|
1. [vers. 1.] Oratio Moysi hominis Dei, psalmus iste
praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem
per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos
per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et
propheta Testamenti Novi. Omnia quippe illa in figura contingebant
in illis, sicut ait Apostolus: scripta sunt autem ad correptionem
nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11).
Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen,
inspiciendus est iste psalmus, qui ex ejus oratione titulum accepit.
2. Domine, inquit, refugium factus es nobis in generatione et
generatione: sive in omni generatione, sive in duabus generationibus,
vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti
pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti
pertinentis ad generationem novam. Cujus Testamenti sponsor,
sponsusque conjugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse
Jesus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille
Scripsit (Joan. V, 46). Non enim credendum est ab ipso omnino
Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis ejus litteris
inditus non est, in quibus ejus cantica scripta sunt: sed alicujus
significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est,
ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. Factus es ergo
nobis, inquit, Domine, refugium in generatione et generatione.
3. [vers. 2.] Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet
nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non
erat antequam nobis esset refugium, secutus adjunxit: Priusquam
montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo
usque in saeculum tu es. Tu ergo qui semper es, et antequam essemus,
et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus
es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intelligendum quod ait,
Priusquam montes fierent, et formaretur terra; vel, sicut alii
codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, fingeretur
terra. Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si
antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid
magnum de montibus vel quibuslibet aliis ejus partibus dicitur, cum sit
Deus non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante
omnem corporalem spiritualemque et caturam? Sed nimirum universa
creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium
nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine
humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non
incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est
ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in ejus coelestibus
enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est, Ipse
dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal.
CXLVIII, 5): unde autem homo secundum corpus fieret, terra
formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel,
Finxit Deus; vel, Formavit Deus hominem de limo terrae (Gen.
II, 7). Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa
atque magna sunt; quid enim majus rationali coelesti creatura? et
priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in
terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive
cum tempore; sed a saeculo et usque in saeculum tu es. Quod
convenientius diceretur, Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo
Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cujus est finis,
cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in
Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat
latinus interpres. Optime autem non ait, A saeculo tu fuisti, et
usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum
posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non
est, Fuit, et Erit; sed tantum, Est. Unde dictum est; Ego sum
qui sum; et, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14);
et, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui
non deficient (Psal. CI, 27, et 28). Ecce quae aeternitas
facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis
mutabilitate fugiamus.
4. [vers. 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis
tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum
est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. Ne
avertas hominem in humilitatem: id est, ne a tuis aeternis atque
sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena.
Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia
qua in oratione dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth.
VI, 13). Denique et hic adjungit: Et dixisti, Convertimini,
filii hominum. Tanquam diceret, Hoc a te peto quod ipse jussisti:
dans ejus gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I
Cor. I, 31); sine cujus adjutorio, per arbitrium voluntatis
tentationes hujus vitae superare non possumus. Ne avertas, inquit,
hominem in humilitatem: et tamen tu dixisti, Convertimini, filii
hominum. Sed da quod jussisti, precem petentis exaudiendo, et
adjuvando volentis fidem.
5. [vers. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies
hesterna, quae praeteriit. Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine
ulla mutabilitate tu es, ab liis praetereuntibus labentibusque
converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, mille
anni ante oculos tuos, tanquam dies hesternus est, qui praeteriit;
non saltem tanquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae
temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea
sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi
temporalia cuncta oportet intelligi; et in ea quae ante sunt extenti
(Philipp. III, 13), quae appetitio est aeternorum. Ne
putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die,
quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis
longitudinem dictum sit: ideo addidit, Et sicut vigilia in nocte;
cum vigiliae spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi
sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus
discipulis Dominus ait, Non est vestrum scire tempora, quae Pater
posuit in sua potestate (Act. I, 7): et definierunt hoc saeculum
sex annorum millibus, tanquam sex diebus posse finiri. Nec
attenderunt quod dictum est, tanquam dies unus, qui praeteriit: non
enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et eos
maxime debuit admonere, ne temporum luderentur incerto, quod est,
sicut vigilia in nocte: neque enim, sicut de sex diebus aliquid
verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus
perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et
octo, possunt illi opinationi coaptare.
