|
1. Sicut non dubito meminisse Charitatem vestram, qui hesterno die
sermoni adfuistis, psalmum quem coeperamus exponere, ne ad terminum
perveniret, angustia temporis impedivit; et dilata est pars ejus in
hodiernum diem. Hoc qui heri adfuistis, recordamini, qui non
adfuistis, cognoscite. Propterea fecimus ipsam lectionem Evangelii
recitari, ubi Dominus tentatus est per ea verba Psalmi, quae hic
audistis (Matth. IV, 6). Ideo tentatus est Christus, ne
vincatur a tentatore christianus. Ille quippe magister in omnibus
tentari voluit, quia tentamur; sicut mori voluit, quia morimur;
sicut resurgere voluit, quia resurrecturi sumus. Illa enim quae
ostendit in homine, qui factus est propter nos homo, cum esset Deus
per quem facti sumus, propter nos ostendit. Et saepe commendavimus
Charitati vestrae, quod nos saepe iterare non piget; ut quia forte
multi vestrum legere non possunt, quia non eis vacat legere, aut
litteras non norunt, saltem assidue audiendo non obliviscantur salubrem
fidem suam. Certe ea repetendo quibusdam molesti videamur, dum tamen
quosdam aedificemus. Novimus enim multos esse et memoria
praevalentes, et lectionis divinae studiosos, qui ea quae dicturi
sumus noverunt; et forte nos ea volunt dicere quae non noverunt. Sed
si celeriores sunt, intueantur quia cum tardioribus ambulant viam.
Quando autem duo comites unam viam ambulant, quorum est unus
celerior, alter tardior, in potestate celerioris est ut cum illo
ambulet tardior, non in potestate tardioris; quia si velit celerior
tantum facere quantum potest, tardior illum non sequitur. Opus est
ergo ut celerior refrenet celeritatem suam, et non relinquat comitem
tardiorem. Hoc est ergo quod dixi me saepe dixisse, et nunc iterum
dico: sicut dicit Apostolus, Eadem scribere vobis, mihi quidem non
pigrum, vobis autem tutum (Philipp. III, 1). Dominus noster
Jesus Christus, tanquam totus perfectus vir, et caput, et corpus:
caput in illo homine agnoscimus, qui natus est de Maria virgine,
passus sub Pontio Pilato, sepultus, resurrexit, ascendit in
coelum, sedet ad dexteram Patris, inde illum exspectamus judicem
vivorum atque mortuorum; hoc est caput Ecclesiae (Ephes. V,
23). Corpus hujus capitis Ecclesia est, non quae hoc loco est,
sed et quae hoc loco et per totum orbem terrarum: nec illa quae hoc
temore, sed ab ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in
finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum ad unam
civitatem pertinentium; quae civitas corpus est Christi, cui caput
est Christus. Ibi sunt et Angeli cives nostri: sed quia nos
peregrinamur, laboramus; illi autem in civitate exspectant adventum
nostrum. Et de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis
venerunt: ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur ut bene vivamus.
Quid dicam venisse litteras? Ipse rex descendit, et factus est nobis
via in peregrinatione; ut in illo ambulantes, nec erremus, nec
deficiamus, nec in latrocinantes incidamus, nec in laqueos irruamus,
qui ponuntur juxta viam. Talem ergo scientes Christum totum atque
universum simul cum Ecclesia; ipsum autem solum natum de virgine,
caput Ecclesiae, mediatorem scilicet inter Deum et homines Christum
Jesum (I Tim. II, 5): ad hoc mediatorem, ut eos qui
recesserant, per re reconciliet; medius enim non est nisi inter duos.
Recesseramus a majestate Dei, et peccato nostro offenderamus eum:
missus est Filius mediator, qui sanguine suo solveret peccata nostra,
quibus separabamur a Deo; et interpositus redderet nos ei et
reconciliaret, a quo aversi in peccatis nostris et delictis tenebamur.
Ipse est caput nostrum, ipse est Deus aequalis Patri, Verbum Dei
per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3): sed Deus ut crearet,
homo ut recrearet ; Deus ut faceret, homo ut reficeret. Hunc
intuentes, sic audiamus Psalmum: intendat Charitas Vestra.
Disciplina est ista et doctrina scholae hujus, quae vobis valeat non
ad unum psalmum intelligendum, sed ad multos, si teneatis hanc
regulam. Aliquando psalmus, non solum psalmus, sed et omnis
prophetia, aliquando sic loquitur de Christo, ut caput solum
commendet, et aliquando a capite it ad corpus, id est ad Ecclesiam,
et non videtur mutasse personam; quia non separatur caput a corpore,
sed tanquam de uno loquitur. Videat enim Charitas Vestra quod dico.
