|
1. Psalmus iste est de quo Dominum nostrum Jesum Christum diabolus
tentare ausus est. Audiamus ergo, ut possimus instructi resistere
tentatori, non praesumentes in nobis, sed in ipso qui prior tentatus
est, ne nos in tentatione vinceremur. Illi enim tentatio non erat
necessaria: tentatio Christi, nostra doctrina est. Si autem
attendamus quid responderit diabolo, ut hoc et nos respondeamus,
quando similiter tentat; intramus per januam, sicut audistis lectionem
Evangelii. Quid est enim intrare per januam? Intrare per
Christum. Ipse enim dixit, Ego sum janua (Joan. X, 7).
Quid est autem intrare per Christum? Imitari vias Christi. In quo
imitaturi sumus vias Christi? numquid in ea magnificentia qua Deus
erat in carne? aut ad hoc nos exhortatur, aut hoc a nobis exigit, ut
talia miracula, qualia fecit ipse, faciamus? Aut vero Dominus
noster Jesus Christus non et modo et semper cum Patre totum mundum
gubernat? Et numquid vel ad hoc vocat hominem faciens eum imitatorem
suum, ut cum illo gubernet coelum et terram, et omnia quae in eis
sunt; aut ut sit et ipse creator, per quem fiant omnia, sicut per
Christum facta sunt omnia? Neque ad ista opera te invitat Deus
salvator Dominus noster Jesus Christus, quae fecit ab initio, de
quibus scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 3),
neque ad illa quae fecit in terra. Non hoc tibi dicit, Non eris
discipulus meus, nisi ambulaveris super mare (Matth. XIV,
25), aut nisi suscitaveris mortuum quatriduanum (Joan. XI,
38-44), aut nisi oculos caeci nati aperueris (Id. IX,
1-7). Nec hoc. Quid est ergo intrare per januam? Discite a me
quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quod factus
est propter te, hoc in eo debes attendere, ut imiteris. Miracula
enim et nondum natus de Maria fecit: quis enim unquam fecit, nisi
ipse de quo dictum est, Qui facit mirabilia magna solus (Psal.
LXXI, 18)? In ipsius enim virtute, et antea qui fecerunt,
potuerunt aliquid facere: in virtute Christi Elias mortuum suscitavit
(III Reg. XVII, 22). Nisi forte major est Petrus quam
Christus, quia Christus voce suscitavit aegrotantem (Joan. V,
5-9), Petrus autem cum transiret, umbra ipsius tangendi
proferebantur aegroti (Act. V, 15). Potentior ergo Petrus
quam Christus? Quis hoc dementissimus dixerit? Quare ergo tanta
potentia in Petro? Quia Christus in Petro. Ideo dixit, Omnes
qui venerunt, fures sunt et latrones (Joan. X, 8): id est, qui
venerunt sua sponte, a me non sunt missi, qui venerunt sine me, in
quibus ego non fui, quos ego non introduxi. Quotquot ergo miracula
facta sunt, sive a praecedentibus, sive a consequentibus, idem ipse
Dominus fecit, qui fecit et praesentia sua. Nec ad ipsa ergo
miracula hortatur, quae ipse fecit et antequam esset homo: sed quo te
hortatur? Ut imiteris quod non posset, nisi factus homo. Tolerare
enim passiones numquid posset, nisi homo? Mori et crucifigi et
humiliari non posset, nisi homo. Sic ergo et tu molestias hujus
saeculi cum pateris, quas facit diabolus, sive aperte per homines,
sive occulte sicut Job, sis fortis, sis tolerans ; habitans in
adjutorio Altissimi, sicut dicit iste psalmus: quia si recedas ab
adjutorio Altissimi, te ipsum non valens adjuvare, cades.
2. Multi enim fortes sunt, quando ab hominibus patiuntur
persecutionem, et vident eos aperte saevire in se; et putant quia tunc
imitantur passiones Christi, si aperte eos homines persequantur: si
autem occulta diaboli persecutione feriantur, putant se non coronari a
Christo. Noli timere quando imitaris Christum. Nam et quando
tentavit diabolus Dominum, nullus homo fuit in eremo, occulte illum
tentavit; sed superatus est, et aperte saeviens superatus est
(Matth. IV, 1-11). Sic et tu fac , si vis intrare per
januam, quando occulte tentat inimicus, quando postulat hominem ut
aliquid ei noceat per corporales molestias, per febres, per
aegritudines, per aliquos labores corporis, sicut laboravit Job.