6. [vers. 5, 6.] Deinde iste homo Dei, vel potius
propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta ejus sapientia
conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi
modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum
dicit, Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba
transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat,
et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro
magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit
in occulta ejus providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro
nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae
antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, jam non erunt: non
enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut
herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est,
postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte;
durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi
est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et
claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum
autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8).
7. [vers. 7.] Hanc autem poenam de peccato venisse non tacens,
continuo subjecit: Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione
tua conturbati sumus. Defecimus, in infirmitate; conturbati sumus,
mortis timore. Infirmi enim facti sumus, et infirmitatem finire
trepidamus. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis
(Joan. XXI, 18); quamvis martyrio non puniendum, sed
coronandum : et ipsius Domini anima nos in se transfigurans, tristis
erat usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); quoniam et Domini
exitus nonnisi mortis (Psal. LXVII, 21).
8. [vers. 8.] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: id
est, non ab eis dissimulasti. Saeculum nostrum in illuminatione
vultus tui: subauditur, posuisti. In illuminatione autem vultus tui
dixit, quod superius, in conspectu tuo, et saeculum nostrum, quod
superius, iniquitates nostras.
9. [vers. 9, 10.] Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et
in ira tua defecimus. Satis in his verbis ostenditur poenalis esse
ista mortalitas. Defecisse dies dicit, sive quod in eis deficiant
homines amando quae transeunt, sive quod ad paucitatem redacti sint;
quod videtur in consequentibus aperire, cum dicit:
|
“Anni nostri
sicut aranea meditabantur . Dies annorum nostrorum in ipsis
septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius
eorum labor et dolor.”
|
|
Haec quidem verba videntur exprimere
brevitatem miseriamque vitae hujus; quia longaevi appellantur hoc
tempore etiam qui septuaginta annos vixerunt. Usque ad octoginta autem
videntur aliquas vires habere: his vero amplius si vixerint,
multiplicatis labore doloribus vivunt. Sed multi et intra septuaginta
annos gerunt infirmissimam et aerumnosissimam senectutem, et saepe
ultra octoginta annos senes mirabiliter vigere probati sunt. Melius
est ergo in his numeris spirituale aliquid perscrutari. Neque enim
super filios Adam, per quem unum hominem peccatum intravit in mundum,
et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit (Rom.
V, 12), major ira est Dei, quia multo brevius vivunt quam
vixerunt antiqui; cum et vitae ipsorum irrisa sit longitudo, ubi mille
anni comparati sunt diei hesterno atque praeterito, et horis tribus:
et utique tunc multum vivebant, quando iram Dei provocaverunt usque ad
diluvium quo perierunt.
10. Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum
quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste
Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum
quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo
conjunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem
Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini
resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in
Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos
montes aqua diluvii superavit (Gen. VII, 20); et si quibus
aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo, Anni nostri,
inquit, sicut aranea meditabantur. In rebus corruptibilibus
laboramus, corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam
prophetam, minime contegebant (Isai. LIX, 6). Dies annorum
nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta
anni. Aliud est in ipsis, aliud in potentatibus. In ipsis, hoc est
in annis vel diebus ipsis quod datur intelligi in temporalibus rebus:
ideo septuaginta; quia temporalia promitti videntur in Vetere
Testamento. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus, id
est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, octoginta anni;
quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in
aeternum: et amplius eorum labor et dolor; id est, quisquis hanc
fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et
dolores. Potest et sic intelligi: Quia licet in Novo Testamento
constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet
haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis
ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri:
spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Et hoc ad misericordiam
Dei pertinet: unde sequitur, et dicit, Quoniam supervenit super nos
mansuetudo, et corripiemur. Quem enim diligit Dominus, corripit;
flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6): et
dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne
extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in
infirmitate perficiatur (II Cor. XII, 7, 9). Quidam sane
codices non habent, corripiemur; sed erudiemur, quod ad eamdem
mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore
et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.