Manifestus est certe omnibus psalmus ubi de passione Domini dicitur:
|
“Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea:
diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt
sortem.”
|
|
Hoc et Judaei quando audiunt erubescunt; evidentissime
enim prophetia de passione Domini nostri Jesu Christi prolata est.
Delicta autem non habebat Dominus noster Jesus Christus; et tamen
in capite ipsius psalmi dicit: Deus, Deus meus, utquid me
dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal.
XXI, 17, 18, 19, 2). Videtis ergo quid dicatur ex
persona capitis, quid ex persona corporis. Delicta ad nos pertinent,
passio pro nobis ad caput pertinet: sed propter passionem illius pro
nobis, et quod ad nos pertinet delictorum solvitur . Sic et in isto
psalmo.
2. [vers. 1-8.] Jam istos versus hesterna die tractavimus:
breviter commemoremus illos. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in
protectione Dei coeli commorabitur. Hoc commendavimus Charitati
Vestrae in istis versibus, ne quisquam in se spem ponat, sed totam
spem suam in illo ponat, in quo sunt vires nostrae; ex adjutorio enim
ejus vincimus, non ex nostra praesumptione. Protegit ergo nos Deus
coeli, si dicamus Domino quod sequitur: Dicet Domino, Susceptor
meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum; quoniam
ipse eruet me de muscipula venantium, et a verbo aspero. Diximus quia
multi timentes asperum verbum incidunt in muscipulam venantium.
Insultatur homini, quia christianus est; et poenitet illum, quia
christianus factus est, et ab aspero verbo incidit in muscipulam
diaboli. Insultatur etiam homini, quia inter multos christianos
melius vivit; et timens aspera verba insultatorum, incidit in laqueos
diaboli, ut non sit triticum in area, sed paleam sequatur. Qui autem
in Deo sperat, eruitur a muscipula venantium et a verbo aspero.
Quomodo autem te protegit Deus? Inter scapulas suas obumbrabit
tibi: id est, ante pectus suum te ponet, ut alis suis te protegat;
si modo agnoscas infirmitatem tuam, ut quasi pullus infirmus fugias sub
alas matris, ne a milvo rapiaris. Milvi sunt enim aereae potestates,
diabolus et angeli ejus: rapere volunt infirmitatem nostram. Fugiamus
sub alas matris Sapientiae, quia et ipsa Sapientia infirmata est
propter nos; quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14).
Sicut infirmatur gallina cum pullis suis, ut protegat eos alis suis
(Matth. XXIII, 37): sic Dominus noster Jesus Christus,
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo, ut infirmaretur nobiscum, et alis suis protegeret nos,
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 et 7). Et
sub alis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus; non
timebis a timore nocturno. Tentationes ignorantiae, timor nocturnus;
peccata scientiae, sagitta volans per diem: in nocte enim ignorantia
intelligitur, in die manifestatio. Sunt qui ignorantes peccant, sunt
qui scientes peccant: qui ignorantes peccant, a timore nocturno
supplantantur; qui scientes peccant, a sagitta volante per diem
percussi sunt. Haec autem cum in gravioribus persecutionibus fiunt,
quousque perveniatur tanquam ad meridiem, quicumque illo calore
ceciderit, tanquam a daemonio meridiano cadet. Et multi a calore isto
ceciderunt, sicut jam exposuimus hesterno die Charitati vestrae; quia
fervente persecutione dictum est, Torqueantur Christiani, donec
negent quod christiani sunt. Cum antea solerent confessi percuti, ad
hoc postea torquebantur ut negarent: et cum omnis reus tamdiu
torqueatur, quamdiu neget; Christianorum confessio torquebatur,
negatio dimittebatur. Erat ergo tunc magnus aestus persequentium.
Quicumque in illa tentatione ceciderunt, tanquam a daemonio meridiano
ceciderunt. Et quanti ceciderunt! Multi qui se sperabant sessuros
cum Domino et judicaturos, illi a latere ceciderunt. Item multi qui
se sperabant ad dexteram futuros, in plebe sancta stipendiaria tanquam
provinciales, qui annonam militibus praebent, quibus dici habet,
Esurivi, et dedistis mihi manducare (ad dexteram enim erunt multi);
et de ipsa spe ceciderunt, et plures inde, quia plures ibi.
Pauciores enim qui cum Domino judicabunt, et plures qui stabunt ante
illum: sed non una conditio eorum. Alii ad sinistram, alii ad
dexteram; alii ut regnent, alii ut puniantur; alii ut audiant,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alii ut audiant.
Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 32-41). Ergo qui a ruina et daemonio
meridiano cadent, mille a latere, et dena millia a dextris. Ad te
autem non appropinquabit: quid? Daemonium meridianum te non dejicit.
