|
1. [vers. 1, 2.] Nova tractatione titulus iste non indiget;
jam enim satis tractatum est quid sit, in finem. Ipsum ergo Psalmi
textum videamus, qui mihi videtur adversus haereticos canendus, qui
commemorando et exaggerando multorum in Ecclesia peccata, quasi apud
ipsos justi aut omnes aut plures sint, ab unius Ecclesiae verae matris
uberibus nos avertere atque abripere moliuntur, affirmantes quod apud
ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos
transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur.
Notum est autem Christum in prophetia, cum multis nominibus
allegorice insinuaretur, etiam montem appellatum. Respondendum est
itaque istis, et dicendum: In Domino confido, quomodo dicitis
animae meae: Transmigra in montes sicut passer? unum montem teneo in
quo confido, quomodo dicitis ut ad vos transeam, tanquam multi sint
Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet
quidem esse passerem pennatum virtutibus et praeceptis Dei; sed ea
ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem
collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido: nam
et passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII, 4), et factus
est Dominus refugium pauperi (Psal. IX, 10). Dicamus ergo
tota fiducia, ne dum Christum apud haereticos quaerimus, amittamus:
In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in
montes sicut passer?
2. [vers. 3.] Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum,
paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna
rectos corde. Terrores isti sunt comminantium nobis de peccatoribus,
ut ad se tanquam ad justos transeamus. Ecce, inquiunt, peccatores
intenderunt arcum: credo, Sripturas, quas illi carnaliter
interpretando, venenatas inde sententias emittunt. Paraverunt
sagistas suas in pharetra: eadem verba scilicet, quae Scripturarum
auctoritate jaculaturi sunt, in cordis occulto paraverunt. Ut
sagittent in obscura luna rectos corde: ut cum senserint, Ecclesiae
lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se
posse convinci, corrumpant bonos mores colloquiis malis (I Cor.
XV, 33). Sed contra omnes istos terrores dicendum est: In
Domino confido.
3. Luna vero quam congruenter significet Ecclesiam, memini me
promisisse in hoc psalmo consideraturum . Duae sunt de luna opiniones
probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut
difficillime arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde
lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum ejus dimidium
lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo
suo, eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri
a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si
facias pilam ex dimidia parte candidam, et ex dimidia obscuram; si eam
partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et
cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim
facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec
tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurae alterius partis
videatur: quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit
obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat,
et postremo totus ab oculis avertatur, ac rursus obscura illa pars sola
possit videri: quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere
usque ad quintamdecimam lunam, et rursus usque ad tricesimam minui, et
redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. Secundum
hanc opinionem luna in allegoria significat Ecclesiam, quod ex parte
spirituali lucet Ecclesia, ex parte autem carnali obscura est: et
aliquando spiritualis pars in bonis operibus apparet hominibus;
aliquando autem in conscientia latet, ac Deo tantummodo nota est, cum
solo corpore apparet hominibus; sicut contingit, cum oramus in corde,
et quasi nihil agere videmur, dum non ad terram, sed sursum corda
habere jubemur ad Dominum. Alii autem dicunt non habere lunam lumen
proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem
ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri;
cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam
habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat
quintadecima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut
quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre,
conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte
cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non
illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat;
quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram
autem illa quam radiare sol non potest. Ergo et secundum hanc
opinionem, luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat,
sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in sanctis Scripturis
allegorice sol appellatus est, illustratur. Quem nescientes et
cernere non valentes haeretici quidam, ad istum solem corporeum et
visibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum,
sensus simplicium conantur avertere, et nonnullorum avertunt, qui
quamdiu non possunt interiorem lucem veritatis mente contueri, simplici
fide catholica contenti esse nolunt, quae una parvulis salus est, et
quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore pervenitur.
Quaelibet ergo duarum istarum opinionum vera sit, congruenter
accipitur allegorice luna, Ecclesia. Aut si in istis
obscuritatibus, magis negotiosis quam fructuosis exercere animum aut
non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis est lunam
popularibus oculis intueri, et non quaerere obscuras causas, sed cum
omnibus et incrementa ejus et complementa et detrimenta sentire. Quae
si propterea deficit ut renovetur, etiam ipsi imperitae multitudini
demonstrat Ecclesiae figuram, in qua creditur resurrectio mortuorum.