Diabolum non videbat, sed potestatem Dei intelligebat. Noverat quia
diabolus in eum nihil posset, nisi ab illo cujus summa potestas est,
permitteretur: totam gloriam Deo dabat, potentiam diabolo non dabat.
Nam et quando abstulit diabolus omnia, hoc dixit: Dominus dedit,
Dominus abstulit. Non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit:
quia nihil abstulisset diabolus, nisi permisisset Dominus. Ideo
autem permisit Dominus, ut homo probaretur, diabolus vinceretur. Et
quando eum plaga percussit, ille permisit. Quia cum a capite usque ad
pedes in putredine vermium flueret, nec tunc tribuit diabolo aliquam
potestatem Job: sed cum ei suggessisset uxor ejus, quam solam
reliquerat diabolus, non consolatricem mariti, sed adjutricem sui, et
dixisset ei, Dic aliquod verbum in Deum, et morere; dixit ei,
Locuta es tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona suscepimus
de manu Domini, mala non sustinebimus (Job II, 9-10)?
3. [vers. 1, 2.] Ergo qui sic imitatur Christum, ut toleret
omnes molestias hujus saeculi, spes ejus in Deo sit, ut nec illecebra
capiatur, nec timore frangatur, ipse est qui habitat in adjutorio
Altissimi, et in protectione Dei coeli commorabitur: sicut audistis
psalmum, et cantastis; nam inde incipit Psalmus. Quibus autem
verbis tentavit Dominum diabolus, cum ad ipsa venerimus, agnoscetis:
nota sunt enim. Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium
meum, Deus meus. Quis hoc dicit Domino? Qui habitat in adjutorio
Altissimi. Quis est qui habitat in adjutorio Altissimi? Qui non
habitat in adjutorio suo. Quis est qui habitat in adjutorio
Altissimi? Qui non est superbus, quomodo illi qui manducaverunt ut
essent quasi dii, et perdiderunt quod erant facti homines immortales.
In adjutorio enim suo habitare voluerunt, non in adjutorio
Altissimi: ideo suggestionem serpentis audierunt, praeceptum Dei
contempserunt; et invenerunt hoc evenisse in se quod minatus est
Deus, non quod promisit diabolus (Gen. III).
4. [vers. 3.] Ergo sic et tu dic, Sperabo in eum; quoniam
ipse eruet me, non ego me. Vide si aliud aliquid docet, nisi ut tota
spes nostra non sit in nobis, non sit in homine. Unde te eruet? De
muscipula venantium, et a verbo aspero. De muscipula venantium,
magnum aliquid est: a verbo aspero, quid magnum? Multi in muscipulam
venantium per verbum asperum ceciderunt. Quid est quod dico? Tendit
diabolus et angeli ejus, tanquam venantes tendunt muscipulas; et longe
ab ipsis muscipulis ambulant homines qui in Christo ambulant: non
audet enim in Christo tendere muscipulam; circa viam ponit, in via
non ponit. Via autem tua Christus sit, et tu non cades in muscipulam
diaboli. Aberranti a via, jam ibi est muscipula. Hinc atque hinc
ponit laqueos, hinc atque inde ponit muscipulam; inter laqueos
ambulas. Sed vis securus ambulare? Noli declinare in dexteram neque
in sinistram; et sit tibi via ille qui tibi factus est via (Joan.