Quid mirum si caput non dejicit? Sed non dejicit et illos qui sic
haerent capiti, quomodo ait Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19). Sunt enim quidam ita praedestinati, ut
noverit Dominus qui pertineant ad corpus ipsius. Cum ergo ad hos non
accedet illa tentatio, ut dejiciat eos; isti intelliguntur in eo quod
scriptum est, Ad te autem non appropinquabit. Sed ne illi peccatores
quibus tanta licuit exercere in Christianos, attendantur a quibusdam
infirmis, et dicatur, Ecce, quid voluit Deus, ut tantum impiis et
sceleratis liceat in servos Dei? modicum considera oculis tuis,
oculis fidei, et videbis retributionem peccatorum in fine, quibus modo
tanta permittuntur, ut exercearis. Hoc enim sequitur: Verumtamen
oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
3. [vers. 9-12.] Quoniam tu es, Domine, spes mea,
altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala. Domino
dicit: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti
refugium tuum. Non accedent ad te mala; et flagellum non
appropinquabit tabernaculo tuo. Deinde jam verba quae audistis dicta a
diabolo: Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in
omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad
lapidem pedem tuum. Cui hoc dicit? Cui dixit, Quoniam tu es,
Domine, spes mea. Jam puto non esse exponendum Christianis quis sit
Dominus. Si Deum Patrem intelligunt, quomodo illum tollent Angeli
in manibus, ne offendat ad lapidem pedem suum? Videtis ergo quia et
Christus Dominus, dum loqueretur de corpore, subito coepit loqui de
capite. Caput nostrum appellatum est modo, cum diceretur: Quoniam
tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Ideo
posuisti altissimum refugium tuum, quoniam tu es, Domine, spes mea.
Quid sibi hoc vult? Attendat Charitas vestra: Quoniam tu es,
Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Jam non est
mirandum: propterea enim sequitur, Non accedent ad te mala, quia
altissimum posuisti refugium tuum; et flagellum non appropinquabit
tabernaculo tuo, quia altissimum posuisti refugium tuum. Non autem
legimus in Evangelio quia alicubi Angeli portaverunt Dominum, ne
offenderet ad lapidem: et tamen intelligimus. Haec enim jam facta
sunt, et non sine causa prophetata sunt, nisi quia futura erant. Et
non possumus dicere, Postea venturus est Christus, ut non offendat
ad lapidem pedem suum: judicaturus enim veniet. Ubi ergo completum
est? Intendat Charitas vestra.
4. Primo hos versus audite: Quoniam tu es, Domine, spes mea;
altissimum posuisti refugium tuum. Genus humanum mori hominem
noverat, resurgere non noverat: ideo quod timeret habebat, quod
speraret non habebat. Ut ergo ille qui propter disciplinam fecit
timorem mortis, propter praemium futurae vitae aeternae daret spem
resurrectionis, prior resurrexit Dominus noster Jesus Christus.
Mortuus est post multos; resurrexit ante omnes. Hoc passus est
moriendo quod jam multi passi erant; hoc jam fecit resurgendo, quod
nullus ante illum: quando enim hoc accipiet Ecclesia, nisi in fine?
Praecessit in capite quod membra sperent: novit enim Charitas vestra
quomodo inter se dicant. Dicat ergo Ecclesia Domino suo Jesu
Christo, dicat corpus capiti suo, Quoniam tu es, Domine, spes
mea; altissimum posuisti refugium tuum: id est, ideo resurrexisti a
mortuis, et in coelum ascendisti, ut altum poneres refugium tuum
ascendens, et fieres spes mea, qui in terra desperabam, et me
resurrecturum esse non credebam; modo jam credo, quia ascendit in
coelum caput meum; quo caput praecessit, et membra secutura sunt.
Puto jam manifestum esse quod dictum est, Quoniam tu es, Domine,
spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Hoc planius dixerim.
Ut haberem spem resurrectionis quam non habebam, ideo prior
resurrexisti, ut quo praecessisti, illuc me secuturum sperarem. Vox
enim est Ecclesiae ad Dominum suum, vox est corporis ad caput suum.