4. Deinde quaerendum est quid in hoc psalmo accipiatur obscura luna,
in qua peccatores sagittare paraverunt rectos corde. Non enim uno modo
dici obscura luna potest: nam et cum finitur menstruis cursibus, et
cum ejus fulgor nubilo interpolatur, et cum plena deficit, dici potest
obscura luna. Potest ergo et de persecutoribus martyrum intelligi,
quod sagittare voluerint in obscur a luna rectos corde: sive adhuc in
Ecclesiae novitate, quia nondum terris major effulserat, et gentilium
superstitionum tenebras vicerat: sive linguis blasphemorum et
christianum nomen male diffamantium, quasi nebulis cum terra
obtegeretur, videri perspicua luna non poterat, id est Ecclesia:
sive ipsorum martyrum caedibus et tanta effusione sanguinis, tanquam
illo defectu et obscuratione qua cruentam faciem luna videtur
ostendere, a nomine christiano deterrebantur infirmi; in quo terrore
verba dolosa et sacrilega jaculabantur peccatores, ut etiam rectos
corde perverterent. Potest et de his peccatoribus intelligi, quos
Ecclesia continet, quod tunc inventa occasione hujus lunae obscurae,
multa commiserint , quae nobis opprobria nunc objiciuntur ab
haereticis, cum eorum auctores ea fecisse dicantur. Sed quoquo modo
se habeat quod in obscura luna factum est, nunc catholico nomine toto
orbe diffuso atque celebrato, quid mihi est incognitis perturbari? In
Domino enim confido; nec audio dicentes animae meae: Transmigra in
montes sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, ut
sagittent in obscura luna rectos corde. Aut si et illis nunc luna
videtur obscura, quia incertum volunt efficere quae sit catholica, et
eam peccatis carnalium hominum, quos multos continet, conantur
arguere; quid ad eum pertinet qui vere dicit: In Domino confido?
Qua voce se quisque et frumentum esse ostendit, et usque ad
ventilationis tempus paleas tolerabiliter sustinet.
5. In Domino ergo confido. Illi timeant qui confidunt in homine,
et de parte hominis se esse negare non possunt, per cujus canos jurant
: et cum in sermone ab eis quaeritur, cujus communionis sint, nisi de
parte illius se esse dicant, non possunt agnosci. Dic quid isti
faciunt, cum illis commemorantur tam innumerabilia et quotidiana
peccata et scelera eorum, quibus plena est illa societas? Numquid
possunt dicere. In Domino confido; quomodo dicitis animae meae:
Tramsmigra in montes sicut passer? Non enim confidunt in Domino,
qui tunc esse dicunt sancta sacramenta, si per sanctos homines dentur.
Itaque cum ab eis quaeritur, qui sint sancti, erubescunt dicere,
Nos sumus; quin etiam si illi non erubescant hoc dicere, hi qui
audiunt pro ipsis erubescunt. Itaque isti cogunt eos qui accipiunt
sacramenta, spem suam in homine ponere, cujus cor videre non possunt.
Et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII,
5). Quid est enim dicere, Ego quod de sanctum est; nisi, Spem
tuam in me pone? Quid si non es sanctus? Aut ostende cor tuum.
Quod si non potes, ubi videbo quod sanctus es? An forte dices quod
scriptum est, Ex operibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII,
16) Video plane mira opera, quotidianas violentias Circumcellionum
sub episcopis et presbyteris ducibus circumquaque volitare, et
terribiles fustes Israeles vocare , quae homines qui nunc vivunt,
quotidie vident et sentiunt. Macariana vero tempora, de quibus
invidiam faciunt, et plurimi non viderunt, et nemo nunc videt: et
quisquis ea vidit catholicus, potuit dicere, si Dei servus esse
vellet, In Domino confido; quod et nunc dicit, cum multa quae non
vult, in Ecclesia videt, qui se intra illa retia plena piscibus bonis
et malis (Id. XIII, 47) natare adhuc sentit, donec ad finem
maris veniatur, ubi mali segregentur a bonis. Isti autem quid
respondent, si alicui illorum dicat ille quem baptizant: Quomodo me
jubes praesumere? Nam si et dantis et accipientis est meritum, sit
dantis Dei, et accipientis conscientiae meae: haec enim duo non mihi
incerta sunt, bonitas illius, et fides mea. Quid de interponis, de
quo certum scire nihil possum? Sine me dicere, In Domino confido.