11. [vers. 11, 12]. Quis novit potestatem irae tuae, et
prae timore tuo iram tuam dinumerare? Valde paucorum hominum est,
inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum
parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam
pertinere intelligatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos
diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio
psalmo, Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non
exquiret (Psal. X, 4). Quis ergo novit, id est, quotusquisque
reperitur qui noverit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram
tuam dinumerare? Etiam hic subauditur, quis novit. Quam difficile
invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut
etiam hoc addat, et ad eam intelligat pertinere, quod nonnullis,
quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in
via sua, et majora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae
irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero
habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in
gehennam (Matth. X, 28). Et a paucis eruditis major ejus ira
intelligitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non
noverat, cujus pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus,
pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium
Dei, et intelligeret in novissima (Psal. LXXII, 2, 3,
17); quo pauci intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram
ejus, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.
12. Dexteram tuam sic notam fac. Hoc enim magis habent codices
graeci; non sicut quidam latini, Dexteram tuam notam fac mihi. Quid
est ergo, Dexteram tuam sic notam fac; nisi Christum tuum, de quo
dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII,
1), sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te
poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere
Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno
habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium
bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et
in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum
nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis
sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus
demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere
Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse
concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intelligi, in
qua justos suos ab impiis segregabit: quia et ipsa bene sic
innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit, nec in peccatis
suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra
flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat (Matth. XXV, 32,
33). Et illud quod plerique codices habent, Dexteram tuam notam
fac mihi, ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad
aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae
dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.
13. Quod vero adjungit, Et compeditos corde in sapientia: alii
codices non habent, compeditos, sed, eruditos. Verbum enim graecum
ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum
differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui injiciunt, sicut
scriptum est, pedem in compedes ejus (Eccli. VI, 25) (non
utique pedem corporis, sed pedem cordis), et ejus velut aureis
vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo
fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et
ipsos enim compeditos, vel eruditos corde in sapientia sic notos Deus
fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Judaeorum et Gentilium
detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari
paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui
carnaliter judicant.
14. [vers. 13.] Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa
contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium
perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres
appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt;
hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi
vocabulum figuratus, et ait: Convertere, Domine; quousque? et
deprecobilis esto super servos tuos. Vox est eorum, vel pro eis, qui
multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt
compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a
Domino ad hujus saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi
scriptum est, Quousque avertis faciem tuam a me (Psal. XII,
1)? Etiam hoc dictum est, Convertere, Domine; quousque? Et ut
sciant qui multum carnaliter Deo tribuunt humani corporis formam,
aversionem vultus ejus et conversionem non fieri motu simili motibus
corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: Posuisti
iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione
vultus tui. Quomodo ergo hic dicit, Convertere, ut sit propitius,
quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non
averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur,
sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit?
Quod autem dicitur, quousque, verbum est orantis justitiae, non
indignatis impatientiae. Sane quod hic positum est, deprecabilis
esto; alii verbum e verbo, deprecare, interpretati sunt. Sed qui
ait, deprecabilis esto, vitavit ambiguum; quia deprecari commune
verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille
cui funditur; dicimus enim, Deprecor te, et, deprecor a te.
15. [vers. 14, 15.] Deinde illa bona quae futura sunt, spe
anticipans, et velut jam facta deputans: Repleti sumus, inquit,
mane misericordia tua. Ergo in his velut nocturnis laboribus et
doloribus prophetia nobis accensa est, sicut lucerna in obscuro loco,
donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II
Petr. I, 19). Beati enim mundi corde, quia ipsi Deum
videbunt. Tunc replebuntur eo bono justi, quod nunc esuriunt et
sitiunt (Matth. V, 8, 6), cum per fidem ambulantes
peregrinantur a Domino (II Cor. V, 6). Unde et illud
dicitur, Replebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11).