5. Noli ergo mirari: Non accedent ad te mala, et flagellum non
appropinquabit tabernaculo tuo. Tabernaculum Dei caro est. In carne
inhabitavit Verbum, et caro facta est tabernaculum Deo: in ipso
tabernaculo Imperator militavit pro nobis; in ipso tabernaculo ab
hoste tentatus est, ne miles deficeret. Et quia ipsam carnem ostendit
oculis nostris, quia oculi nostri ista luce gaudent, et visibili
lumine isto delectantur, quia in manifestatione posuit carnem suam, ut
omnes viderent; ideo psalmus dicit, In sole posuit tabernaculum
suum. Quid est, in sole? In aperto, in manifesto, in luce
terrena; id est, in luce quae terras de coelo perfundit, ibi posuit
tabernaculum suum. Sed quomodo ibi poneret tabernaculum suum, si non
tanquam sponsus procederet de thalamo suo? hoc enim sequitur. In sole
posuit tabernaculum suum: et quasi diceretur ei, Quomodo? Et ipse,
inquit, tanquam sponsus procedens de thalamo suo; exsultavit ut gigas
ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Quod est tabernaculum,
ipsa est sponsa. Verbum sponsus, caro sponsa, et thalamus uterus
virginis. Et quid dicit Apostolus? Et erunt duo in carne una.
Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia
(Ephes. V, 31 et 32). Et quid ipse Dominus in Evangelio?
Igitur jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Ex
duobus unum, ex Verbo et carne unus homo, unus Deus. Hoc autem
tabernaculum ejus sensit flagella in terra; manifestum est quia
flagellatus est Dominus (Id. XXVII, 26). Numquid in coelo
sentit flagella? Nequaquam . Quare? Quia altissimum posuit
refugium suum, ut esset spes nostra; et non ad eum accedent mala, nec
flagellum propinquabit tabernaculo ejus. Longe est super omnes
coelos, sed pedes habet in terra: caput in coelo est, corpus in
terra. Cum autem pedes ipsius flagellarentur et calcarentur a Saulo,
clamavit caput: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX,
4)? Ecce caput nemo persequitur, ecce caput in coelo: quia
Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non
dominabitur (Rom. VI, 9), Non accedent ad te mala, et
flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sed ne putemus quia
separatum est caput a corpore: discretum est enim locis, sed junctum
est affectu; ipsa affectus conjunctio clamavit de coelo, Saule,
Saule, quid me persequeris? Prostravit enim eum voce objurgante, et
levavit dextera miserante. Qui corpus Christi persequebatur, factus
est membrum Christi; ut quod faciebat, ipse ibi pateretur.
6. Quid ergo, fratres? de capite nostro quid dictum est?
|
“Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium
tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit
tabernaculo tuo.”
|
|
Dicta sunt haec.
|
“Quoniam Angelis suis mandavit
de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.”
|
|
Audistis modo, cum
Evangelium recitaretur (Matth. IV, 1-11): attendite.
Baptizatus Dominus jejunavit. Quare baptizatus? Ut non
aspernaremur baptizari. Nam cum ipse Joannes diceret Domino, Tu ad
me venis baptizari; ego a te debeo baptizari; et Dominus, Sine
modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Id. III, 14
et 15): voluit implere humilitatem, ut ablueretur qui sordes non
habebat. Utquid hoc? Propter superbiam futurorum. Existit enim
aliquando aliquis catechumenus qui forte doctrina et moribus vincit
multos fideles; attendit jam baptizatos multos imperitos, et multos
non sic viventes quomodo ipse vivit, non in tanta continentia, non in
tanta castitate; jam ille nec uxorem quaerit, et videt aliquando
fidelem, si non fornicantem, tamen uxore intemperantius utentem:
potest erigere cervicem superbiae, et dicere, Quid mihi jam opus est
baptizari, ut hoc accipiam quod iste habet, quem jam et vita et
doctrina praecedo? Huic Dominus, Quid praecessisti? quantum
praecessisti? tantumne quantum ego te? Non est servus super dominum
suum, neque discipulus super magistrum suum: sufficit servo ut sit
sicut dominus ejus, et discipulo ut sit sicut magister ejus (Id.
X, 24 et 25). Noli extolli, ut non quaeras Baptismum.
Baptismum quaeres Domini, ego servi quaesivi. Baptizatus est ergo
Dominus, et post baptismum tentatus est, jejunavit quadraginta diebus
in mysterio, quod saepe vobis commemoravi. Non omnia uno tempore dici
possunt, ne occupent necessaria tempora. Post quadraginta dies
esurivit. Poterat et nunquam esurire: sed quomodo tentaretur? Aut
si ille non vinceret tentatorem, quomodo disceres tu cum tentatore
pugnare? Esurivit: et jam tentator, Dic lapidibus istis ut panes
fiant, si Filius Dei es. Quid magnum erat Domino Jesu Christo de
lapidibus panem facere, qui de quinque panibus tot millia saturavit
(Id. XIV, 17-21)? De nihilo fecit panem. Tanta enim
multitudo escae, quae saturaret tot millia, unde processit? Fontes
panis erant in manibus Domini. Non est mirum: nam ipse fecit de
quinque panibus multum panis unde saturaret tot milla, qui facit
quotidie in terra de paucis granis messes ingentes. Ipsa enim sunt
miracula Domini; sed assiduitate viluerunt. Quid ergo, fratres,
impossibile erat Domino de lapidibus panes facere? Homines fecit de
lapidibus, dicente ipso Joanne Baptista: Potens est Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9).