Nam si in te confido, unde confido si nihil mali ista nocte fecisti?
Postremo si vis ut credam tibi, numquid possum amplius quam de te
credere? Unde ergo confido in eis quibus heri communicasti, et hodie
communicas, et cras communicabis, utrum vel isto triduo nihil mali
commiserint? Quod si nec te nec me polluit quod nescimus, quae causa
est ut rebaptizes eos qui tempora traditionis et Macarianae invidiae
non noverunt? Quae causa est ut christianos de Mesopotamia
venientes, qui Caeciliani et Donati nec nomen audierunt, rebaptizare
audeas, et neges esse christianos? Si autem illos polluunt aliena
peccata quae nesciunt, tenet te reum quidquid per singulos dies in
parte vestra te nesciente committitur, imperatorum constitutiones
frustra objicientem Catholicis, cum in vestris castris privati fustes
ignesque sic saeviant. Ecce quo lapsi sunt, qui cum viderent in
Catholica peccatores, non potuerunt dicere, In Domino confido, et
spem suam in homine posuerunt. Quod omnino dicerent, si non aut
ipsi, aut et ipsi tales essent, quales illos putabant, a quibus
sacrilega superbia separari se velle finxerunt.
6. [vers. 4.] Dicat ergo anima catholica: In Domino confido;
quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer?
Quoniam esse peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in
pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde: et sermonem ab
ipsis convertat ad Dominum, et dicat, Quoniam quae perfecisti
destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes
haereticos. Omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem,
quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus (Psal. VIII,
3), dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et
eos nutriri fidei lacte non sinunt. Quasi ergo dictum sit huic
animae, Quare isti tibi dicunt, Transmigra in montes sicut passer?
quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos
in obscura luna rectos corde? Respondet: Ideo utique me terrent,
quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ubi, nisi in conventiculis
suis, ubi parvulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt,
sed venenis necant? Justus autem quid fecit? Si vos Macarius, si
vos Caecilianus offendit; Christus quid fecit vobis, qui dixit,
Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV,
27): quam vos nefanda dissensione violastis? Christus quid vobis
fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam
Eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut
caeteris Apostolis traderet (Luc. XXII, 19, 21) Quid
vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum
nominavit (Joan. VI, 71), qui ante traditionem Domini nec
loculis dominicis fidem potuit exhibere (Id. XII, 6), cum
caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit (Matth.
X, 5); ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide
accipiunt, etamsi talis sit per quem accipiunt, qualis Judas fuit?
7. [vers. 5.] Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut
Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I
Cor. III, 17). Templum Dei violat, qui violat unitatem:
non enim tenet caput (Coloss. II, 19), ex quo totum corpus
connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum
operationem in mensuram uniuscujusque partis incrementum corporis
facit, in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 16).
In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris
suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate
constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica
societate disjungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in
coelo sedes ejus. Si coelum acceperis justum, sicut terram accipis
peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen.
III, 19); quod dictum est, Dominus in templo sancto suo,
repetitum intelliges dum dictum est, Dominus in coelo sedes ejus.
8. Oculi ejus in pauperem respiciunt. Quippe cui derelictus est
pauper, et qui factus est refugium pauperi (Psal. IX, 10).
Et ideo seditiones omnes et tumultus intra ista retia, donec
perducantur ad littus, de quibus nobis in perniciem suam et ad nostram
correctionem insultant haeretici, per eos homines fiunt qui pauperes
Christi esse nolunt. Sed numquid ab eis qui hoc esse volunt,
avertunt oculos Dei? Oculi enim ejus in pauperem respiciunt.
Numquid metuendum est ne in turba divitum paucos pauperes videre non
possit, quos in Ecclesiae catholicae gremio custoditos enutriat?
Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Hic filios hominum, illa
regula libenter acceperim, de veteribus regeneratos per fidem. Hi
quippe quibusdam Scripturarum locis obscuris, tanquam clausis oculis
Dei, exercentur ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis,
tanquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in
sanctis libris crebra opertio atque adapertio tanquam palpebrae sunt
Dei, quae interrogant, id est, quae probant filios hominum, qui
neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur
cognitione, sed confirmantur.