Mane astabunt et contemplabuntur (Psal. V, 5); et, sicut alii
dixerunt interpretes, Satiati sumus mane misericordia tua, tunc
satiabuntur: sicut enim alibi ait, Satiabor, dum manifestabitur
gloria tua (Psal. XVI, 15). Unde dicitur, Ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis; atque ipse Dominus ait, Ostendam
meipsum illi (Joan. XIV, 8, 21): quod donec fiat, nihil
boni nobis sufficit; nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via
remaneat, quod donec perveniat extendendum est. Repleti sumus mane
misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus in omnibus
diebus nostris. Dies ille, dies est sine fine. Simul sunt illi
omnes dies; ideo satiant. Non enim succedentibus cedunt, ubi non est
aliquid quod non veniendo nondum sit, et veniendo jam non sit. Omnes
simul sunt, quia unus est qui stat et non transit: ipsa est
aeternitas. Hi sunt dies de quibus dicitur: Quis est homo qui vult
vitam, et diligit videre dies bonos (Psal. XXXIII, 13)?
Hi dies et alio loco anni appellantur, ubi Deo dicitur: Tu autem
idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim anni sunt qui pro
nihilo habentur, aut dies sunt qui sicut umbra declinaverunt (Psal.
CI, 28, 12): sed dies sunt qui sunt, quorum numerum notum
sibi fieri precabatur qui dicebat, Notum fac mihi, Domine, finem
meum (quo perveniendo maneam, et nihil ulterius jam requiram), et
numerum dierum meorum qui est; utique qui est, non qui non est. Quia
dies isti, de quibus et illic consequenter dicit, Ecce veteres
posuisti dies meos (Psal. XXXVIII, 5, 6), non sunt,
quia non stant, non manent, celerrima mutabilitate transcurrunt; nec
una hora in eis invenitur in qua ita simus, ut non alia pars ejus
transierit, alia ventura sit, nulla stet ut sit. Illi autem anni et
dies non deficiunt, in quibus nec nos deficiemus, sed sine defectu
reficiemur. Exaestuet anima nostra illorum dierum desiderio, sitiat
ardenter atque vehementer; ut illic repleamur, ibi satiemur, ibi
dicamus quod hic praedicimus: Satiati sumus mane misericordia tua; et
exsultavimus, et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati
sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
16. [vers. 16.] Nunc autem in diebus adhuc malignis dicamus
quod sequitur: Et respice in servos tuos, et in opera tua. Ipsi
enim servi tui opera tua sunt, non solum ut homines sint, sed etiam ut
sint servi tui, id est obedientes jussis tuis. Ipsius enim sumus
figmentum, non solum in Adam, sed etiam creati in Christo Jesu, in
operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes.
II, 10). Deus est enim qui operatur in nobis et velle et
operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et dirige
filios eorum: ut sint recti corde, quibus bonus est Deus. Bonus
enim Deus Israel, sed rectis corde. Non sicut ille cui commoti sunt
pedes, quia pacem peccatorum intuenti displicere coeperat Deus, quasi
ista nesciens, quasi ista non curans, et ab humani generis
gubernatione dissimulans (Psal. LXXII, 1-14).
17. [vers. 17.] Et sit splendor Domini Dei nostri super
nos. Unde dicitur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine
(Psal. IV, 7). Et opera manuum nostrarum dirige super nos: ut
non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa,
sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in
nonnullis legitur alius ultimus versus, Et opus manuum nostrarum
dirige. Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos
asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis
interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione
non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere
sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est charitatis:
plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Nam
superiore versu cum dixisset, Et opera manuum nostrarum dirige super
nos; isto ultimo non opera, sed opus dixit manuum nostrarum dirige:
tanquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id
est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc
unum finem diriguntur: finis enim praecepti est charitas de corde
puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5).
Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem
operatur (Galat. V, 6): unde etiam Dominus in Evangelio
dicit, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit
(Joan. VI, 29). Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et
vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo
habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque
laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis
aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen
titulo ejus inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur
Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen
ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia
terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub
velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque
transierit ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III,
16), et revelabuntur oculi ejus, ut consideret mirabilia de lege
Dei; donante illo cui dicimus, Revela oculos meos, et considerabo
mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18).
|
|