Quare ergo non fecit? Ut te doceret respondere tentatori, ut si
forte in aliqua angustia positus fueris, et suggesserit tibi tentator,
Si christianus esses et ad Christum pertineres, desereret te modo?
non tibi misisset auxilium? Et forte adhuc medicus secat, et ideo
deserit: sed non deserit. Quomodo Paulum ipsum ideo non exaudivit,
quia exaudivit. Nam dicit Paulus non se esse exauditum de stimulo
carnis suae angelo satanae, a quo colaphizari se dixit: Propter quod
Dominum ter rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi, Sufficit
tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
XII, 7-9). Tanquam medico diceretur, posito forte
epithemate: Molestum est mihi hoc emplastrum; rogo te, tolle illud.
Et medicus: Non, opus est diu ibi sit; non enim aliter sanari
poteris. Aegrotum non exaudivit medicus ad voluntatem, quia exaudivit
ad salutem. Ideoque fortes estote, fratres; et quando aliqua inopia
tentamini, Deo flagellante et erudiente vos, quibus et parat et
servat aeternam haereditatem, non vobis suggerat diabolus: Si justus
esses, nonne tibi per corvum mitteret panem, quomodo misit Eliae
(III Reg. 17, 6)? ubi est quod legisti, Nunquam vidi
justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI,
25)? Tu responde diabolo: Verum dicit Scriptura, Nunquam vidi
justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem; habeo enim panem
meum quem tu non nosti. Quem panem? Audi Dominum: Non in solo
pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Putasne verbum Dei panem ?
Si non esset panis Verbum Dei per quod facta sunt omnia, non
diceret: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI,
41). Didicisti ergo quid respondeas tentatori in angustia famis.
7. Quid, si te sic tentat, ut dicat tibi: Si christianus esses,
faceres miracula, quomodo fecerunt multi christiani? Tu jam
suggestione mala deceptus, tentares Dominum Deum tuum, ut diceres
Domino Deo nostro: Si christianus sum, et sum ante oculos tuos, et
in aliquo numero tuorum me computas, faciam et ego aliquid, qualia
multa fecerunt sancti tui? Tentasti Deum, quasi non sis christianus
si hoc non facias. Multi talia desiderantes ceciderunt. Nam Simon
ille magus talia desideravit ab Apostolis, qui Spiritum sanctum
pecunia voluit comparare (Act. VIII, 18, 19). Amavit
potentiam miraculorum, et non amavit imitationem humilitatis. Ideo
quidam discipulus, vel quidam de turba cum vellet sequi Dominum,
attendens miracula quae faciebat; vidit illum Dominus superbum non
quaerere viam humilitatis, sed typhum potentiae, et ait: Vulpes
foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non
habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). Vulpes in te
foveas habent; volucres coeli nidos in te habent. Vulpes dolus est;
volucres coeli superbia est: sicut enim volucres alta petunt, sic
superbi; ut et vulpes cavernas habent dolosas, ita omnes
insidiatores. Quid ergo respondit Dominus? Potest in te habitare
superbia et dolus; Christus non habet ubi in te habitet, ubi reclinet
caput suum. Quia reclinatio capitis, humilitas Christi est. Nisi
reclinaret caput, non justificareris. Talia desiderantes et
discipuli, et volentes jam appetere sedem regni, antequam viam
humilitatis caperent, quando illi suggestum est a matre discipulorum,
Dic ut unus sedeat ad dexteram, et alius ad sinistram tuam; potentiam
quaerebant: sed per passionem humilitatis venitur ad potentiam regni.
Ait Dominus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum
(Matth. XX, 21, 22)? Quid cogitatis altitudinem regni, et
non imitamini humilitatem meam? Ergo quid, si sic te tentet, Fac
miracula? ne tu tentes Deum, quid debes respondere? Quod respondit
Dominus. Ait illi diabolus. Mitte te deorsum; quia scriptum est,
Angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte
offendas ad lapidem pedem tuum. Si te miseris, Angeli te
suscipient. Et posset quidem fieri, fratres, ut si se misisset
Dominus, obsequia Angelorum susciperent carnem Domini: sed quid
illi ait? Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum.
Hominem me putas. Ad hoc enim accessit diabolus, ut tentaret utrum
Filius Dei ipse esset. Videbat carnem; sed majestas in operibus
apparebat. Angeli testimonium dixerant. Ille videbat mortalem, ut
tentaret, ut Christo tentato doceretur christianus. Quid ergo
scriptum est? Non tentabis Dominum Deum tuum. Itaque non tentemus
Dominum, ut dicamus. Si ad te pertinemus, miraculum faciamus.