XIV, 6), ut perducat te ad se per se; et non timebis laqueos
venantium. Sed quid est, a verbo aspero? Multos per verbum asperum
misit in muscipulam diabolus: verbi gratia, qui voluerint esse
Christiani inter Paganos, insultatores patiuntur Paganos;
erubescunt inter insultatores, et a verbo aspero recedentes de via,
incidunt in laqueos venantium. Et quid tibi facturum est verbum
asperum? Nihil. Numquid nihil tibi facturus est laqueus, quo te
compellit inimicus per verbum asperum? Quomodo retia plerumque
tenduntur, ad caput sepis tenduntur avibus, et lapides mittuntur in
sepem: lapides illi nihil facturi sunt avibus. Quando enim ferit
avem, qui lapidem mittit in sepem? Timens autem avis inanem sonum,
cadit in retia: sic homines timentes insultatorum verba vana et
inania, et erubescentes conviciis superfluis, cadunt in laqueos
venantium, et captivantur a diabolo. Sed cur non dico, fratres,
quod non est tacendum, quod me cogit Deus dicere? Quomodolibet hoc
accipiatis, cogit me Deus dicere; et si non dixero, ego cado in
laqueos venantium: si enim detractiones hominum timeo, ut non dicam;
ego ipse a verbo aspero cado in laqueos venantium, qui vos moneo ut non
timeatis verba hominum. Quid est ergo quod dicturus sum? Quomodo
inter Paganos qui fuerit Christianus, a Paganis audit verba aspera,
quibus si erubuerit, cadit in muscipulam venantium: sic inter
Christianos qui voluerint esse diligentiores et meliores, ab ipsis
Christianis audituri sunt insultationes. Et quid prodest, frater,
quod aliquando invenis civitatem, ubi nullus est paganus? Nemo ibi
insultat christiano quod christianus est, quia non ibi invenitur
paganus: sed sunt multi male viventes christiani, inter quos qui
voluerit bene vivere, et inter ebriosos sobrius esse, et inter
fornicarios castus esse, et inter consultores mathematicorum Deum
sinceriter colere et nihil tale requirere, et inter spectatores
nugacium theatrorum noluerit ire nisi ad ecclesiam, patitur
insultatores ipsos christianos, et patitur verba aspera; et dicunt,
Magnus tu, justus, tu es Elias, tu es Petrus, de coelo venisti.
Insultant; quocumque se verterit, audit hinc atque inde verbum
asperum. Quod si timet et recedit a via Christi, cadit in laqueos
venantium. Quomodo autem cum audiuntur haec verba, non receditur a
via? Quid est, non recedere a via? Quando audit verba aspera, unde
sibi habet facere solatium, ut non curet verba aspera, nec recedat a
via, et intret per januam? Dicat: qualia verba audio, servus,
peccator? Dominus meus audivit: Daemonium habes (Joan. VIII,
48). Modo audistis verbum asperum quod dictum est in Dominum: non
opus erat ut Dominus hoc audiret, sed te monuit adversus verba aspera
ne incidas in laqueos venantium.
5. [vers. 4.] Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis
ejus sperabis. Hoc dicit, ne tua protectio a te tibi sit, ne putes
quia tu te potes protegere: ille te proteget, ut eruat; et cruet de
muscipula venantium, et a verbo aspero. Inter scapulas suas
obumbrabit tibi, et a tergo potes intelligere, et a pectore: scapulae
enim circa caput sunt. Sed quia dicit, sub alis ejus sperabis,
manifestum est quia protectio alarum expansarum facit te esse inter
scapulas Dei, ut hinc atque hinc alae Dei te ponant in medio: et non
timebis ne quis tibi noceat; tantum tu noli inde recedere, quo nullus
inimicus audet accedere. Si gallina protegit pullos suos sub alis
suis; quanto magis tu sub alis Dei tutus eris, et adversus diabolum
et angelos ejus, quae aereae potestates tanquam accipitres
circumvolitant, ut infirmum pullum auferant? Neque enim sine causa
comparata est gallina ipsi Sapientiae Dei; nam Christus ipse
Dominus noster et salvator tanquam gallinam se dixit: Jerusalem,
Jerusalem, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina
pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Noluit illa
Jerusalem; velimus nos. Illa rapta est ab aereis potestatibus
fugiens alas gallinae, praesumens de viribus suis, cum esset infirma:
nos confitentes infirmitatem nostram, sub alas Dei fugiamus; erit
nobis enim tanquam gallina protegens pullos suos. Non est enim
injuriosum nomen gallinae. Attendite caeteras aves, fratres: multae
aves ante nos fetant, calefaciunt pullos suos; nulla sic avis
infirmatur cum pullis, quomodo gallina. Attendat Charitas vestra:
hirundines, passeres et ciconias videmus extra nidos suos, nec
cognoscimus utrum fetus habeant; at vero gallinam cognoscimus in
infirmitate vocis, in relaxatione plumarum: tota mutatur affectu
pullorum; quia illi infirmi sunt, infirmam se facit. Quia ergo et
nos infirmi eramus, infirmam se fecit Sapientia Dei; quia Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ut sub
alis ejus speremus.
