeternum regnaturos . Perfudisti eum confusione. Haec
omnia evenerunt Judaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.
8. [vers. 47.] Videamus ergo utrum impleat Deus promissa sua.
Post haec dura quae commemoravit evenisse illi populo et illi regno,
ne ibi putaretur Deus implevisse quod promiserat, et non daret alterum
regnum in Christo, cujus regni non erit finis; alloquitur eum
Propheta, et dicit: Quousque, Domine, averteris in finem? Forte
enim non in finem et ab ipsis; quia caecitas ex parte Israel facta
est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus
fieret (Rom. XI, 25). Interea tamen, Exardescet sicut ignis
ira tua
9. [vers. 48, 49.] Memento quae est substantia mea. David
iste dicit positus in carne in Judaeis, positus in spe in Christo,
Memento quae est substantia mea. Non enim quia Judaei defecerunt,
defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de
virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed
peccaterum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. Memento quae
est substantia mea. Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui
promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris (Galat.
III, 19). Memento quae est substantia mea: non enim vane
constituisti omnes filios hominum. Ecce omnes filii hominum ierunt in
vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt
omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a
vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde
mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea.
Ex illo enim mundandantur omnes, quos non frustra constituisti a
propria vanitate: quibus dicitur, Filii hominum quousque graves
corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Forte
solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate
inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. Et
scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV, 3,
4). Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a vanitate
mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento ejus. Non enim
vane constituisti omnes filios hominum. Ergo servasti aliquid unde
mundarentur. Quis est iste quem servasti? Quis est homo qui vivet et
non videbit mortem? Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem,
ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios
hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut non eos
converteret et non mundaret.
10. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Surgens enim a
mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom.
VI, 9). Denique cum in alio psalmo scriptum legatur, Non
derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre
corruptionem (Psal. XV, 10), assumit hoc testimonium
apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles
disputat, dicens: Viri fratres, scimus quia David patriarcha
mortuus est, et caro ejus vidit corruptionem; non ergo de illo dictum
est, Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Act. II,
27-31). Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est,
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Sed forte nullus est.
Imo, Quis est, ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte
est aliquis homo qui vivet et non videbit mortem; non tamen de Christo
dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui vivet et non
videbit mortem, nisi qui jam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias
quia de illo dixit, vide quid sequitur. Quis est homo qui vivet et
non videbit mortem? Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo
vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni.
Ecce vere solus, omnino singulariter solus vivet et non videbit
mortem; eruet animam suam de manibus inferni: quia etsi caeteri
fideles ejus resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et
non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus
inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit
animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse
animam suam eruit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me; quia ego
dormivi (Psal. III, 6): sed ipse eam pono a me, et iterum
sumo eam (Joan. X, 17, 18), quia ipse est qui eruit animam
suam de manibus inferni.
11. [vers. 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est
aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes, Quando morietur, et
peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? Propter hos ergo jam in
Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit:
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Jam agnovimus
Christum mundatorem, jam tenemus in quo comples promissa; exhibe in
illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse
est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc
laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus.
Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus
inferni; et nos propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut
oves occisionis (Psal. XLIII, 22): Ubi sunt misericordiae
tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua?
12. [vers. 51.] Memento, Domine, opprobrii, servorum
tuorum. Jam illo vivente, jam in coelo ad dexteram Patris sedente,
opprobria objecta sunt Christianis: crimen de Christo Christiani diu
habuerunt. Vidua illa pariens, et habens filios abundantiores quam
illa quae habebat virum (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 27),
audivit ignominias, audivit opprobria: sed Ecclesia multiplicata,
extendens in dexteram atque sinistram, ignominiae viduitatis suae jam
non est memor. Memento, Domine, apud quem est abundantia suavitatis
memoriae tuae; Memento, noli oblivisci. Quid, Memento? Memento
opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium.
Ibam, inquit, praedicare, et opprobria audiebam, et in sinu meo
continebam; quia implebam, Blasphemamur, rogamus; quasi purgamenta
mundi facti sumus, omnium peripsema (I Cor. IV, 13). Diu
continuerunt Christiani opprobria in sinu suo, in corde suo; nec
audebant resistere conviciantibus: antea cum crimen videretur
respondere pagano, nunc jam crimen est remanere paganum. Gratias
Domino; memor fuit opprobriorum nostrorum: exaltavit cornu Christi
sui, fecit admirabilem apud reges terrae. Jam modo nemo insultat
Christianis, aut si insultat, non publice insultat: sic loquitur ,
ut plus timeat audiri, quam velit credi. Quod continui in sinu meo
multarum gentium.
13. [vers. 52.] Quod exprobraverunt inimici tui, Domine: et
Judaei et Pagani. Quod exprobraverunt: quid exprobraverunt?
Commutationem Christi tui. Hoc exprobraverunt, commutationem
Christi tui: hoc enim objecerunt, quia mortuus est Christus, quia
crucifixus est Christus. Quid objicitis insani? Quamvis jam nemo
est qui objiciat; tamen si qui reliqui remanserunt, quid objicitis
quia mortuus est Christus? Ille non perimebatur, sed commutabatur.
Mortuus dicitur propter triduum. Ecce quid exprobraverunt inimici
tui: non amissionem, non perditionem: sed plane commutationem
Christi tui. Mutatus est ille a temporali vita ad aeternam, mutatus
est a Judaeis ad Gentes, mutatus est etiam a terra in coelum. Eant
nunc vani inimici tui, et adhuc exprobrent commutationem Christi tui.
Utinam et ipsi mutentur; commutationem Christi non exprobrabunt.
Sed displicet Christi mutatio, quia ipsi mutari nolunt: neque enim
est illis commutatio, et non timuerunt Deum (Psal. LIV,
20). Quod exprobraverunt inimici tui, commutationem Christi tui.
14. [vers. 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem
quid? Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat. Gratias
misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius Nos enim gratias agimus;
non damus, nec reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias
verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse
impietates nostras non attendit; ipse nos non eum quaerentes
quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et
potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos
inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui
remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque
remanebunt: objiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed
commutationem Christi tui. Non vident quia cum ista dicunt,
deficiunt aut credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio
temporalis est; benedictio autem Domini in aeternum. Et ad
confirmandam benedictionem, ne quis timeat: fiat, fiat. Ista
subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus ejus,
praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non
nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tanquam pullos suos sub
alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis ejus, ne accipiter aereus
rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare
christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est
enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati
infideli Jerusalem:
|
“Quoties volui colligere filios tuos tanquam
gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur
vobis domus vestra deserta”
|
|
(Matth. XXIII, 37 et 38).
Hinc dictum est, Posuisti munitiones ejus formidinem. Quia ergo
illi noluerunt contegi sub alis gallinae hujus, et tale exemplum
dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis,
quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae hujus
divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad
mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam ejus: illum
sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut
ancillam ejus; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc
magna charitate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur
alterum. Nemo dicat, Ad idola quidem vado, arreptitios et
sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus
sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit, Absit a
me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero
divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio
lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non
offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si
Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium ejus
agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas
Ecclesiam ejus? Non te corrigunt exempla humani conjugii? Si
haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cujus limina
serviendo contereres, quem quotidie, non dico salutares, sed et
adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de ejus
conjuge diceres, numquid domum ejus intrares? Tenete ergo,
charissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem
Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur
eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut
benedictio Domini in aeternum maneat super vos: fiat, fiat.
|
|