8. Redeamus propter verba Psalmi. Angelis suis, inquit, mandavit
de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te,
nequando offendas ad lapidem pedem tuum. Sublatus est Christus in
manibus Angelorum, quando assumptus est in coelum; non quia, si non
portarent Angeli, ruiturus erat; sed quia obsequebantur regi. Ne
forte dicatis: Meliores sunt qui portabant, quam ille qui
portabatur. Ergo meliora sunt jumenta quam homines? Sed quia
infirmitatem hominum portant jumenta; nec hoc debemus dicere: etenim
jumenta si se subtrahant, cadunt qui sedent. Sed quomodo debemus
dicere? Nam et de Deo dictum est: Coelum mihi sedes est (Isai.
LXVI, 1; Act. VII, 49). Quia ergo coelum portat, et
Deus sedet, ideo melius est coelum? Sic ergo et de obsequio
Angelorum in hoc psalmo intelligere poterimus, non ad infirmitatem
Domini pertinet, sed ad illorum honorificentiam, ad illorum
servitutem. Resurrexit autem Dominus Jesus Christus, propter
quid? Apostolum audite. Mortuus est propter delicta nostra, et
resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25).
Item de Spiritu sancto Evangelium: Spiritus, inquit, nondum erat
datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39).
Quae est clarificatio Jesu? Resurrexit, et ascendit in coelum. A
Deo clarificatus ascensione in coelum, misit Spiritum suum sanctum
die Pentecostes. In Lege autem, in libro Moysi Exodo, a die agni
occisi et manducati quinquaginta dies numerantur; et data est Lex in
tabulis lapideis scripta digito Dei (Exod. XII, 19, etc.).
Quid sit digitus Dei, Evangelium nobis exponit: quia digitus Dei
Spiritus sanctus est. Quomodo probamus? Dominus respondens eis qui
illum dicebant in nomine Beelzebub ejicere daemonia, ait, Si ego in
Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28): alius
evangelista cum hoc narraret, Si ego, inquit, in digito Dei ejicio
daemonia (Luc. XI, 20). Quod ergo positum est in uno aperte,
positum est in altero obscure: nesciebas quid sit digitus Dei,
exponit alius evangelista, dicens eum esse Spiritum Dei. Digito
ergo Dei scripta Lex data est die quinquagesimo ab occisione agni, et
Spiritus sanctus venit die quinquagesimo a passione Domini nostri
Jesu Christi. Occisus est agnus, factum est Pascha, impleti sunt
quinquaginta dies, data est Lex. Sed Lex illa ad timorem, non ad
amorem: ut autem timor converteretur in amorem, occisus est justus jam
in veritate; cujus typus erat ille agnus quem occidebant Judaei.
Resurrexit; et a die Paschae Domini, sicut a die Paschae agni
occisi, numerantur quinquaginta dies; et venit Spiritus sanctus
(Act. II, 1-4), jam in plenitudine amoris, non in poena
timoris. Quare hoc dixi? Ad hoc ergo resurrexit Dominus et
glorificatus est, ut mitteret Spiritum sanctum. Et dixeram jamdudum
quia caput in coelo est, pedes in terra. Si caput in coelo, pedes in
terra; quid est, pedes Domini in terra, nisi sancti Domini in
terra? Qui sunt pedes Domini? Apostoli missi per totum orbem
terrarum. Qui sunt pedes Domini? Omnes Evangelistae, in quibus
peragrat Dominus universas gentes. Metuendum erat ne Evangelistae
offenderent in lapidem: illo enim in coelo posito capite, pedes qui in
terra laborabant, possent offendere in lapidem. In quem lapidem? In
Legem in tabulis lapideis datam. Ne ergo Legis rei fierent, non
accepta gratia, et in Lege rei tenerentur; ipsa est enim offensio
reatus: quos Lex tenebat reos, absolvit Dominus, ut jam in Legem
non offenderent. Ne pedes hujus capitis incurrerent in Legis reatum,
missus est Spiritus sanctus ut amorem faceret, et solveret a timore.