6. [vers. 5, 6.] Scuto circumdabit te veritas ejus. Quae
sunt alae, hoc est scutum; quia nec alae sunt, nec scutum. Si
aliquid horum proprie esset, numquid alae scutum esse possent, vel
scutum alae? Sed quia figurate per similitudines dici omnia ista
possunt, ideo et alae et scutum esse potuerunt. Si vere lapis esset
Christus, leo non esset; et si leo esset, agnus non esset: ideo et
leo (Apoc. V, 5), et agnus (Joan. I, 29), et lapis
(Act. IV, 10, 11), et vitulus, et si quid hujusmodi; quia
nec lapis, nec leo, nec agnus, nec vitulus, sed salvator omnium
Jesus Christus. Istae enim similitudines sunt, non proprietates.
Veritas ejus, inquit, circumdabit te. Tanquam scutum veritas ejus
est; ut non misceat eos qui in seipsis sperant, cum eis qui in Deo
sperant. Peccator est, et peccator: sed da peccatorem de se
praesumentem, contemnentem, peccata sua non confitentem, et dicet,
Si Deo displicerent peccata mea, non permitteret me vivere. Alius
autem oculos non audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens,
Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13).
Et ille peccator, et ille: sed ille irridens, iste plangens; ille
contemptor, hic confessor peccatorum suorum. Veritas autem Dei quae
non personas accipit, discernit poenitentem a defendente, discernit
humilem a superbo, discernit praesumentem de seipso a praesumente de
Deo. Ergo veritas ejus tanquam scuto circumdabit te.
7. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a
negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano.
Duobus quae supra dixit, redduntur duo quae infra dixit. Non timebis
a timore nocturno, a sagitta volante per diem: et propter timorem
nocturnum, a negotio perambulante in tenebris; et propter sagittam
volantem per diem, a ruina et daemonio meridiano. Quid est timendum
in nocte, et quid in die? Cum quisque ignorans peccat, tanquam in
nocte peccat: cum autem sciens peccat, tanquam in die peccat. Duo
ergo illa leviora; ipsa sunt graviora, quae repetita sunt.
Intendite, ut diligenter hoc, si Dominus annuerit, exponatur
vobis: obscurum est enim, et erit magnus fructus si intellexeritis.
Tentationem quae fit in ignorantibus levis, timorem nocturnum
appellavit; et tentationem quae fit in scientibus levis, sagittam
volantem per diem appellavit. Quae sunt leves tentationes? Quae non
sic instant, non sic urgent, ut cogant, sed possunt cito declinata
transire. Eadem rursus fac gravia. Si persecutor instat, et
vehementer terret ignorantes, id est nondum firmos in fide, nec
scientes quod ad hoc sunt christiani, ut futuram vitam sperent; cum
coeperint terreri de malis temporalibus, putant quod deseruit illos
Christus, et sine causa sunt christiani; non norunt enim, ut dixi,
quia ad hoc sunt christiani, ut praesentia superent, et futura
sperent: invenit illos negotium perambulans in tenebris, et capit
eos. Sunt autem quidam qui noverunt se ad futuram spem vocatos; quia
quod nobis promisit Deus, non est de ista terra, non est de ista
vita; quia istae omnes tentationes tolerandae sunt, ut illud
accipiamus, illud acquiramus quod nobis promisit Deus in aeternum;
norunt ista: sed quando coeperit persecutor instare vehementius, agere
minis, poenis, tormentis, aliquando cedunt, et scientes tanquam in
die cadunt.
8. Quare autem in meridie? Quia multum fervet persecutio: majores
aestus dixit meridiem. Attendat hoc Charitas vestra de Scripturis me
probantem. Quando de seminante dicebat Dominus, quia exiit seminans
seminare, et aliud cecidit in viam, aliud in petrosa, aliud inter
spinas; dignatus est ipse exponere similitudinem, et cum venisset ad
petrosa, hoc ait: Hi sunt qui audiunt verbum, et ad horam gaudent ad
verbum; et in tribulatione quae fit propter verbum, continuo
scandalizantur. Quid enim dixerat de his quae exierant in petrosis?
Exorto sole, inquit, aruerunt, quia non habebant altam radicem
(Matth. XIII, 3-23). Hi sunt ergo qui ad horam gaudent ad
verbum, et cum persecutio facta fuerit propter verbum, arescunt.