9. [vers. 6.] Dominus interrogat justum et impium. Quid ergo
metuimus ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta
non sincero corde communicant, quando ille interrogat justum et
impium? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam : id est,
non ei qui credit Deo et spem suam non ponit in homine, sed tantum
animae suae nocet dilector iniquitatis.
10. [vers. 7, 8.] Pluet super peccatores laqueos. Si nubes
generaliter Prophetae intelliguntur, sive boni, sive mali, qui etiam
pseudoprophetae appellantur; sic ordinantur pseudoprophetae a Domino
Deo, ut de his laqueos super peccatores pluat: non enim quisquam in
eos sectandos incidit nisi peccator; sive ad praeparationem extremi
supplicii, si perseverare in peccando maluerit; sive ad desuadendam
superbiam, si aliquando Deum cura sinceriore quaesiverit. Si autem
nubes nonnisi boni et veri Prophetae intelliguntur; et de his
manifestum est super peccatores laqueos pluere Deum, quamvis de his
etiam pios ad fructificandum irriget: Quibusdam, inquit Apostolus,
sumus odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem (II
Cor. II, 16). Non enim Prophetae tantum, sed omnes verbo
Dei animas irrigantes, nubes dici possunt: qui cum male
intelliguntur, pluit Deus super peccatores laqueos; cum autem bene
intelliguntur, foecundat pectora piorum atque fidelium. Sicut exempli
gratia, quod scriptum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II,
24), si ad libidinem quisque interpretetur, laqueum pluit super
peccatorem; sin autem intelligas, sicut ille qui ait, Ego autem dico
in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32), imbrem pluit super
fertilem terram: eadem autem nube, id est divina Scriptura, utrumque
factum est. Item Dominus dicit: Non quod intrat in os vestrum, vos
coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11). Audit hoc
peccator, et gulam parat voracitati: audit hoc justus, et a ciborum
discernendorum superstitione munitur. Et hic igitur eadem
Scripturarum nube, pro suo cujusque merito, et peccatori pluvia
laqueorum, et justo pluvia ubertatis infusa est.
11. Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum.
Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei,
ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum
putore a coetu beatorum abjiciantur, postremo abrepti atque submersi,
ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut
justorum calix tuus inebrians quam praeclarus (Psal. XXII,
5)! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV,
9). Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum
atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam
providentiam fieri arbitremur. Et ideo tanquam rationem reddens quare
id fiat, subjecit: Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit.
Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro justis,
justitiae intelligantur positae; in multis enim justis quasi multae
justitiae videntur esse, cum sit una Dei, cujus omnes participant:
tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare
est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad
singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies ejus:
fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies ejus, ac si
diceretur, Aequitas visa est in facie ejus, id est in ejus notitia;
facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe,
Aequitatem vidit facies ejus, quia non se praebet cognoscendum malis,
sed bonis; et ipsa est aequitas.
12. Si quis autem lunam synagogam vult intelligere, ad passionem
Domini referat Psalmum, et de Judaeis dicat, Quoniam quae
perfecisti destruxerunt; ac de ipso Domino, Justus autem quid
fecit? quem tanquam destructorem Legis arguebant: cujus praecepta,
perverse vivendo, et ea contemnendo, ac sua statuendo, destruxerant,
ut ipse Dominus secundum hominem loquatur, ut solet, dicens, In
Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes
sicut passer? propter terrores scilicet eorum, qui illum apprehendere
et crucifigere cupiebant: cum peccatores sagittare volentes rectos
corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est
repleta peccatoribus synagoga, non absurde intelligitur. Cui congruit
et quod dicitur, Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo
sedes ejus? id est, Verbum in homine, vel ipse Filius hominis qui
in coelis est. Oculi ejus in pauperem respiciunt: aut quem suscepit
secundum Deum, aut propter quem passus est secundum hominem.
Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Opertionem atque
adapertionem oculorum, quod nomine palpebrarum probabile est positum,
mortem resurrectionemque ejus accipere possumus, ubi probavit filios
hominum discipulos suos, et territos sua passione, et resurrectione
laetificatos. Dominus interrogat justum et impium: jam de coelo
gubernans Ecclesiam. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam
suam: quare hoc ita sit, consequentia docent; Pluet enim super
peccatores laqueos, secundum superiorem expositionem accipiendum, et
omnia caetera usque ad finem Psalmi.
|
|