Timor Legem non implebat, amor implevit. Timuerunt homines, et non
impleverunt; amaverunt et impleverunt. Quomodo timuerunt, et non
impleverunt; amaverunt, et impleverunt? Timebant homines, et
rapiebant res alienas; amaverunt, et donaverunt suas. Ergo non est
mirandum quia ideo in manibus Angelorum assumptus est Dominus in
coelum, ne offenderet ad lapidem pes ejus: ne illi qui in terra
laborabant in corpore ejus, peragrantes totum orbem terrarum fierent
rei Legis, subtraxit ab eis timorem, et implevit eos amore. Timore
Petrus ter negavit (Matth. XXVI, 69-75); nondum enim
acceperat Spiritum sanctum: accepto postea Spiritu sancto, cum
fiducia coepit praedicare. Qui ad vocem ancillae ter negavit; accepto
Spiritu sancto, inter flagella principum confessus est quem negaverat
(Act. II, V, etc.). Non mirum; quia Dominus ipsum trinum
timorem trino amore dissolvit. Resurgens enim a mortuis ait Petro:
Petre, amas me? Non dixit: Times me? Nam si adhuc timeret,
offenderet ad lapidem pedem suum. Amas me? inquit; et ille: Amo.
Sufficiebat semel. Forte mihi sufficeret, qui cor non video; quanto
magis sufficeret Domino, qui videbat quibus medullis viscerum suorum
dicebat Petrus: Amo? Non sufficit Domino respondere semel;
interrogat iterum, et respondet ille: Amo . Interrogat tertio, et
jam taedio affectus Petrus, quasi dubitaret Dominus de amore ipsius:
Domine, tu, inquit, scis omnia, tu scis quia amo te (Joan.
XXI, 15-17). Sed Dominus cum illo sic egit, tanquam
diceret: Ter me negasti timendo, ter confitere amando. Isto amore
et ista charitate replevit discipulos suos. Quare? Quia altissimum
posuit refugium suum: quia clarificatus misit Spiritum sanctum,
solvit credentes a reatu Legis, ne in lapidem offenderent pedes ejus.
9. [vers. 13.] Jam caetera manifesta sunt, fratres, quia
saepe tractata sunt. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et
conculcabis leonem et draconem . Quis sit serpens, nostis: quomodo
super illum calcet Ecclesia, quae non vincitur, quia cavet astutias
ipsius. Quemadmodum autem sit leo et draco, puto et hoc nosse
Charitatem vestram. Leo aperte saevit; draco occulte insidiatur:
utramque vim et potestatem habet diabolus. Quando martyres
occidebantur, leo erat saeviens: quando haeretici insidiantur, draco
est subrepens. Vicisti leonem, vince et draconem: non te fregit
leo, non te decipiat draco. Probemus quia leo erat, quando aperte
saeviebat. Exhortans martyres Petrus ait: Nescitis quia adversarius
vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I
Petr. V, 8)? Aperte saeviens leo quaerebat quem devoraret:
draco quomodo insidiatur? Per haereticos. Tales timens Paulus, ne
ab illis corrumperetur Ecclesia a virginitate fidei, quam gestat in
corde, ait:
|
“Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere
Christo; et timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et
mentes vestrae corrumpantur a castitate quae est in Christo”
|
|
(II
Cor. XI, 2 et 3). Virginitatem corporis paucae feminae habent
in Ecclesia; sed virginitatem cordis omnes fideles habent. In ipsa
fide virginitatem cordis timebat corrumpi a diabolo; quam qui
perdiderint, sine causa sunt virgines corpore. Corrupta corde quid
servat in corpore? Adeo mulier catholica praecedit virginem
haercticam. Illa enim non est virgo in corpore, ista mulier facta est
in corde; et mulier non a marito Deo, sed a serpente. Quid autem
Ecclesia? Super aspidem et basiliscum ambulabis. Rex est serpentium
basiliscus, sicut diabolus rex est daemoniorum. Et conculcabis leonem
et draconem.
10. [vers. 14.] Jam verba Dei ad Ecclesiam: Quoniam in me
speravit, eruam eum. Non solum ergo caput, quod modo sedet in
coelo, quia altissimum posuit refugium suum, ad quod non accedent
mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo ejus; sed et nos qui
laboramus in terra, et adhuc in tentationibus vivimus, quorum gressus
timentur, ne in laqueos incidant, audiamus vocem Domini Dei nostri
consolantis nos, et dicentis nobis: Quoniam in me speravit, eruam
eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
11. [vers. 15.] Invocabit me, et ego exaudiam eum; cum ipso
sum in tribulatione. Noli timere quando tribularis, ne quasi non
tecum sit Deus. Fides sit tecum, et tecum est Deus in
tribulatione. Fluctus sunt maris, turbaris in navigio, quia dormit
Christus. Dormiebat in navi Christus, peribant homines (Matth.
VIII, 24, 25). Si fides tua dormit in corde tuo, tanquam
in navi tua dormit Christus: quia Christus per fidem in te habitat.