Quare arescunt? Quia non habebant firmam radicem. Quae est radix?
Charitas: hoc enim dicit Apostolus, Ut in charitate radicati et
fundati (Ephes. III, 17). Quomodo enim radix omnium malorum
cupiditas (I Tim. VI, 10), sic radix omnium bonorum charitas
est. Nostis hoc, et saepe dictum est: sed quare hoc volui
commemorare? Ut intelligatis Psalmum, quia daemonium meridianum
propter aestum vehementis persecutionis positum est. Sic enim Dominus
dicit: Ortus est sol, et aruit herba, quia radicem non habebat. Et
exponens nobis quid est a sole herbam arescere, dixit, quia
persecutione facta non manent illi , quia altam radicem non habebant.
Recte hic intelligimus daemonium meridianum persecutionem vehementem.
Qualis fuit illa persecutio aliquando, fratres, commemorem, unde
Dominus liberavit Ecclesiam suam, dignetur attendere Charitas
vestra. Primo, quod imperatores et reges saeculi putaverunt se
persequendo tollere posse de terra nomen Christi et nomen
Christianorum, jusserunt ut quisquis se confiteretur christianum,
feriretur. Quicumque noluit feriri, negavit se christianum, sciens
quid mali faceret; pervenit ad illum sagitta volans per diem.
Quicumque autem non curavit praesentem vitam, sed certus speravit
futuram, declinavit sagittam volantem per diem, confessus est se
christianum: percussus carne, liberatus est spiritu; exspectare
coepit positus apud Deum in quiete, etiam redemptionem corporis sui in
resurrectione mortuorum: evasit a tentatione illa, a sagitta volante
per diem. Ergo, Quicumque se confessus fuerit christianum,
feriatur; quomodo sagitta volans per diem fuit. Nondum erat daemonium
meridianum, flagrans vehementi persecutione, et faciens magnos aestus
etiam fortibus. Audite enim quid secutum sit: cum vidissent inimici
quod multi festinarent ad martyrium, et tanto plures crederent in
Christum, quanto plures patiebantur, dixerunt apud se, Nos occisuri
sumus genus humanum, tot millia quae credunt in hoc nomine, si
occiderimus omnes, prope nullus in terra remanebit. Coepit fervere
sol, coepit fervere aestus. Audite enim quid jusserint: quomodo
antea jusserant, Quicumque confessus se fuerit christianum,
feriatur; jusserunt postea, Quicumque confessus se fuerit
christianum, torqueatur, et tamdiu torqueatur, donec neget se esse
christianum . Comparate sagittam volantem per diem, et daemonium
meridianum. Sagitta volans per diem quid erat? Qui se confessus
fuerit christianum, feriatur. Quis fidelis eam mortis celeritate non
declinaret ? Illud autem, Si se confitetur christianum, non
occidatur; sed torqueatur, donec neget; si se negaverit,
dimittatur: daemonium meridianum erat. Multi ergo non negantes, in
tormentis deficiebant; tamdiu enim torquebantur, donec negarent.
Perseverantibus autem in non negando Christum, quid facturus erat
gladius, uno ictu occidendo corpus, animam ad Deum mittendo? Hoc
faciebant et diuturna tormenta: sed quis tandem inveniretur qui duraret
adversus tantos et tam longos cruciatus? Multi defecerunt: et,
credo, illi defecerunt qui de se praesumpserunt, qui non habitabant in
adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli; qui non dixerunt
Domino, Susceptor meus es; qui non sub umbra alarum ejus
speraverunt, sed viribus suis multum dederunt. Dejecti sunt a Deo,
ut ostenderet illis quia ipse protegit, ipse temperat tentationes,
ipse tantum venire permittit, quantum potest ferre cui venit.
9. [vers. 7.] Multi ergo ceciderunt a daemonio meridiano. Quam
multi, vultis nosse? Sequitur, et dicit: Cadent a latere tuo
mille, et dena millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.
Cui dicitur hoc? cui, fratres, nisi Domino Jesu Christo?
Dominus enim Jesus, non solum in se, sed et in nobis. Recordamini
verba illa: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX,
4)? Quando ipsum nemo tangebat, et dicebat, Quid me persequeris?
numquid non in nobis seipsum computabat? Quando dicebat, Qui fecit
uni ex minimis meis, mihi fecit (Matth. XXV, 40); nonne in
nobis seipsum computabat? Non enim divisa sunt ab invicem membra,
caput et corpus. Quid est caput et corpus? Salvator et Ecclesia.