Cum turbari coeperis, excita Christum dormientem; erige fidem tuam,
et noveris quia non te deserit. Sed ideo putas te deseri, quia non
quando vis eripit. Eripuit tres pueros de igne (Dan. III,
49, 50). Qui eripuit tres pueros, deseruit Machabaeos (II
Machab. VII)? Absit. Et illos eripuit, et illos: illos
corporaliter, ut infideles confunderentur; istos spiritualiter, ut
fideles imitarentur. Cum ipso sum in tribulatione; et eximam eum, et
glorificabo eum.
12. [vers. 16.] Longitudine dierum replebo eum. Quae est
longitudo dierum? Vita aeterna. Fratres, nolite putare longitudinem
dierum dici, sicut sunt hieme dies minores, aestate dies majores.
Tales dies nobis habet dare? Longitudo illa est quae non habet
finem, aeterna vita quae nobis promittitur in diebus longis. Et
vere, quia sufficit, non sine causa dixit, replebo eum. Non nobis
sufficit quidquid longum est in tempore, si habet finem; et ideo nec
longum dicendum est. Et si avari sumus, vitae aeternae debemus esse
avari: talem vitam desiderate, quae non habet finem. Ecce ubi
extendatur avaritia nostra. Argentum vis sine fine? Vitam aeternam
desidera sine fine. Non vis ut habeat finem possessio tua? Vitam
aeternam quaere. Longitudine dierum replebo eum.
13. Et ostendam illi salutare meum. Nec hoc, fratres, breviter
praetereundum est. Ostendam illi salutare meum: hoc dicit, Ostendam
illi ipsum Christum. Quare? non est visus in terra? Quid magnum
nobis habet ostendere? Sed non est visus tali visu, quali videbimus.
Tali visu visus est, quali qui viderunt, crucifixerunt: ecce qui
viderunt, crucifixerunt; nos non vidimus, et credidimus . Illi
oculos habebant, nos non habemus? Imo et nos cordis habemus; sed per
fidem adhuc videmus , non per speciem. Quando erit species? Quando
videbimus facie ad faciem, quod dicit Apostolus (I Cor. XIII,
12): quod nobis promittit Deus in magno praemio omnium laborum
nostrorum. Quidquid laboras, ad hoc laboras, ut videas. Nescio
quid magnum est quod visuri sumus, quando tota merces nostra visio
est: et ipsum magnum visum hoc est, Dominus noster Jesus Christus.
Ipse qui humilis visus est, ipse videbitur magnus, et laetificabit
nos, quomodo videtur modo ab Angelis: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Attendite qui hoc promisit, ipsum Dominum in Evangelio dicentem:
Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et
quasi diceretur ei, Et quid ei dabis qui diligit te? Ostendam,
inquit, meipsum illi (Id. XIV, 21). Desideremus, et
amemus: flagremus, si sponsa sumus. Sponsus absens est,
sustineamus: veniet quem desideramus. Tantum pignus dedit, non
timeat sponsa ne deseratur ab sponso: non dimittit pignus suum. Quod
pignus dedit? Sanguinem suum fudit. Quod pignus dedit? Spiritum
sanctum misit. Talia pignora dimittet ille sponsus? Si non amaret,
talia pignora non daret. Jam amat. O si sic amaremus! Majorem
dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis
(Joan. XV, 13): et nos quomodo possumus ponere animas nostras
pro illo? Quid illi prodest, quando jam altissimum posuit refugium
suum, et flagellum non appropinquat tabernaculo ejus? Sed quid dicit
Joannes? Sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus
pro fratribus animam ponere (I Joan. III, 16). Unusquisque
ponens pro fratre animam, pro Christo ponit; quomodo pascens
fratrem, Christum pascit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis (Matth. XXV, 40). Amemus, et imitemur; curramus
post unguenta ejus, quomodo dicitur in Canticis canticorum: Post
odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Venit enim et
olevit, et odor ipsius implevit mundum. Unde odor? De coelo.
Sequere ergo ad coelum, si non falsum respondes cum dicitur, Sursum
cor, sursum cogitationem, sursum amorem, sursum spem; ne putrescat
in terra. Triticum non audes ponere in humida terra, ne putrescat,
quia laborasti et messuisti, triturasti et ventilasti. Quaeris locum
tritico tuo, et non quaeris locum cordi tuo? non quaeris locum
thesauro tuo? Fac quidquid poteris in terra: eroga; non perdes, sed
recondes. Et quis servat? Christus qui et te servat. Te novit
servare, thesaurum tuum non novit servare? Quare autem vult ut locum
mutes thesauro tuo, nisi ut locum mutes cordi tuo? Nemo enim cogitat
nisi de thesauro suo. Quam multi hic sunt qui me modo audiunt, et non
est cor eorum nisi in saccellis suis? In terra estis, quia in terra
est quod amatis: mittatur in coelum, et erit ibi cor vestrum. Ubi
enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI,
21).
|
|