Quomodo ergo dictum est, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a
dextris tuis? Cadent enim a daemonio meridiano. Magnus terror,
fratres, a latere Christi cadere, a dextris Christi cadere.
Quomodo cadent a latere? Quare illi a latere, illi a dextris?
Quare mille a latere, et dena millia a dextris? Quid est, a latere
mille? Quia pauciores sunt mille, quam dena millia quae a dextris
cadent. Qui sunt isti? Modo planum erit in nomine Christi, modo
apertum erit. Quibusdam promisit Christus quia cum illo judicabunt;
Apostolis scilicet, qui dimiserunt omnia, et secuti sunt eum. Nam
Petrus ait illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; et
hoc illis promisit, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes
duodecim tribus Israel (Id. XIX, 27, 28). Nolite putare
quia ipsis solis promisit Dominus. Ubi enim sedebit Paulus
apostolus, qui plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV, 10),
si non ibi sedebunt nisi duodecim? Ille enim tertius decimus est.
Nam de duodecim cecidit Judas; in locum autem Judae traditoris
Matthias ordinatus est: in Actibus Apostolorum legimus (Act. I,
15-26). Impletae sunt duodecim sedes. Non ibi sedebit qui plus
omnibus illis laboravit? An duodecim sedes perfectio est tribunalis ?
Nam millia sedebunt in duodecim sedibus. Sed unde mihi probas, ait
aliquis, quia et Paulus inter judices erit? Audi illum dicentem:
Nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)?
Judicabimus, inquit. Et ipse non dubitavit in praesumptione, qua
credidit, computare se inter illos qui judicabunt cum Christo. Qui
ergo judicabunt cum Christo, principes Ecclesiae sunt, perfecti
sunt. Talibus dixit: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia
tua, et da pauperibus. Quid est, Vis esse perfectus? Vis mecum
judicare, et non judicari. Ille contristatus abscessit (Matth.
XIX, 21, 22); sed multi hoc fecerunt, et multi hoc faciunt:
ergo isti cum illo judicabunt. Sed multi promittunt sibi quia
judicabunt cum Christo, quia dimittunt omnia sua et sequuntur
Christum, sed habent praesumptionem de se, habent quemdam typhum et
superbiam, quam Deus solus potest nosse, et non possunt evitare
daemonium meridianum, id est, casum ferventis caloris nimiae
persecutionis. Tales multi cum essent illo tempore, qui distribuerant
omnia sua pauperibus, et sibi jam promittebant quia sessuri erant cum
Christo, et judicaturi gentes, fervente calore persecutionis tanquam
a daemonio meridiano defecerunt in tormentis, et negaverunt Christum.
Ipsi sunt qui a latere ceciderunt: tanquam sessuri cum Christo ad
mundum judicandum, ceciderunt.
10. A dextris autem dicam qui cadunt. Nostis quia cum apparuerit
ipsum tribunal, ubi cum Christo Domino judicabunt qui voluerunt esse
et vere fuerunt perfecti, radicati et fundati in charitate, ut non
arescerent de sole et daemonio meridiano, hoc ait Dominus,
Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet illos ab invicem,
sicut pastor dividit oves ab haedis; et oves ponet a dextris, haedos
autem a sinistris; et judicabuntur. Multi erunt qui judicabunt, sed
pauciores erunt quam illi qui ante tribunal stabunt: quia illi tanquam
mille, illi tanquam dena millia. A dextris positis quid dicturus
est? Esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et
suscepistis me. Manifestum est quia his dicet qui habent substantiam
hujus saeculi, unde ista humana faciant. Tamen et ipsi cum illis
regnabunt: quia illi tanquam milites, illi tanquam annonam praebentes
Provinciales , sub uno tamen Imperatore et miles et provincialis in
regno est. Miles fortis, provincialis devotus: miles fortis
orationibus pugnat adversus diabolum, dovotus provincialis annonam
tribuit militibus. Intelligat Charitas vestra. Et audient in fine
ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi. Erant ergo illo tempore
multi, quando graviter inferbuerat sol persecutionis et daemonium
meridianum, erant qui sibi promittebant quia judicaturi erant cum
Christo; non potuerunt ferre aestum persecutionis, et ceciderunt a
latere ipsius: erant ibi alii, qui non sibi promittebant sedes
judicantium; sed per eleemosynas promittebant sibi quia ad dexteram
futuri erant, quibus dicturus erat Christus, Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.
Et quia multi de spe illa judicandi ceciderunt, multi autem et multo
plures de spe illa dexterae ceciderunt, ideo dictum est Christo:
Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis. Et quia
multi erunt cum illo, qui omnia illa non curarunt, cum quibus tanquam
membris unus est Christus: Ad te autem, inquit, non
appropinquabit. Numquid ad solum caput dixit, non appropinquabit?
Non utique; sed nec ad Petrum, nec ad Paulum, nec ad omnes
Apostolos, nec ad omnes martyres, qui in tormentis non defecerunt.
Quomodo ergo non appropinquabit? cur sic torti sunt. Propinquavit
carni tormentum, sed non pervenit ad locum fidei. Itaque longe erat
fides ipsorum a terrore torquentium. Torqueant, nec appropinquabit
terror; torqueant, sed irridebunt tormentum, praesumentes in illo qui
prior vicit, ut caeteri vincerent. Et qui vincunt, nisi qui de se
non praesumpserunt? Intendat Charitas vestra; ad hoc enim dixit
omnia superiora. Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium
meum; et, Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula
venantium. Ipse eruet me, non ego me. Inter scapulas suas
obumbrabit tibi: sed quando? Quando sub alis ejus sperabis. Scuto
circumdabit te veritas ejus. Quia ergo in illo praesumpsisti, et
totam spem tuam in illo posuisti, sequitur, quid? Non timebis a
timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in
tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Quis non timebit? Qui non
in se, sed in Christo praesumit. Qui autem de se praesumunt, etsi
jam sibi sperabant latus Christi tanquam judicaturi, etsi futuros se
jam sperabant a dextris Christi, quasi diceret illis, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi; venit daemonium meridianum, id est, fervens aestus
persecutionis, vehementer terrens, et ceciderunt multi a spe sedis
judiciariae, de quibus dictum est, Cadent a latere tuo mille; et
multi a spe remunerationis obsequiorum suorum, de quibus dictum est,
Et dena millia a dextris tuis. Ad te autem, id est, ad caput et
corpus, non appropinquabit, ruina et daemonium meridianum; quoniam
novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19).
11. [vers. 8.] Verumtamen oculis tuis considerabis, et
retributionem peccatorum videbis. Quid est hoc? quare verumtamen?
Quia licuit impiis superbire in servos tuos, licuit impiis persequi
servos tuos. Impune ergo erit impiis, quia persecuti sunt servos
tuos? Non erit impune. Quamvis enim tu permiseris, et magis inde
tui coronati sint; Verumtamen oculis tuis considerabis, et
retributionem peccatorum videbis. Malum enim quod voluerunt, non
bonum quod per nescientes actum est, eis retribuetur. Modo opus est
ut oculos fidei habeamus, et videamus quia exaltantur ad tempus, et
plangent in aeternum; et quibus datur potestas in servos Dei
temporaliter, dicetur eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 32-41). Sed si
habeat quisque oculos, sicut dixit, oculis tuis considerabis; non est
leve videre impium florentem in hoc saeculo, et habere ad illum
oculos, ut consideres fide quid ille passurus est in fine, si se non
correxerit: quia qui modo tonare volunt, postea fulminantur.
Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum
videbis.
12. [vers. 9.] Quoniam tu es, Domine, spes mea. Ecce venit
ad illud, quare non cadat a ruina et daemonio meridiano: Quoniam tu
es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Quid est
quod in alto est refugium tuum? Multi enim sic sibi faciunt refugium
Dei, quo fugiant a temporalibus aestibus. In alto est enim refugium
Dei, valde in occulto est, quo fugias ab ira ventura. Intus
|
“altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et
flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angegelis suis
mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus
tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.”
|
|
Ista sunt
verba quae diabolus dixit Domino Jesu Christo, quando illum
tentavit. Sed quia diligentius consideranda sunt, ne vos fatigemus,
differamus in crastinum (quia et crastino debetur vobis sermo ), ut
ab isto loco Psalmi rursus incipiamus, propter taedium vestrum; ne
cum volumus finire res obscuras, praecipitemus, et non perveniant ad
intelligentiam vestram.
|
|